ORDO AD TERTIAM ECCLESIAE LAYANTINAE, ANNO 1900 HABENDAM, CURA ET IUSSU CELSISSIMI AC REVERENDISSIMI DOMINI DOMINI MICHAELIB, PRINCIPIS-EPISCOPI LAVANTINI, EDITUS. MARBURGI, 1900. STJMPTIBTTS PR.-EP, ORDINARIATIJS LAVANTINI. TYPIS TYPOGRAPHIAE_S. CYRILLI. 105322 Praenotanda. ctiones Svnodi dioecesauae, cuius faciendae norma secundum rubrieas Caeremonialis Episcoporum nec non Pontificalis Romani bisce explicatur, auxiliante Deo expedientur in Congregationibus et publicis Sessioni- bus omnium ad Svnodum convenientium. Congregationes habebuntur: 1. particulares sen consultationes Commissionum, prae- sentibus videlicet illis Synodi Sodalibus, qni pro sin- gulis Commissionibus Consultores constituentur; 2. generales, quibns omnes Svnodi Sodales et Officiales interesse iubentur. Sessiones publicae illi vocantur omnium Synodi So- dalium sollemnes consessus, in quibus servato ritu sacro per Caeremoniale et Pontificale praescripto, quae ad Syno- dum pertinent, peraguntur et, quae in Synodo decreta sunt, sollemniter prOmulgantur. Expedientur vero aetiones synodales tribus Sessioni- bus publicis, quibus quinque Congregationes generales prae- mittentur, pridie cuiuslibet Sessionis publicae habendae; Congregationes particulares seu consultationes Commissio¬ num autem locum habebunt tempore libero. Sessiones publicae et Congregationes generales cele- brabuntur in ecclesia s.Alo'pii; Congregationes particulares vero in Seminario clericorum maiori et minori vel in aliis locis eonvenientibus. M l* -4< 4 »- De prima Congregatione generali. Ad rite praeparandam actionem primae Sessionis publicae pridie liora pomeridiana quarta habebitur prima Congregatio generalis. 1. Omnes ad Synodum vocati, saeculares veste talari et cliorali cum birreto, regulares habitu sui ordinis et superpelliceis induti, congregantur in Ecclesia cathe- drali s. Ioannis Bapt. Exinde procedunt cruce Eccle- siae eathedralis praelata in Aulam episcopalem, unde fit processio sollemnis in ecclesiam s. Aloysii cam- panis ecclesiae eathedralis continuo pulsatis. Ordo in processione: Clerus iuxta dignitatem et antiannitatem, Reverendissimus Antistes, Capitulum cathedrale. Pie religioseque processioni interessentibus et sequentes hymnos et psalmos recitantibus quadra- ginta dies de vera indulgentia in consueta ecclesiae forma vi canonis 62. Concil. Lateran.IV. conceduntur. Hymni. I, In gloriam Christi Dei hominis. Vexllla Regis prodeunt, Falget Crucis mysterium, Qua vita mortem pertulit, Et morte vitam protulit. Quae vulnerata lanceae Mucrone diro criminum Ut nos lavaret sordibus, Manavit nnda et sanguine. —K O *— Impleta sunt, quae concinit, David fideli carmine, Dicendo nationibus: Regnavit a ligno Deus. Arbor decora et fulgida, Ornata Regis purpura, Electa digno sttpite Tam sancta membra tangere. Reata cuius brachiis Pretium pependit saeculi, Statera facta corporis, Talitque praedam tartari. O Crux, ave, spes unica, In hac triumphi gloria Piis adauge gratiam, Relsque dele crimina. Te, fons salutis, Trinitas, Collaudet omnis splritus: Quibus Crucis vict(3riam Larglris, adde praemium. Amen. II. In honorem B. M. Virginis. Ave m ar is stella, Dei mater alma, Atque semper virgo, Felix coeli porta. -K 6 >s~ Sumens illud Ave Gabrielis ore, Funda nos in pace, Mutans Hevae nomen. Solve vincl a reis, Profer lumen caecis, Mala nostra pelle, Bona cuncta posce. Monstra te esse matrem, Sumat per te preces Qui pro nobis natus Tulit esse tuus. Virgo singularis, Inter omnes mitis, Nos culpis solutos Mites tac et castos. Vitam praesta puram, Iter para tutum, Ut videntes Iesum Semper collaetemur. Sit laus Deo Patri, Summo Christo decus, Spirttui Sancto: Tribus honor unus. Amen. —« 7 III, In laudem s. Michaelis archangeli et omnium ss. Angelorum. Te splendor, et virtus Patris, Te vita, lesu, cordium, Ab ore qui pendent tuo, Laudamus inter Angelos. Tibi mille densa millium Ducum corona militat: Sed dxplicat victor crucem Michael salutis slgnifer. Draconis hic dirum caput In ima pellit tartara, Ducemque cum rebdllibus Coelesti ab arce fulminat. Contra ducem superbiae Sequamur hunc nos Principem, Ut detur ex Agni throno Nobis corona gloriae. Patri simiilque Filio, Tibique sancte Spiritus, Sicut fuit, sit iugiter Saeclum per omne gloria. Amen. Psalmi. I. Psalmus 8: Domine Dominus noster. * quam admirabile est nomen tuum in universa terra. -H 8 !+- Quoniam elevata est magmficentia tua * super coelos. Ex ore infantium et lactentium perfeclsti laudem propter inimicos tuos, * ut destruas inimtcum et ultorem. Quoniam videbo coelos tuos opera digitorum tu- orum: * lunam et stellas, quae tu fundasti. Quid est homo, quod memor es eius ? * aut ftlius hominis quoniam vtsitas eum? Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum. * et constitutsti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiedsti sub pedibus eius, * oves et boves universas, tnsuper et pecora campi. Volucres coeli et pisces maris, * qui perambulant semitas maris. Domine Dominus noster: * quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Gloria Patri etc. II. Psalmus 14: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo ? * aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, * et operatur iustitiam. Qui loquitur veritatem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua: —M 9 >f- Nec fecit proximo suo malum, * et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Ad nihilum deductus est in conspectu eius malig- nus: * timentes autem Dominum glorificat. Qui iurat proximo suo, et non decipit, * qui pe- cuniam suam non dedit ad usuram, et miinera super innocentem non accepit. Qui facit haec, * non movebitur in aeternum. Gloria Patri etc. III. Psaimus 23: Domini est terra et plenitudo eius; * orbis terra- rum et universi, qui habitant in eo. Quia ipse super maria fundavit eum, * et super flumina praeparavit eum. Quis ascendet in montem Domini? * aut quis stabit in loco sancto eius? Innocens manibus et mundo corde, * qui non accepit in vano animam suam, nec iuravit in dolo proximo suo. Hic acctpiet benedictionem a Domino: * et miseri- cordiam a Deo salutari suo. Haec est generatio quaerenlium eum, * quaeren- tium faciem Dei Iacob. Attollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, * et introibit rex gloriae. -M 10 H— Quis est iste rex gloriae? * Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Attollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, * et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? * Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Gloria Patri etc. IV. Psalmus 45: Deus noster refugium, et virtus: * adiutor in tri- bulationibus, quae invenerunt nos nimis. Propterea non timebimus, dum turbabitur terra: * et transferentur montes in cor maris. Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum: * con- turbati sunt montes in fortitudine eius. Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: * sanc- tificavit tabernaculum suum Alttssimus. Deus in medio eius, non commovebitur: * adiu- vabit eam Deus mane diluculo. Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra. Dominus virtutum nobiscum: * susceptor noster Deus Iacob. Venite, et videte opera Domini, quae posuit pro- digia super terram: * auferens bella usque ad finem terrae. ■K 11 M~ Arcum conteret, et confringet arma: * et scuta comburet igni. Vacate, et videte, quoniam ego sum Deus: * exal- tabor in gentibus, et exaltabor in terra. Dominus virtutum nobiscum: * susceptor noster Deus lacob. Gloria Patri etc. V. Psalmus 97: Cantate Domino canticum novum: * quia mira- btlia fecit. Salvavit šibi dextera eius, * et brachium sanctum eius. Notum fecit Dominus salutare suum: * in con- spectu gentium revelavit iustitiam suam. Recordatus est misericordiae suae. * et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes termini terrae: * salutare Dei no stri. Iubilate Deo omnis terra * cantate, et exultate, et psallite. Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi: * in tubis ductilibus, et voce tubae cdrneae. Iubilate in conspectu Regis Domini: * moveatur mare et plenitudo eius; orbis terrarum, et qui habitant in eo. -4< 12 >f- Flumina plaudent manu, simul montes exultabunt a conspectu Domini: * quoniam venit iudicare terram. ludicabit orbem terrarum in iustitia, * et populos in aequitate. Gloria Patri etc. VI, Psalmus 116: Laudate Dominum omnes Gentes: * laudate eum omnes populi. Quoniam conlirmata est super nos misericordia eius: * et veritas Domini manet in aeternum. Gloria Patri etc. VII. Psalmus 132: Ecce quam bonum, et quam iucundum * habitare fratres in unum! Sicut unguentum in capite, * quod descdndit in barbam, barbam Aaron: Quod descendit in oram vestimenti eius: * sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, * et vitam usque in saeculum. Gloria Patri etc. In ingressu ecelesiae synodalis: Antipliona: Salve Regina cum V. et R-. et oratione. -K 13 H— Nota. Qui crucem in Processione fert, Clericus saltem sit superpelliceo indutus, servet in omnibus decorem tanti vexilli, quod praefert, apte, decore et recte ferat, graviter et religiose incedat. Acolythi binc inde cum candelabris accensis et in angustiori loco praeeant, Crucifer sequatur. Clerus ordine sequatur cum reverentia et religiosa devotione, ut exemplo suo excitetur populus ad pietatem. Salutationibus non vacent, colloquiis inter se abstineant, oculorum vagationem vitent. Bini aeque procedant et ne mini¬ mum quidem ab ordine discedant. Certum spatium semper servent inter se. In via nunquam subsistant, nisi iussi a Praefectis. Hymnos et Psalmos cantent ad praescriptum et de libro, ne errent. 2. Quum processio in ecclesiam seminarii clericalis ve- nerit, Synodales loca ibi parata occupabunt, quae durante Synodo tenebunt. Quando processio non fit, Synodi Sodales veste talari cum birreto, regulares liabitu sui ordinis, Officiales vero, exeeptis Iudicibus synodalibus, Praefectis hospitiorum et Confessariis, veste chorali induti in ecclesia apparebunt. 3. Celsissimus Antistes accipit štolam rubei coloris et flexis genibus incipit hymnum: Veni Creator, quo alternatim recitato post Collectam de Špiritu Sancto dicit orationem: Adsumus 1 . Sequitur allocutio inauguralis. 4. Praelecto mox decreto de Officialibus Sgnodi Pro- motor, Secretarius, Notarius et Procurator deri loca designata occupabunt, demandato šibi munere fun- cturi. 1 Pag. 23—24. -+! 14 *- 5. Accedit Pr omotov ad sedem Episcopi instans. ut actiones primae Sessionis publicae indicantur et prae- parentur. 6. Accepto Praesulis mandato praelegit Secretarius Sum- marium istarum actionum. 7. Sequitur Promotoris instantia de constituendis et respective approbandis in Synodo Examinatoribus 8. Praelectis per Secretarium nominibus eorum, quos Ordinarius constituit Examinatores Ordincmdorum, proponuntur per Celsissimum Examinatores prorno- vendorum ad beneficia curata in Svnodo approbandi; facto dein per Promotorem, Secretarium et Notarium scrutinio, publicantur nomina eorum, quos Synodus approbavit. 9. Sequitur Promotoris instantia de constituendis Com- missionibus pro deliberanda Synodi materia. 10.,' Exposita per Antistitem methodo, qua consultationes in Congregationibus particularibus expediendae erunt, praelegentur nomina eorum, quos singularum Sectio- num Praesides, Consultores, Beferentes et Notarios elegerit; quibus mox materia deliberanda exhibetur. 11. Facta dein indictione primae Sessionis publicae fit gratiarum actio 1 , et Congregatio dimittitur. 12. Eodem vespere ab bora sexta usque ad septimam campanae Ecclesiae cathedralis, Ecclesiae b. Mariae, s. Magdalenae et s. Aloysii sollemniter pulsantur. Cleri. 1 Pag. 24—25. De prima Sessione publiea. 1. Hora septima matutina omnes Sjnodi Officiales et Sodales convenient in ecclesia s. Alogsii, et cura rite parati fuerint 1 , ordinatur Processio ad valvas eccle- siae, adventum Celsissimi expectatura. 2. Ordo Processionis sequens erit: a) Praefertur crux Eeclesiae cathedralis; b) Clerus ad Synodum vocatus, et quidem praeeun- tibus illis, qui non sunt beneficiati eum cura ani- marum, parochi rurales, sequentibus mox decanis; c) Seminarii dioecesani Superiores et Theologiae Doctores atque Professores; d) Praepositus Petoviensis et Abbas saecularis Cele- iensis; e) P. Abbas Trappistarum vel eius Vicarius; f) Clerus Eeclesiae cathedralis; g) Magistri Caeremoniarum, Acolythi et Ministri pro faciendo Sacro; h) Capitulum eatbedrale in corpore procedens. 3. Ecclesiam ingressus occupabit Clerus synodalis sedilia, quae in eeclesiae navi a deztris et sinistris posita sunt, prout eis per Magistram Caeremoniarum assig- nabuntur. 4. Mox eum Celsissimus Antistes sedem suam occupa- verit, persolvitur Tertia. Qua finita et paratis omni¬ bus, quae ad Sacrum* requiruntur, proeedit Episcopus ad altare, et intonat hymnum: „ Veni Creator Spi- 1 Clerus ad Synodum vocatus superpelliceis et birretis indutus sit in sessionibus publicis. —K 16 *- ritus“. Absolutis dein versiculo, responsorio et com- petenti oratione celebrabit Missam de Špiritu sancto ’. 5. Finita Missa Episcopus depositis Paramentis accipit Pluviale rubrum eum Mitra, accedit ad altare et genutlexus incipit Antiphonam: Exaudi, et persol- vuntur preces, prout Pontificale Romanum pro prima ' Sessione praecipit. 1 2 6. Recedentibus dein Acolythis inchoatur Sessio, si tem- pus permiserit, sermone synodali. Quo finito Promotor more in Synodis usitato instat pro publicatione Decre- torum, ad formam Synodi pertinentium, videlicet de aperienda St/nodo; de emittenda professione fidei; de Ministris synodalibus; de praeiudicio non afferendo; de modo vivendi in Synodo, et de non discedendo. — Singula Decreta annuente Antistite per Secretarium Synodi vel per eius Lectorem praeleguntur. 7. Promulgato decreto de emittenda fidei professione Episcopus deposita Mitra, conversus ad altare genn- flectit, et manu libro Evangeliorum admota, voce elevata professionem fidei emittit, ceteris eum com- muni recitatione sequentibus 3 . — Facta recitatione Pontifex in genna provolutus et dextera sacrosanctis Evangeliis imposita iuramentum emittit in hanc for¬ mam : Ego Michael, Princeps -Episcopus Lavantinus, promitto, spondeo, profiteor, detestor, anathematizo, voveo et iuro iuxta Professionis fidei formulam a Pio 1 Glor. una Orat. Čredo, Praef. de Špirit, et uit. Evang.. s. Ioannis. 2 Pag. 25—35. — 8 Pag. 49—52. —K 17 »- IV. e t Pio IX. p r a e s c r i p t a ra, s i n g- u 1 a s i n- gulis referendo: Sic me De us adiuvet e t haec sancta Dei Evangelia! Dein sedens accipit Mitram et libruni Evangeliorum; moxque omnes in Synodo congregati trim ac trini accedunt, et tres digitos manus dexterae, in sollemni iureiurando elevari solitos, nudos ponunt super initium saucti Evangeiii secundum Ioannem ac formulam iuramenti finalem dicunt: Ego idem N. N. sporni eo, voveo ac iuro. Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evan¬ gelia. In fine osculantur textum Evangeiii. 1 8. Ad instantiam Promotoris promulgatur per Secreta- rium Decretum de approbatis in Synodo Ezamina- toribus promovendorum ad beneficia curata, qui, si praesentes fuerint, statim accedunt ad Antistitem, sollemni iuramento devinciendi. 9. Promulgatis dein, quae Antistes in liac Sessione prima promulganda decrevit, sequitur instantia Pro¬ motoris, ut pimima Sessio indicatur et de Sessionis habitae actione Instrumentum conficiatur (instantia pro rogitu Notarii). 10. Quibus actis Episcopus sollemnem benedictionem im- pertitur. Dein depositis vestibus ordinatoque recessu Clerum in valvis ecclesiae dimittit et in Aedes episco- pales redit. - ) • 1 Collfctio rituum dioecesis Lavantinae. Marburgi, 1896 Pag. 437—441. 2 —K 18 »- De Congregationibus partieularibus. Actiones Congregationum particularium expedientur per guatuor Commissiones, quarum singulis Episcopus pe- culiarem materiae synodalis partem committet delibe- randam. Sessiones harum Commissionum habebuntur tempore opportuno. Pro qualibet Commissione parabitur in aedibus Seminarii maioris et minoris episcopalis peculiare conclave, in quo eiusdem Commissionis Consultores hora accuratius ad- huc determinanda ad faciendam actionem synodalem eon- venient. Actioni praemittuntur preces per sodales et Prae- sidem dicendae, cuius erit, consultationes optimo, qno fieri poterit, modo dirigere, et curare, ut de actione Sessionis per Notarium, quem ipse designaverit, conficiatur Instru- mentum seu Protocollum finita actione praelegendum et Episcopo, cum eodem die ad faciendam Congregationem generalem venerit, exhibendum. — Ad Praesides harum Commissionum pertinet quoque, ut Procuratori cleri in scriptis tribuant vota et consilia singulorum Consultorum, qua- tenus isti petierint, ut de his suis desideriis in Congre¬ gationibus generalibus annuente videlicet Ordinario publice agatur. — In fine Sessionum persolvetur gratiarim actio 2 . De seeunda Congregatione generali. Secunda Synodi Congregatio generalis eodem die a meridie habebitur hora quarta. (Si variae circumstantiae, 1 Pag. 23—24. Pag. 24—25. —K 19 *- uti personarum, locorum et temporum, permiserint, haec Congregatio hora secunda pomeridiana in sacello sanctae Crucis in episcopali Praedio Vindenavii celebrabitur). Adveniente Antistite persolventur Vesperae cum Com- pletorio; quibus finitis more solito incipit actio sgnodalis. Habebitur prima meditatio. Deinde Episcopus, prout opportunum duxerit, dilucidabit singulas propositae materiae synodalis partes, quibus actis ad instantiam Promotoris consilia et desideria Cleri per illius Procuratorem expo- nentur. Deinde Ordinarius instruit Clerum de Iudicibus in partibus, siquo ei placuerit, Clero renuntiat, quos huic obeundo muneri devinciendos statuerit. Pari modo, si ei in Domino consultum videbitur, eligit nominabitque viros, quos Iudicii sui ecclesiastici in causis criminalibus et civi- libus nec non matrimonialibus constituerit Consiliarios. His actis ad Promotoris instantiam praelegetur per Secretarium Summarium proximae Sessionis publicae, qua indicta preces pro gratiarum actione 1 fiunt. De altera Sessione publiea. Die sequenti celebrabitur altera Sessio publiea. Hora septima convenient omnes Synodi Sodales et Officiales in ecclesia ad s. Alogsium ibidemque paratis parandis expectant Antistitem. Qui quum post horam septi- mam Cappa indutus venerit, Clero in locis designatis disposito, persolvitur Tertia. 1 Pag. 24—25. 2 * ~K 20 H— Sequitur Missa pro defunctis episcopis et sacerdoti- bus dioecesis Lavantinae per Dignitarium e Capitulo ecc- lesiae cathedralis celebranda . 1 Missa finita induitur Epi- scopus Paramentis nigris pro facienda Absolutione. Quibus peractis inchoatur Sessio altera puhlica pre- cibns, quae pro secunda die in Pontificali Romano descri- buntur . 2 Sequitur Concio synodalis et ledio eorum, quae Ordinarius promulganda decrevit. Si Antistiti placuevit, advocantur constituti Iudices in partibus et Iudicii dioecesani Consiliarii ad praestandnm iuramentum per tactum Evangeliorum vel Religuiarum Sanctorum, ex Reliquiario altaris maioris Ecclesiae cathe- dralis apportatarum more vetusto. Indicta Sessione proxima Episcopus sollemnem bene- dictionem elargitur. Depositis vestibus factoque recessu Clerum in ostio ecclesiae dimittit. De tertia, quarta et quinta Congregatione generali. I. Hora quarta erit tertia Congregatio gmeralis modo supra praescripto. Habebitur secunda meditatio. II. Die sequenti peragetur quarta Congregatio gene- ralis, ad quam Clerus synodalis eadem hora et eodem modo, sicuti priori pagina describitur in altera Sessione publica, conveniet. 1 Gum unica Collecta „Deus, qui inter apostolicos. 11 Epist. et Evang., quae in Missali habentur in prima Missa pro defunctis. 2 Pag. 35—38. —K 21 *- Absoluta, cum ad ecclesiam venerit Celsissimus An- tistes, Tertia, celebratur per Canonicum Capituli cathedra- lis Missa de die, cui Episcopus assistet indutus Pluviali albi coloris. Peracta Missa incboatur Congregatio precibus ad hoC praescriptis. Dein habebitur meditatio tertia. Qua absoluta publicantur Constitutiones, quas Illustrissimus Antistes de- creverit. Quibus actis preces fiunt pro gratiarum actione. Deinde tempus liberura pro facienda confessione sacra- mentali. III. Hora quarta habebitur quinta et ultima Con¬ gregatio generalis modo supra deseripto. De tertia et ultima Sessione publiea. Die sequenti celebrabitur Sessio puhlica finalis, ad quam Clerus synodalis hora sexta vel alia iuxta temporis exigentias definieuda et modo, sicuti prion pagina de- scribitur, conveniet. Absoluta, cum ad ecclesiam venerit Antistes, Tertia, cantatur per Antistitem Missa de ss. Trinitate 1 , sub qua saeerdotes assumptis stolis accedunt ad sacram communio- nem, qua accepta sumunt ablutionem. Peracta Missa incboatur Sessio postrema precibus, pro die tertia in Pontificali praescriptis 2 . 1 Addita oratione pro gratiarum actione sub duplici conclusione. ' 2 Pag. 39—41. —K 22 >i— Praemieso sermone synodali publicantur, quae Anti- stes decreverit, et absoluta actione exeipit Clerns menita Episcopi de observantia Statutorum synodalium. Dein praelegitur Syllabus omnium et singulorum, qui huic Synodo dioecesanae praesentes adesse debent. Absentes notentur. Postquam ad instantiam Promotoris lectum fuerit decretum tam de Synodo finienda, tirni de illa, quae pro- xime habenda erit, Episcopus subseribit statutis; postea coram Venerabili exposito et incensato intonat more solito hymnum: Te Deum laudamus, quem Clerus alta voce prosequitur. Hymno finito Episcopus subnectit orationem finalem: Nulla est Domine . 1 Deinde fit, praemissa Celsissimi Praesulis instructione, Dedicatio et Consecratio deri sacratissimo Cordi lesu . 2 Quam sequitur apertio portarum ecclesiae necnon publicatio plenariarum Indulgentiarum et praelectio decreti de Synodo dimittenda ac sollemnis Clero impertienda benedictio; qua data persolvuntur Acclamationes . 3 Denique primus Diaconus Pontifici assistens alta voce dicit: „Recedamus in pace“, cunctisque acclamantibus: „In nomine Christi Episcopus sacras vestes deponit ordinato- que recessu Clerum in foribus ecclesiae in nomine Domini dimittit atque in Episcopium se confert. 1 Pag. 42. Pag. 42—44. 3 Pag. 44—48. —K 23 >*— Preees in Synodo persolvendae. *) A) In Congregationibus generalibus et particularibus: 1. Ante actionem synodalem: Veni Creator Spiritus — Mentes tuorum visita — Imple superna gratia — Quae tu creasti pectora. Qui diceris Paraclitus — Altissimi donum Dei — Fons vivus, ignis, charitas — Et spiritalis unctio. Tu septiformis munere — Digitus paternae dexterae — Tu rite promissum Patris — Sermone ditans guttura. Accende lumen sensibus — Infunde araorera cordibus — Infirma nostri corporis — Virtute firmans perpeti. Hostem repellas longius — Pacemque dones protinus — Ductore sic te praevio — Vitemus omne noxium. Per te seiamus da Patrem — Noscamus atque Fi- lium — Teque utriusque Spiritum — Credamus omni tempore. Deo Patri sit gloria — Et Filio, qui a mortuis sur- rexit ac Paraclito, — In saeculorum saecula. Amen. UT. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur. p. Et renovabis faciem terrae. Oremus. Deus, qui corda Fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti, da nobis in eodem Špiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Do- minum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus sancti Deus per omnia saecula saecuionirn. Amen. Adsumus, Domine sancte Spiritus, adsumus peccati quidem immanitate detcnti, sed in nomine tuo specialiter *) Cfr. Pontif. Rom. Ordo ad Synod. m —K 24 H— aggregati; veni ad nos, adesto nobis, dignare illabi cor- dibus nostris; doce nos, qnid agamus; quo gradiamur, ostende; quid efficiamus, operare. Esto solus et suggestor et effector iudiciorum nostrorum, qui solus cum Deo Patre ct cius Filio nomen possides gloriosum; non nos patiaris perturbatores esse iustitiae, qui summe diligis aequitatem; ut sinistrum nos non ignorantiae trabat; non favor in- flectat; non acceptio muneris vel personae corrumpat; sed innge nos tibi efficaciter solius tuae gratiae dono, ut simus in te unum et in nullo deviemus a vero; quatenus in nomine tuo collecti, sic in cunctis teneamus cum mode- ramine pietatis iustitiam, ut bic a te in nullo dissentiat sententia nostra, et in futuro pro bene gestis consequamur praemia sempiterna. $. Amen. 2. Post actionem synodalem: JLntiphona: Confirma boe Dcus, quod operatus es in nobis, a templo saneto tuo, quod est in Ierusalem. t. Benedicamus Patrem et Filium cum saneto Špiritu. 1)'. Laudemus et superexaltemus eum in saecula. Oremus. Deus, apud quem pro perceptis doniš grati- tudo secura est alterius beneficii impetratio, da nobis dignas Tibi pro collatis beneficiis gratias rependere, ut misericor- diam Tuam ad impertienda nobis nova bona provocemus. Per Christum Dominum nostrum. Ij\ Amen. Sequitur oratio ab omnibus recitanda: Sub tuum praesidium contugimus — sancta Dei genitrix — nostras deprecationes ne despicias in neces- sitatibus nostris; sed a periculis cunctis — libera nos ~K 25 >5— semper — Virg-o gloriosa et benedicta — Domina nostra — Mediatrix nostra — Advocata nostra — tuo Filio nos reconcilia — tuo Filio nos commenda — tuo Filio nos repraesenta. UT. Vultum tuum deprecabuntur. Pl- Omnes divites plebis. Oremus. Defende, quaesumus, Domine beata Maria semper Virgine intercedente nostram ab omili adversitate familiam, et toto corde Tibi prostratam ab hostium pro- pitius tuere clementer insidiis. Per Cbristum Dominum nostrum. pt. Amen. Hf. Divinum auxilium sit semper uobiscum. IjP Amen. B) In Sessionibus publicis: 1. In Sessione primae diei: Pontifac ante faldistorium šibi paratum genujiexus, deposita mitra, incipit schola prosequente Antiphonam : Exaudi nos Domine, quoniam benigna est miseri- cordia tua, et secundum multitudinem miserationum tuarum respice nos Domine. Incepto Psalma, sedet Pontifex, accepta mitra, et sic manet quousque finiatur Psalmus et Antiphona repetatur. Psalmus 68. Salvum me fac Deus: * quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Infixus sum in limo profundi: * et non est substantia. Veni in altitudinem maris * et tempestas demersit me. Laboravi olamans, raucae factae sunt fauces meae! * defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. ~M 26 >*— Multiplicati sunt semper capillos capitis mei, * qui oderunt me gratis. Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei iniuste: * quae non rapui, tune exsolvebam. Deus tu scis insipientiam meam: * et delicta mea a te non sunt abscondita. Non erubescant in me, qui expectant te, Domine, * Domine virtutum. Non confundantur super me: * qui quaerunt te, Deus Israel. Quoniam propter te sustinui opprobrium: * operuit confusio faciem meam. Extraneus faetus sum fratribus meis, * et peregrinus filiis matris meae, (Juoniam zelus domus tuae comedit me: * et op- probia exprobrantium tibi ceciderunt super me. Et operni in ieiunio animam meam; * et faetum est in opprobrium mihi. Et posui vestimentum meum cilicium: * et faetus sum illis in parabolam. Adversum me loquebantur, qui sedebant in porta: * et in me psallebant, qui bibebant vinum. Ego vero orationem meam ad te Domine: '* tem p us beneplaciti Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, * m veritate salutis tuae. Eripe me de luto, ut non infigar, * libera me ab iis, qui oderunt me, et de profundis aquarum. Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum: * neque urgeat super me puteus os suum. -■K 27 >*- Exaudi me Domine, quoniam benigna est miseri- cordia tua: * et secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. Et ne avertas faciem tuam a puero tuo: * quoniam tribulor, velocitev exandi me. Intende animae meae, et libera eam: * propter ini- micos meos eripe me. Tu scis improperium meum et confusionem meam, * et reverentiam meam. In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me: * improperium expectavit cor meum et miseriam. Et sustinui, qui simul constristaretur, et non fuit: * et qui consolaretur, et non in veni. Et dederunt in escam meam fel: * et in siti mea potaverunt me aceto. Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, * et in retributiones et in scandalum. Obscurentur oculi eorum, ne videant: * et dorsum eorum semper incurva. Effunde super eos iram tuam: * et furor irae tuae comprehendat eos. Fiat habitatio eorum deserta: * et in tabernaculis eorum non sit, qui inliabitet. Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt: * et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Appone iniquitatem super iniquitatem eorum: * et non intret in iustitiam tuam. Deleantur de libro viventium: et cum iustis non scribantur. Ego sum pauper et dolens: * cepit me. salus tua Deus sus- —K 28 >5— Laudabo nomen Dei cum cantico: * et magnificabo eum in laude. Et placebit Deo super vitulum novellum, * cornua producentem et ungulas. Videant pauperes et laetentur: * quaerite Deum, et vivet anima vestra. Quoniam exaudivit pauperes Dominus: * et vinctos suos non despexit. Laudent illum coeli et terra, * mare et omnia re- ptilia in eis. Quoniam Deus salvam faciet Sion: * et aedifica- buntur civitates Iuda. Et inhabitabunt ibi, * et haereditate acquirent eam. Et semen servorum eius possidebit eam: * et qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea. Gloria Patri etc. Sicut erat etc. Finito Psalmo et repetita Antiphona, Pontifex surgit, et deposita mitra, versus ad altare dicit: Adsumus, Domine sancte Spiritus, adsumus peccati quidem immanitate detenti, sed in nornine tuo specialiter aggregati: veni ad nos, adesto nobis, dignare illabi cor- dibus nostris: doce nos, quid agamus; quo gradiaraur, ostende; quid efticiamus, operare. Esto solus et suggestor et effector iudiciorum nostrorum, qui solus cum Deo Patre et eius Filio nomen possides gloriosum: non nos patiaris perturbatores esse iustitiae, qui summe diligis aequitatem; ut sinistrum nos non ignorantiae trahat; non fayor inflectat; non acceptio muneris vel personae corrumpat: sed iunge nos tibi efficaciter solius tuae gratiae dono, ut simus in te unum, et in nullo deviemus a vero; quatenus in no- mine tuo collecti, sic et cunctis teneamus cum moderamine -M 29 — pietatis iustitiam, ut hic a te in nullo dissentiat sententia nostra, et in futuro pro bene gestis consequamur praemia sempiterna. Bespondetur ab omnibus: Amen. Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, qui miseri- cordia tua nos incolumes in hoc loco specialitet' aggre- gasti; mentes nostras, quaesumus, Paraclitus, qui a te pro- cedit, illuminet et inducat in omnem, sicut tuus promisit Filius, veritatem; cunctosque in tua fide et charitate cor- roboret; ut excitati a temporali synodo, proficiamus ad aeternae felicitatis augmentum. Per eumdem Dominum no- strum Iesum Christum Filium tuum: qui teeum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. IAmen. Finita oratione Pontifex, accepta mitra, procumbit supra faldistorium praedictum, aliis omnibus genuftecten- tibus, et dicuntur Lita?iiae: Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Christe, audi nos. Christe, exaudi nos. Pater de coelis Deus, Miserere nobis. Fili Redemptor mundi Deus, Miserere nobis. Spiritus sancte Deus, Miserere nobis. Sancta Trinitas unus Deus, Miserere nobis. Sancta Maria, Sancta Dei genitrix, Sancta Virgo virginum, Sancte Michael, Sancte Gabriel, Sancte Raphael, Omnes ss. Angeli et Arehangeli, Orate pro nobis. Ora pro nobis. -M 30 »— Ora pro nobis. Omnes sancti beatorum spirituum ordines, Orate pro uobis. Sancte Ioannes Baptista, Ora pro nobis. Sancte Ioseph, Ora pro nobis. Omnes sancti Patriarchae et Prophetae, Orate pro nobis. Sancte Petre, Sancte Paule, Sancte Andrea, Sancte Iacobe, Sancte Ioannes, Sancte Thoma, Sancte Iacobe, Sancte Philippe, Sancte Bartholomaee, Sancte Matthaee, Sancte Simon, Sancte Thaddaee, Sancte Mathia, Sancte Barnaba, Sancte Luca, Sancte Marce, Omnes sancti Apostoli et Evangelistae, Orate pro nobis. Omnes sancti Discipuli Domini, j Omnes sancti Innocentes, J Oiate pio nobis. Sancte Stephane, \ Sancte Laurenti, J Ora pro nobis. Sancte Vincenti, j Sancti Fabiane et Sebastiane, Sancti Ioannes et Paule, Sancti Cosma et Damiane, Sancti Gervasi et Protasi, Omnes sancti Martyres, Orate pro nobis. —« 31 H~ Ora pro nobis. Ora pro nobis. Sancte Silvester, Sancte Gregori, Sancte Ambrosi, Sancte Augustine, Sancte Hieronjme, Sancte Martine, Sancte Nicolae, Omnes sancti Pontifices et Confessores, Orate pro nobis. Omnes sancti Doctores, Orate pro nobis. Sancte Benedicte, Sancte Antoni, Sancte Bernarde, Sancte Dominice, Sancte Francisce, Omnes sancti Sacerdotes et Levitae, Orate pro nobis. Omnes sancti Monacbi et Eremitae, Orate pro nobis. Sancta Maria Magdalena, Sancta Agatba, Sancta Lucia, Sancta Agnes, Ora pro nobis. Sancta Caecilia, Sancta Catharina, Sancta Anastasia, Omnes sanetae Virgines et Viduae, Orate pro nobis. Omnes Sancti et Sanetae Dei, Intereedite pro nobis. Propitius esto, Parce nobis Domine. Propitius esto, Exaudi nos Domine. Ab omni malo, Ab omni peccato, Libera nos Ab ira tua, Domine. A flagello terraemotus, —H 32 H— A subitanea et improvisa morte, Libera nos Domine. Ab insidiis (liaboli, Libera nos Domine. Ab ira et odio et omni mala voluntate, Libera nos Domine. A špiritu fornieationis, Libera nos Domine. A fulgure et tempestate, Libera nos Domine. Per mjsterium sanctae Incarnationis tuae, Libera nos Domine. Per Adventum tuum, Libera nos Domine. Per Nativitatem tuam, Libera nos Domine. Per Baptismum et sanctum leiunium tuum, Libera nos Domine. Per Crucem et Passionem tuam, Libera nos Domine. Per Mortem et Sepulturam tuam, Libera nos Domine. Per sanctam Resurrectionem tuam, Libera nos Domine. Per admirabilem Ascensionem tuam, Libera nos Domine. Per Adventum Spiritus sancti Paracliti, Libera nos Domine. In die Iudioii, Libera nos Domine. Peccatores, Te rogamus audi nos. Ut nobis pareas, Te rogamus audi nos. Ut nobis indulgeas, Te rogamus audi nos. Ut ad veram poenitentiam nos perducere digneris, Te rogamus audi nos. Ut Ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris, Te rogamus audi nos. Ut domnum Apostolicum et omnes Ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, Te rogamus audi nos. Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, Te ro¬ gamus audi nos. Ut Regibus et Principibus Cbristianis pacem et veram concordiam donare digneris, Te rogamus audi nos. **JM4 / —M 33 )*— Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, Te rogamus audi nos. Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare et con- servare digneris, Te rogamus audi nos. Ut mentes nostras ad coelestia desideria erigas, Te ro¬ gamus audi nos. Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retri- buas, Te rogamus audi nos. Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum ab aeterna damnatione eripias, Te rogamus audi nos. Ut fructus terrae dare et conservare digneris, Te rogamus audi nos. Pontifex surgit, et baculum pastoralem in sinistra tenens, stans versus ad Sgnodum, dicit: Ut hanc praesentem Synodum visitare, disponere et bene f dicere digneris. JU Te rogamus audi nos. Producens signum crucis pariter super omnes, quo facto, iterum occumbit, Litaniis perjiciendis. Ut nos exaudire digneris, Te rogamus audi nos. Fili Dei ; Te rogamus audi nos. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Parce nobis Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Exaudi nos Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Miserere nobis. Christe, audi nos. Christe, exaudi. nos. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Quibus dictis, surgunt omnes, et Pontifex deposita mitra dicit stans versus ad altare: Oremus. Et ministri: Flectamus genua. H. Levate. 3 ■M 34 *- Da, quaesumus, Ecclesiae tuae, misericors Deus, ut Špiritu sancto congregata, secura tibi devotione servire mereatur. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum: qui teeum vivit et regnat in unitate eiusdem Spi- ritus sancti Deus, per onima saecula saeculorum. I}. Amen. Deinde Pontifex, accepta mitra, ascendit ad sedem šibi paratam in piano altaris, ita ut in ea sedens dorsum suum vertat ad altare. Et imponit incensum in thuribulum, et benedicit more solito. Diaconus dalmatica indutus, prae- cedentibus thuriferario et duobus Ceroferariis et Subdiacono tunicella induto, paramentis rubeis, benedictiotie aecepta a Pontijice, cantat in loco convenienti: Sequentia sancti Evangelii secundum Lučam. In illo tempore: Convocatis Iesus duodecim Apo- stolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia dae- monia, et ut languores curarent. Et misit illos, praedicare regnum Dei et sanare infirmos. Et ait ad illos: Nihil tu- leritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Et in quam- cunque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium super illos. Egressi autem circuibant per castella evangeli- zantes et curantes ubique. Quo finito, liber Evangeliorum apertus per Subdia- conum portatur Pontifici per eum osculandus, qui et deinde incensatur. Quo facto, Pontifex ipse ante sedem suam prae- dictam, deposita mitra, versus ad altare, atque alii omnes in locis suis genuflectunt. Tum Pontifex sic genujlexus incipit cantando, schola proseguente hgmnuni: — K 35 >3— Veni creator Spiritus, mentes tuorum visita: * imple superna gratia, quae tu creasti peetora. Finito primo versu, Pontijex surgit, stans versus ad altare, sine mitra, usque ad finem hgmni: similiter omnes alii cum Pontifice surgunt. Qui diceris Paraclitus, altissimi donurn Dei: * fons vivus, ig-nis, charitas et spiritalis unctio. Tu septitormis inunere, digitus Palernae dexterae: * Tu rite promissum Patris, sermone ditans guttura. Accende lumen sensibus, infunde amorem cordibus, * infirma nostri eorporis virtute firmans perpeti. Hostem repellas longius, pacemque dones protinus; * ductore sic te praevio, vitemus omne noxium. Per te sciamus da Patrem, noscamus atque Filium : * teque utriusque Spiritum credamus omni tempore. Deo Patri sit gloria, et Filio, qui a mortuis * sur- rexit ac Paraclito, in saeculorum saecula. Amen. 2. In Sessione secundae diei: Pontifex, paratus ut supra, pr očedit coram oltar i Diacono et Subdiacono, paratis ut supra, ipsum associan- tibus, et ibi in faldistorio ante medium altaris iuxta infe- riorem gradum šibi parato genuflexus, deposita mitra, ■in- choat, schola proseguente, Antiphonam. Propitius esto peccatis nostris Domine, ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eorurn ? Finita Antiphona et incepto Psalmo, sedet Pontifex,. reasumta mitra, usque ad finem Psalmi. Psalmus 78. Deus, venerunt gentes in haeredidatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum: * posuerunt Ie- rusalem in pomorum custodiam. 3 * —K 36 *- Posuerunt morticina servorum tuorum escas vol ati- libus coeli: * carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. EtFuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu lerusalem: * et non erat, qui sepeliret. Facti sumus opprobrium vicinis nostris: * subsan- natio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt. Usquequo Domine irasceris in finem: * accendetur velut ignis zelus tuus? Effunde iratn tnam in gentes, quae te non noverunt; * et in regna, quae nomen luum non invocaverunt. Quia comederunt Iacob: * et locum eius deso- laverunt. Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipeut nos misericordiae tuae: * quia pauperes facti sumus nimis. Adiuva nos Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui Domine libera nos: * et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? * et innotescat in nationibus eoram oculis nostris. Ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est: * introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Secundum magnitudinem brachii tui, * posside filios mortificatorum. Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum: * improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi Domine. Nos autem populus tuus et oves pascuae tuae: * confitebimur tibi in saeculum. In generationem et generationem: -* annuntiabimus laudem tuam. ■ Gloria Patri et Filioetc. Sieut erat in principio etc: —K 37 *- Deinde finito Psalmo et repetita Antiphona, Pontifex deposita mitra surgit. et stans versus ad altare dicit: Oremus. Nostrorum tibi, Domine, curvantes genua cordium, quaesumus, ut bonurn, quod,in nobis a te requi- ritur, exequamur: scilicet, ut prompta tecum sollicitudine gradientes, discretionis arduae subtile iudicium faciamus: ac misericordiam diligentes, clareamus studiis tibi placitae actiouis. Per Christum Dominum nostrum. 0.’. Amen. Oremus. Mentibus nostris, quaesumus Domine, Spi- ritum sanctum benignus infunde, quatenus in nomine tuo collecti, sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis iustitiam, ut bic a te in nullo dissentiat voluntas nostra, sed semper rationabilia meditantes, quae tibi sunt placita, et dictis exequamur et factis. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuuin; qui tecum vivit et regnat in uni- tate eiusdem Spiritus sancti Deus, per omnia saecula sae- culorum. 6'. Amen. Oremus. Et ministri dicunt: Flectamus genua. 1$. Levate. Deus, qui nos iustitiam loqui, et quae recta sunt, praecipis iudicare: tribue nobis, ut neque iniquitas in ore nec pravitas iuveniatur in mente: ut puro cordi purior sermo consentiat, ostendatur in opere iustitia, neque ap- pareat dolus in lingua, sed ex corde veritas proferatur. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in ubitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. IJ. Amen. Post haec Pontifex, accepta mitra, ascendit ad planum altaris, et sedet in sede seu faldistorio ibidem šibi parato-. ~t< 38 »- Tum accedit Diaconus cum thuriferario, et Pontifex imponit incesum; deinde Diacono benedicit, gui procedens ad locum consuetum signat, incensat et cantat Evangelium, ut beri, Pontifice ante sedem praedictam sine mitra, verso ad Diacomm, stante. Sequentia sancti Evangelij secundum Lučam. In illo tempore: Designavit Dominus et alios septua- ginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autein pauci. Rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et nerainem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et suseeperint vos, manducate, quae apponuntur vobis: et curate infir- mos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. Quo jinito, et per Pontificem libro osculato, et ipso incensato, Pontifex sine mitra ante sedem praedictam versus ad altare, ae aliis omnibus in suis locis genuflexis, incipit schola proseguente, hgmnum: Veni Creator Spiritus. Et dicitur totus, ut supra pag. 35, guem schola proseguitur, ut in prinio die. Finito primo versu, Pontifex surgit, stans versus ad altare, detecto capite usgue ad finem hgmni. Simili modo faciunt omnes alii. -K 39 *- 3. In Sessione tertiae diei: o) Anfe Sessionem. Pontifex paratur, ut heri, assistentibus šibi Diacono et Subdiacono paratis, geneflexus in faldistorio iuxta infe- riorem gradum ante medium altaris šibi parato, deposita mitra, incipit , schola proseguente, Antiphonam. Exaudi nos Domine, quoniam benigna est miseri- cordia tua: et secundum multitudinem miserationum tuarum respice nos Domine. Psalmus: Salvum me fac Deus: * quoniam intra- verunt aquae usque ad animam meam. Et dicitur totus, prout habetur supra in primo die pag. 25. Deinde repetitur Antiphona. Incepto Psalmo, Pontifex sedet, et accipit mitram sic manens, quousque Psalmus finiatur et Antipliona repe- tatur; gua repetita, deposita mitra, surgit, et stans versus ad altare, dicit: Oremus. Ad te, Domine, interni clamoris vocibus proclamantes, unanimiter postulamus, ut respectu tuae gratiae solidati, praecones veritatis efficiamur intrepidi, tuumque valeamus verbum cum omni fiducia loqui. Per Dominum nostrum Iesum Cbristum Filium tuum: qui te emu vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Iji'. Amen. Oremus. Omnipotens.. sempiterne Deus, qui sacro verbi tui oraculo promisisti: Ubi duo vel tres in nomine tuo congregati essent, te medium fore; adesto coetui nostro propitius, et cor nostrum illumina misericors, ut a bono misericordiae tuae nullatenus aberremus, sed rectum iu- ~K 40 >*— stitiae tuae tramitem in omnibus teneamus. Per Dominmn nostrum Iesnm Cbristum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. 5- Amen. Oremus. Et ministri dicunt: Flectanms genua. B'. Levate. Deus, qui populiš tuis et indulgentia consulis et amore dominam; da spiritum sapientiae tuae, quibus de- disti regimen disciplinae; ut de profectu sanctarum oviura fiant gaudia aeterna pastorum. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. B'- Amen. Post haec Pontifex, accepta mitra, ascendit ad pla- num altaris, sedens in sede, seu faldistorio ibidem šibi pa- rato. Tum accedit Diaconus cum thuriferario, et Pontifex imponit incensum; deinde benedicit Diacono, qui procedens ad locum consuetum signat, incensat et cantat Evangelium, ut heri, Pontifice ante sedem praedictam sme mitra , verso ad Diaconum, stante. Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Si pecca- verit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum; si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium štet omne verbum. Quod si non audierit eos: dic Ecclesiae. Si autem Eccle- siam non audierit, sit tibi sicut etlmicus et publicanus. ~K 41 )+- Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Iterum dico vobis: quia si duo ex vobis eonsenserint super terram, de omni re, quaecumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in coelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in rnedio eorum. Tune accedens Petrus ad eum dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? Dicit illi lesus: Non dico libi usque septies : sed usque septuagies septies. Quo finito, et per Pontificem libro oscidato, et ipso incensato, Pontifex sine mitra ante sedem praedidam ver- sus ad altare, atque aliis omnibus in locis suis genuflexis, incipit schola prosequente lujmnum: Veni Creator Spiritus. Et dicitur totus, ut supra pag. 35. Finito primo versu, Pontifex surgens, stat versus ad altare, detecto capite usgue ad finem hgmni. Simili modo faciunt omnes alii. Expleto hymno omnes sedent. Pontifex sedens cum mitra Sgnodum his verbis alloguitur, si velit: Venerabiles et dilectissimi fratres. Convenit, ut ea, quae ecclesiasticis officiis et sacerdotalibus gradibus, vel etiam canonicis sanctionibus propter diversas oecupationes, aut (quod negare non possumus) propter nostram alio- rumque desidiam, non tam plene, ut oportet, executa sunt: omnium nostrum unanirni consensu et voluntate requirantur, et humiliter coram cbaritate vestra recitentur: ut quae digna sunt emendatione, ad meliorem statum, auxiliante Domino, perducantur. Et cui fortasse aliquid quod di- gestum est, displicet, charitati vestrae cum benignitate et modcstia intimare non difFerat; quatenus totum, quod synodali couventione nostra statutum fuerit vel renovatum, : 4 < 42 )*- absque omni contrarietate, concordia sanctae pacis ab omnibus aeque custodiatur ae teneatur, ad augmentum aeternae beatitudinis omnium nostrum. b) Oratio post Sessionem flnalem. Oremus. Nulla cst, Domine, lmmanae conscientiae virtus, quae inoffense possit tuae voluntatis iudicia experiri, et ideo, quia imperfectum nostrum vident oculi tui, per- fectioni deputa misericors Deus, quod perfeeto aequitatis fine concludere peroptamus; te in nostris principiis occur- sorem poposcimus, te in hoc fine iudiciorum nostrorum indultorem nostris eicessibus speramus, scilieet, ut igno- rantiae parcas, errori indulgeas, ut perfectis votis pefectam operiš efficaeiam largiaris: et quia conscientia remordente, tabescimus, ne ant ignorantia nos traxerit in errorem, aut. praeceps forsitan voluntas impulerit, iustitiam decii- nare; hoc te poscimus, te rogamus, ut si quid offensionis in hac Synodi celebritate contraximus, te miserante, in- dulgentiam sentiamus: ut in eo, quod soluturi sumus aggre- gatam Synodum, a cunctis primum absolvamur nostrorum nexibus delictorum; qualiter et transgressores venia et confitentes tibi subsequatur remuneratio sempiterna. Per Christum Dominum nostrum. IJ. Amen. ggr Ad saeratissimum Cor lesu formula eonseerationis reeitanda. lesu dulcissime, redemptor humani generis, respice nos ad altare tuum humillime provolutos. Tui sumus, tui esse volumus; quo autem tibi coniuncti firmius esse pos- —K 43 >f- simus, en liodie sacratissimo Cordi tuo se quisque nostrum sponte dedicat. Te quidem multi novere numquam: Te, spretis man- datis tuis, multi repudiarunt. Miserere utrorumque, benig- nissime lesu, atque ad sanctum Cor tuum rape universos. Rex esto, Domine, nec fidelium tantum, qui nullo tempore discessere a te, sed etiam prodigorum filiorum, qui te reliquerunt: fac bos, ut domum paternam cito repetant, ne miseria et farne pereant. Rex esto eorum, quos aut opinionum error deceptos habet, aut discordia separatos, eosque ad portum veritatis atque ad unitatem fidei revoca, ut brevi fiat unum ovile et unus pastor. Rex esto denique eorum omnium, qui in vet ere gentium superstitione versantur, eosque e tenebris vindicare ne renuas in Dei lumen et regnum. Largire, Domine, Ecclesiae tuae securam cum incolumitate libertatem; largire cunctis gentibus tranquillitatem ordinis: perfice, ut ab utroque terrae vertice una resonet vox: Sit laus divino Cordi, per quod nobis parta salus, ipsi gloria et honor in saecula! Amen. 1 j. lesu, mitis et liumilis Corde. R. Fac cor nostrum secundum Cor tuum. Oremus. « Omnipotens sempiternae Deus, respice in Cor dilec- tissimi Filii tui, et in laudes et satisfactiones, quas in nomine peccatorum ti bi persolvit, iisque misericordiam tuam petentibus Tu veniam coneede placatus, in nomine 1 Ex eacyclica Annum sacrum, data die 25. Maii 1899, de~ hominibus sacratissimo Cordi lesu devovendis. --K 44 « eiusdem Filii tui lesu Christi, qui teeum vivit et regnat in unitate Spiritus saneti Deus, per omnia saecula saecu- lorum. Amen. ' Mč Acclamationes in fine Synodi faeiendae. JEx instructione Caeremonialis Romani acclamationes in Sgnodis dioecesanis parcins sunt adhibendae. Propterea in Sjjnodo prima et secunda Lavantina sic dieta suffragia in sessione Sgnodi finali persoluta sunt. Cum hucusgue igitur acclamationes nondum sint adhibitae, dignum et iustum erit, eiusmodi iubilationes in ima saltem eague tertia Sgnodo, Christo Deohomini viventi, regnanti et imperanti sacra atgue anno iubilaeo habita, decantare. Absoluta sessione sgnodali ultima recitat Pontifex orationem: Nulla est Domine, prout supra pag. 42 prostat. Qua persoluta Secretarius Sgnodi indilate procedit ad altare et conversus ad Sgnodales, stante Episcopo in throno, alta et sonora voce decantat singulas acclamationes et adstantes simili concentu respondent ordine seguenti: Acclam. Genitori et Genito et ab utroque Procedenti gloria et laus et honor in saeculorum saecula! Bespon. Benedicamus Patrem et Filium cum saneto Špiritu! Laudemus et superexaltemus Eum in saecula! Acclam. Christo Deohomini, salvatori regique mundi, cui Synodus haec est consecrata, eius Cordi dulcissimo 1 Versiculus, Responsorium et Oratio ex Decreto Urbis et Orbis de die 2. Aprilis 1899, cuius vigore Litaniae Sacratissimi Cordis lesu indulgentiis (tercentum Dierum) auctae ubique terrarum puhlice recitari et decantari in poštenim valent. —K 45 !+■ adoratio et homagium, claritas et virtus, lionores et laudes in aeternum! Respon. Quoniam tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus altissimus, lesu Christe! Dignus est agnus, qui pro nobis occisus est, accipere benedictionera et honorem et potestatem in saecula saeculorum! Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, quia per crucem tuam redemisti mundum ! Acclam. Virgini Deiparae, suavissimae matri nostrae Mariae, auxilio christianorum, amor et meritus cultus! Respon. Salve regina, mater misericordiae, vita, dulcedo et spes nostra, salve! Acclam. Sancto Michaeli archangelo, principi militiae coelestis, angelisque tutelaribus, beato Ioanni Baptistae patrono ecclesiae cathedralis, sancto Ioseph tutori terrae Styriacae, sancto apostolo Andreae protectori almae nostrae dioeceseos, cunctisque sanctis coelitibus, quorum patrocinio gaudent ecclesiae dioecesanae, iugis veneratio et sup- plicatio ! Respon. Defensoribus nostris potentibus veneratio et supplicatio et gratitudo perennis! Acclam. Beatissimo Patri, gloriose regnanti Papae Leoni XIII., luminari magno, per constitutiones snas egregias totum terrarum orbem irradianti clareque col- lustranti, nec non celebratori magni et universalis Iubilaei plenus plausus et triumphus, victoria et immortalis me- moria! Respon. Clementissimo Patri et Principi christianorum, magistro infallibili, ovium et agnorum pastori, clavigero divino filialis pietas, reverentialis devotio, obedientia, constans adhaesio universorum! -M 46 >*- Acclam. Sacrorum antistiti nostro Michaeli, huiusce et pri oris Synodi constitutori, pro singulari vigilantia et indefessa in pietate et sacris scientiis promovendis solli- citudine 1 maguae gratiae et a Deo retributio! 1 Appositiones depromtae ex litteris gratulatoriis de die 26. Oc- tobris 1899, quarum tenor hic est: Celsissimo ac Reverendissimo Domino Domino Michaeli Napotnik, Principi-Episcopo Lavantino etc. etc. Altare Sanctissimo Cordi lesu in Ecclesia cathedrali dedicatum consecranti pro immensis laboribus decennio episcopatus peractis ac pro singulari vigilantia et indefessa in pietate et sacris scientiis promovendis sollicitudine Capitulum cathedrale Cleruscpie Lavantinus intimas agit gratias Deumque Optimum Maximum precatur, ut sit Pastori et gregi Ei adhaerenti dux et via ad perdilectum Cor Sanc- tissimi Salvatoris. Marburgi, die 26. Octobris 1899. Ig. Orožen, Praep. cap. — Laurentius Herg, Dec. cap. — Dr. Joan. Križanič, Can. Sen. — Philippus Jacobus Bohinc, eccl. cathedral. Parochus et Canonicus. — Car. Hribovšek, Can. cap. — Dr. Jos. Pajek, Can. cap. — Dr. Joan. Mlakar, Can. cap. — Joannes Bosina, Decanus Drachenburgensis. — Thomas Rožanc, Decanus Marburgensis. — Antonius Hajšek, Decanus Slavo-Bistricensis. — Franciscus Ogradi, Abbas Celeiensis. — Josephus Fleck, Praepositus Petov. et Decanus. — M. Stoklas, Decanus Braslovč. — Bartholom. Voh, Dečan. Gonovicen. — Jakob Caf, Parochus et Decanus in Sv. Tomaž-Vel. Nedelja. — Franciscus Jug, Parochus et Decanus Samariensis. — Joannes Skuhala, Parochus et Decanus Luttenbergensis. — Ant. Šlander, Decanus Veteroforensis. — Jos. Cižek, Decanus Jareninae. — Jos. Jurčič, Decanus St. Leonard. in coli. — Dr. Leo- poldus Gregorec, Canonicus, Decanus Neoecclesiensis. — Franc, Dovnik, Decanus Gornji grad. — Franc. Šalamon, Archipar. et Decanus Rogatiensis. — Franciscus Hrastel, Parochus et Administrator deca- natus Saldenhofensis. — Josephus Kralj, Decanus in Sauritsch. — Jacobus Lem pl, Decanus in Schallthal. — Joannes Ev. Žuža, Decanus Tyberiensis. — Henricus Verk, Decanus Videmsis. — Augustinus Hecel, Decanus Marenbergensis. — Pro aegroto Martino Strajnšak, Decano Čamp. Dravensis, L. Herg, Decanus cap. —K 47 >#■ Bespon. Magnae gratiae, lenimen cordis, gaudium in pace, prosperitas ad plurimos annos! Deus optimus maximus eum propitius respiciat detque ei, ut ad vitam unacum grege šibi credito perveniat sempiternam! Acclam. Gloriosissimo nostro imperatori et regi apo- stolico Francisco Iosepho Primo. semper Augusto, septem decades vitae celebranti, publicae pacis auctori, iustitiae vindici, patri pauperura nec non Augustissimae Domui et inclytae Dynastiae Caesareae pax a Deo, imperium se- curum, vita prolixa, perpetua felicitas! Bespon. Suae caesareae et regiae apostolicae Maiestati pax a Deo, diuturna incolumitas, illibata felicitas! Rex regum et Dominus dominantium salvam faciat imperatorem nostrum Franciscum Iosephum et ab omnibus tueatur ad- versis, quatenus et ecclesiasticae pacis obtineat tranquil- litatem et post huius temporis decursum ad aeternam per¬ veniat haereditatem! Acclam. Reverendissimo ecclesiae cathedralis Capi- tulo, semper frdeli senatui ac coronae Praesulis, providis officialibus, qui ad sanctum boe opus suam opem contu- lerunt, honorandis Dominis decanis, venerandis parochis ac venerabilibus capellanis omnibusque viris ecclesiasticis, saecularibus et regularibus, in speciosa videa Domini La- vantina excolenda operantibus, benedictio et salus, felix ad greges et ecclesias reditus, plurimi cum exultatione messis manipuli, vitae sanctitas et felicitas in Deo! Bespondet solus Episcopus. Operariis indefessis in agro Domini Lavantino benedictio et salus, anni multi et felices, merces copiosa, aeterna remuneratio! Episcopus et -M 48 > 3 ~ pastor animarum nostrarum, Iesus Christns, coronet ornnes et singulos immarcescibili corona vitae! Acclam. Civitati Marburgensi et omnibus civibus eius pax vera atquc divinarum gratiarum abundantia! In Deo diiecto dioeeesis probo populo salus, animorum con- cordia, in vera fide perseverantia, laetitia et consolatio in Špiritu sancto et omnigena felicitas! Respon. Omni benedictione coelesti et gratia reple- atur a divino bono Pastore religiosus grex Lavantinus! Acclam. Omnibus episcopis Lavantinis, inprimis Antonio Martino, translatori sedis episeopalis, et Iacobo Maximiliano, munificentissimo seminarii minoris benefactori, cunetisque sacerdotibus et clericis, saecularibus et regularibus, nec non omnibus fidelibus dioecesanis, in Christo quiescentibus, lux perpetua et requies aeterna! Respon. Kequiem aeternam dona eis Domine et lux perpetua luceat eis! Acclam. Modo finienda Synodus ad gloriam lesu Cliristi, ad robur catholieae fidei morumque pcrfectionem, ad disciplinam emendandam ac firmandam Deo favente celebrata est: et nune constitutionum feliciter peraetae Synodi observantiam salutarem omnes, qui adsumus, un- animi voto a Deo bonorum omniuna largitore interceden- tibus Deigenitrice Maria Sanctisque omnibus bumiliter imploramus! Respon. Alleluia! Confirma hoc Deus, quod operatus est in nobis! Fiat! Amen. Amen! Acclamationibus percantatis dat Episcopus beneclicti- onem. Posthac vi(/ore facultatis apostolicae impertitur in- ~K 49 *- dulgentias plenarias. Quibus peractis Secretarius Synodi T stan-s iuxta Pontificem, dicit alta voce: llecedamus cum pace. Et respondent omnes: In nomine Christi. Tune omnes pariter suryent.es, Pontificem ad ostium ecclesiae synodalis reducunt, inde reverendissimus Praesul redit in suum palatium episcopale. Sic omnia negotia Synodi expediuntur et conventio sijnodalis concluditur. Ego N. firma fide čredo et profiteor omnia et singula, quae continentur in Sjmbolo fidei, quo sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet: Čredo in unum Deum, Patrem omnipotentem, faetorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum, Pilium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum venim de Deo vero. Genitum. non faetum, consubstantialem Patri, per quem omnia faeta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est de Špiritu saneto ex Maria virgine: et homo faetus est. Crueifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scrip- turas. Et ascendit in coelum; sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mor- tuos; cuius regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum Dominum, et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: Forma professionis fidei. 4 --K 50 !*- qui locutus est per Prophetas. Et unam sanetam Catho- licam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto ressureetionem mortuorum. Et vitam ven turi saeeuli. Amen. Apostolicas et Ecclesiasticas traditiones, reliquasque eiusdem Ecclesiae observationes et constitutiones firmissime admitto et ampleetor. Jtem sacvam Scripturam iuxta eurn serisnm, quem tenuit et tenet sancta mater Eeclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione sacrarum Scripturarum, admitto; nee eam unquam nisi iuxta una- nimem consensum Patrum accipiam et interpretabor. Profiteor quoque, septem esse vere et proprie Sacra- menta novae legis, a lesu Ohristo Domino nostro instituta. atqne ad salutem humani generis, licet non ornnia singulis necessaria, scilicet Baptismum, Confirmationem, Euchari- stiam, Poenitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem et Matrimonium; illaque gratiam conferre, et ex his Baptis¬ mum, Confirmationem et Ordinem sine sacrilegio reiterari non posse. Receptos quoque et approbatos Ecclesiae Ca- tholicae ritus, in supradictorum omnium Sacramentorum sollemni administratione recipio et admitto; ornnia et sin- gula, quae de peccato originali et de iustificatione in sacro- sancta Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt, ampleetor et recipio. Profiteor pariter, in Missa offerri Deo verum, pro- prium et propitiatorium sacrificium, pro vivis et defunetis ; atque in sanctissimo Eucharistiae Sacramento esse vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate Domini nostri lesu Christi, fierique conversionem totius substantiae pauis in corpus et totius —K 51 )4~- substantiae vini in sanguinem, quam conversionem Catho- lica Ecclesia Transubstantiationem appellat. Fateor etiam, sub altera tantum specie totnra atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi. Constanter teneo, Purgatorium esse animasque ibi detentas fidelium suffragiis iuvari. Similiter et Sanctos una eum Christo regnantes, venerandos atque invocandos esse, eosque oratioues Deo pro nobis offerre, atque eorum reli- quias esse venerandas. Firmissime assero, imagines Christi ac Deiparae semper virginis nec non aliorum Sanctorum habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam. Indulgentiarum etiam po- testatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum Cliristiano popnlo maxime salutarem esse affirmo. Sanctam Catholicam et Apostolicam Romanam Ecclesiam omnium Ecclesiarum matrem et magistram agnosco; Ro- manoque Pontifici, beati Petri Apostolorum principis suc- eessori ac lesu Christi Vicario, veram obedientiam spondeo ac iuro. Cetera item omnia a sacris Canonibus et oecu- menicis Conciliis ac praecipue a sacrosancta Trideutina Synodo et ab oecumenico Concilio Vaticano, tradita, de- finita et declarata, praesertim de Romani Pontificis Pri¬ matu et infallibili magisterio indubitanter recipio atque profiteor; simulqne contraria omnia, atque haereses quas- cumque ab Ecclesia damnatas et reiectas et anathemati- zatas, ego pariter damno, reiieio et anathematizo. Hanc veram Catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor, et veraciter teneo, eamdero integram, et inviolatam, usque ad extremum vitae spiritum, constantissime Deo adiuvante 4 * —K 52 >f— retinere et confiteri, atque a meis subditis vel illis, quo- rum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri et pracdicari, quantum in me erit, curaturum: ego idem N. spondeo, voveo ac iuro. Sic me Deus adiuvet, et haec sancta Dei Evangelia. Laus tibi, Christe! ■ i ♦ IIST D E X. Pag. Praenotarda.3 De prima Congregatione generali.4 Hymni. I. In gloriam Ckristi Dei hoininis.4 II. In honorem 11. M. Virginia.5 III. In laudem s. Michaelis arcliangeli et omnium ss. Angelorum.7 Psalmi. I. Psalmus 8.7 II. Psalmus 14.8 III. Psalmus 23.9 IV. Psalmus 45.10 V. Psalmus 97.11 VI. Psalmus 116.12 VII. Psalmus 132.12 De prima Sessione puhlica.15 De Congregationibus particularibus.18 De secunda Congregatione generali.18 De altera Sessione publica.19 De tertia, quarta et quinta Congregatione generali .... 20 De tertia et ultima Sessione publica.21 Preces in Synodo persolvendae. A) In Congregationibus generalibus et particularibus: 1. Ante actionem synodalem .23 2. Post actionem synodalem.24 B) In Sessionibus publicis: 1. In Sessione primae diei.25 2. In Sessione secundae diei.35 3. In Sessione tertiae diei: a) Ante Sessionem.39 b) Oratio post Sessionem finalem.42 Ad sacratissimum Cor lesu formula consecrationis recitanda . 41 Acclamationes in fine Synodi faciendae.44 Forma professionis fidei.49 NARODNA IN UNIVERZITETNA KNJIŽNICA 00000519930