Stev. 1330. IV. 1923. Lavantinske škofije uradni list. Vsebina: 17. Litterae encyelicae Pii PP. XL de S. Francisco Salesio tertio pleno saeculo ab cius obitu. — 18. Tristoletnica smrti sv. Frančiška Šaleškega. — 19. Katoliški shod v Ljubljani leta 1923. — 20. Ordinacija in ordinandi v letu 1923. — 21. Izdajanje ex oft’o izvlečkov iz matičnih knjig. — 22. Osebna naznanila. 17. Litterae encyelicae Pii PP. XI. de 8. Francisco Salesio tertio pleno saeculo ab eius obitu '. Ad Patriarchas, Primates, Archleplscopos, Episcopos, aliosque locorum Ordinarios pacem et communionem cu^n Apostolica Sede habentes. PIUS PP. XI. Venerabiles Fratres Salutem et Apostolicam Benedictionem. Rerum omnium perturbationem, quae nunc adest, cum proxime in Encyclicis Litteris consideraremus medendi gratiL, vidimus in ipsis hominum animis inhaerere malum, eiusque sanationem tum demum sperari posse si Iesu Christi medica per Ecclesiam sanctam manus invocetur. Etenim haec tanta cohibenda est intemperantia cupiditatum, quae, bellorum litiumquae causa princeps, sicut communem vitae consuetudinem, ita nationum commercia pervertit; deducendae simul a fluxis caducisque bonis mentes singulorum, atque ad sempiterna et immortalia, quorum incredibilis incuria plerisque incessit, convertendae. Cum autem singuli fere officium sancte servare instituerint, eo ipso melius erit humanae societati. Atqui huc omne spectat cum magisterium tum ministerium Ecclesiae catholicae, ut homines et traditae divinitus veritatis praedicatione erudiat et uberrimis divinae gratiae effusionibus sanctificet; atque ita hanc ipsam civilem societatem, quam olim ad Christianos spiritu conformavit ct finxit, ubi de via deflectentem animadverterit, revocare in pristinum contendat. Ecclesia vero huiusmodi sanctificationis opus apud universos omnes felicissime persequitur, quoties, Dei beneficio ac munere, ei contingit alios ex aliis egregios filios ad imitandum vulgo proponere, qui in omnium exercitatione virtutum admirabiles cxtitucrunt. Quod quidem admodum ea facit suae ipsius naturae congruenter, cum a Christo auctore suo sancta constituta sit ct sanctitatis effectrix, cumque omnes, qui ea duce '♦Acta Apostolicae Sedis. Ana. XV. Vol. XV. Romae, 1. februa-is 1923. Num. 2. pagg 49 0.1. magistraque utuntur, ex Dei voluntate ad vitae sanctimoniam niti debeant. Haec est voluntas Dei, ait Paulus, sanctificatio vestra ' ; quam quidem cuius generis esse oporteat, Dominus ipse sic declarat: Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est1. Ncc vero quisquam putet ad paucos quosdam lectissimos id pertinere, cetcrisque in inferiore quodam virtutis gradu licere consistere. Tenentur enim hac lege, ut patet omnino omnes, nullo excepto; nec, ceteroquin, quotquot ad Christianae perfectionis fastigium pervenerunt, quos quidem paene innumerabiles ex omni aetate atque ordine fuisse testatur historia, iis aut non eadem, quae reliquis, naturae infirmatas obtigit, aut non similia fuerunt pericula obeunda. Scilicet, ut praeclare Augustinus: Non Deus impossibilia iubet, sed iubendo admonet et facere quod possis, et petere quod non possis \ Iamvero, Venerabiles Fratres, quae peracta est superiore anno commemoratio sollemnis de nostris illis heroibus Ignatio Loyoleo, Francisco Xavcrio, Philippo Ncrio, Theresia a lesu et Isidoro Agricola, qui tertio ante saeculo in album Sanctorum adseripti essent, ea non parum visa est ad Christianae vitae studium in populo excitandum valuisse. Nunc autem auspicato accidit caelestis natalis trecentesimus sanctissimi viri, qui non solum ipse virtutum omnium excellentia eluxit, sed etiam magisterio ac disciplina sanctitatis. Franciscum Salesium dicimus, Episcopum Genevensem et Ecclesiae 1 I Thes., IV, 3. — 1 Matth., V, 48. — 3 S. Aug., 1. De natura ct gratia, c. 43, ». 30 Doctorem ; qui quidem, non secus atquc illa Christianae perfectionis sapientiaeque lumina quae memoravimus, videtur oppositus esse a Deo Novatorum haeresi, unde illa exorta est humanae societatis ab Ecclesia defectio, de cuius tristibus acerbisque eventibus hodie optimus quisque merito conqueritur. Atque etiam videtur Lalesius singulari Dei consilio Ecclesiae datus, ut et actione vitae suae et doctrinae facultate opinionem illam profligaret eius temporibus iam inveteratam, quae ne hodie quidem refrixit, veri nominis sanctitatem, qualem catholica proponit Ecclesia, aut adaequari non posse, aut certe tam arduam esse ad assequendum ut in plc-rosque fidelium minime cadat, sed paucis tantummodo, iisque magno atque excelso animo praeditis, conveniat; eandem, praeterea, tantis implicari fastidiis ac taediis, ut ad viros mplieresque extra claustra degentes neuti-quam accommodetur. Itaque desideratissimus decessor Noster Benedictus XV, cum de illis quinque caelitibus sollemnem sermonem haberet, beatum Francisci Salesii obitum attingens proxime celebrandum, proprias hac de re Litteras se ad Ecclesiam universam daturum pollicebatur. Hoc Nos decessoris propositum, tamquam hereditate acceptum, libentissime exsequimur, eo magis quod sperare licet, futurum, ut commemorationis haud ita multo ante habitae fructus huius propediem ordiendae fructibus cumulentur. Iam si Salesii vitam studiose consideremus, fuit hic usque ab ineunte aetate specimen sanctimoniae, et illud non severum ac triste, sed blandum et commune omnibus, ut vere de eo praedicari posset: Non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium '. Etenim cum virtutibus omnibus exsplendesceret, tum eximiam prae se tulit animi mansuetudinem, quam propriam eius et singularem notam recte dixeris, omnino tamen dissimilem eius fucatae benignitatis, quae in quodam munditiarum urbanarum studio et immoderatae comitatis ostentatione posita est, alienamque prorsus vel a lentitudine seu apathia quae nulla re commovetur vel a timiditate quae ne tum quidem audet, cum oportet, stomachari. Haec sane praecipua Salesii virtus, ex intimo pectore tamquam dulcissimus fructus caritatis erumpens, cum scilicet miserationis atque indulgentiae spiritu maxime contineretur, ea suavitate et oris gravitatem temperabat et corporis gestum et vocem aspergebat, ut studiosam omnium reverentiam ipsi conciliaret. Legimus, consuevisse nostrum facillime admittere amanterque excipere omnes, flagitiosos homines in primis et apostatas, qui domum ad se, culpae eluendae emen-dandaeque causfi, confluerent; eundem in deliciis habuisse reos carceri bus inclusos, quos crebro invisens multiplicibus recreabat suae caritatis officiis; ncque minus indulgenter solitum esse cum famulis suis agere, quorum segnitiam temeritatesque toleranter in exemplum patie- ' Sap., VIII, 16. batur. Quae eius mansuetudo, quemadmodum ad universos pertinebat, sic nullo unquam tempore, nec in prosperis nec in adversis rebus, factum est ut deficeret ; eum igitur, quantumcumque divexarent, nunquam haeretici eo minus comem sibi facilemque experti sunt. Cum enim, anno post initum sacerdotium, Episcopo Gcnevcnsi Granerio ipse, invito ac repugnante patre, ultro se ad Chaballicenses Ecclesiae reconciliandos obtulisset, tra-ditamque sibi perlibenter eam provinciam, magnam quidem ac difficilem, tanto studio exsequeretur, nullos ut labores recusaret, nulla vel capitis pericula refuga-ret, ad salutem tot hominum millibus parandam non tam cius summa doctrinae copia ad dicendi vis et facultas, quam invicta in peragendis sacri ministerii partibus benignitas profuit. Saepe solitus memorabilem illam vocem edere: Apostoli non aliter nisi patiendo pugnant, nec nisi moriendo triumphant, vix credibile est quam impigre quamque constanter Iesu Christi causam apud Chaballicenses suos egerit: qui, ut fidei lumen christianaeque spei solacia iis afferat, per supinas valles angustosque saltus repere ; defugientes inclamando persequi ; inhumane repulsus, insistere ; minis appetitus, ad institutum redire ; e deversoriis identidem deturbatus, noctes inter frigora et nives sub divo agere ; nullo adstante, operari sacris ; subducentibus se fere omnibus, contionari ; integram tamen retinere semper suam animi tranquillitatem, suam in ingratos homines caritatem suavissimam, qua pervicaciam adversariorum, quantumvis obfirmatam, ad extremum expugnat. Verum si quis putet, Salesium hanc animi indolem sortitum esse eumque unum ex iis perbeatis fuisse hominibus quos in benedictionibus dulcedinis gratia Dei praevenerit, vehementer errat. Quin b rancisco," ex ipsa corporis constitutione, acrior quaedam natura obtigit atque in iram praeceps, at is, Iesu (.hristo sibi ad imitandum proposito, qui edixerat: Discite a me, quia mitis sum et humilis cordei, animi sui motus perpetuo exploravit et, vi in se adhibita, coercuit edomu-itque adeo, ut Deum pacis et mansuetudinis tam in se ad vivum expresserit quam qui maxime. Quam rem illud praeclare confirmat quod proditum memoriae est, medicos, qui sacrum eius corpus post obitum curaverunt, in eo rite condiendo fel prope lapidescens atque in minutissimos calculos concisum invenisse: quo ex portento iudicasse, quanta vi quantoque nisu ei constare debuisset ut quinquaginta annorum spatio nativam iracundiam contineret. Nimirum ex animi fortitudine, quam quidem perpetuo fidei vigor atque ignis divinae caritatis alebat, omnis illa exstitit Salesii lenitas, ut aptissime in eum quadret quod est in sacris Litteris: De forti egressa est dulcedo1 Nec vero fieri poterat, quin pastoralis mansuetudo, qua florebat, quaque, ut ait Chrysostomus, nihil violentius eam in allici- ' Matth., XI, 29. - * Indic., XIV, 14. * Horti. 58 in Gen. endis hominum voluntatibus haberet efficacitatem, quae mitibus divino promittitur oraculo: Reati mites, quoniam ipsi possidebunt terram Ceterum quam forti esset pectore hic, de quo exemplum mansuetudinis capere licebat, tum vero clarissime apparuit quotiescumque ei fuit cum potentibus pro gloria Dei, pro Ecclesiae auctoritate, pro animarum salute certandum. Ut, cum ecclesiasticae jurisdictionis immunitatem adversus Senatum Chamberiensem defendit; a quo cum litteras minaces accepisset, eum sibi redituum partem abjudicaturum, non modo congruenter dignitati suae legato respondit, verum etiam ab vindicanda iniuria non ante conquievit quam Senatus plene ipsi satisfecit. Eadem-que animi constantiA Principis iram subiit, apud quem cum fratribus iniuria insimulatus erat, neque minus acriter optimatum voluntati restitit in sacris beneficiis conferendis; itemque omnia nequiquam expertus, animadvertit in contumaces qui Ordini canonicorum Ge-nevensium decumam fructuum denegassent. Itaque evangelica libertate cum in publica vitia invehi, tum simulatam virtutem pietatemque consueverat detegere: veri-tusque, si unquam alius, Principum majestatem, semper tamen ita se gessit ut eorum nec assentaretur cupiditatibus ncc intemperanti arbitrio obsequeretur. Iam videamus, Venerabiles Fratres, quemadmodum Salesius, cum se ipse praeberet amabile exemplum sanctitatis, idem tutam expeditamque omnibus Christianae perfectionis viam scribendo commonstraverit, atque ut, in hac quoque re, lesum Dominum, qui coepit facere et docere2, imitatus esse videatur. Plurima quidem sunt quae hoc ipso consilio edidit eatque nobilissima scripta; in iis vero duo illi eminent vulgatissimi libri, quorum alter Philothea, alter Tractatus de amore Dei inscribitur. Ad priorem autem quod attinet, postquam Salesius germanam pietatem ab ea distinxit asperitate quae animos in virtutis exercitatione terrendo debilitat, licet non illo exuat aequo rigore qui Christianae disciplinae congruit, in eo totus est ut ostendat, sanctitatem cum omnibus civilis vitae officiis condi-cionibusque conciliari optime, atque in media sacculi consuetudine quemvis accommodate ad salutem posse degere, modo ne mundi hauriat imbibatque spiritum. Ipso interea magistro discimus id quidem facere - culpa nimirum excepta - quod omnes solent, at simul, quod plcriquc non solent, id ipsum sancte facere et ea quidem mente ut Deo placeamus: praeterea docemur decorum servare, quod ipse venustum virtutum ornatum appellat ; naturam non abolere, sed vincere, et paulla-tim parvoque nisu in caelum evolare, columbarum more, si aquilarum non licet, id est vitae sanctimoniam communi assequi via quando ad singularem perfectionem non destinamur. Idem gravi eoque expedito scribendi genere, subtilique et festiva verborum sen-tentiarumque usus varietate, qua praecepta commen- 1 Matth., V, 4. - » *Act., I, 1. dantur fiuntque gratiora legentibus, postquam exposuit, esse nobis ab omni culpa, malis a propensionibus, a rcbusque inutilibus ac noxiis abstinendum, dicere aggreditur quibus exercitationibus animum excolere et qua ratione cum Deo coniungi debeamus. Deinde, hoc posito, peculiarem aliquam deligendam nobis esse virtutem, ad quam sine intermissione contendamus donec eius compotes simus, tum de singulis virtutibus agit, de decentia, de honestis probrosisque colloquiis, de licitis periculosisque oblectamentis, de fidelitate erga Deum retinenda, deque coniugum, viduarum virginum-que officiis. Idem denique praecipit, quibus artibus pericula, tentationes voluptatumque illecebras cum dignoscamus, tum superemus, et quo pacto animi statum per sancta proposita redintegremus quotannis ac renovemus. Atque hic liber, quo quidem nullum in hoc genere absolutiorem prodiissc aequales eorum temporum censucrunt, utinam hodie ab omnibus pervolutetur, uti olim in manibus omnium tamdiu versatus est ; tum vero Christiana ubique gentium pietas reviresceret et communi filiorum suorum sanctitate Ecclesia Dei laetaretur. Eo etiam maioris momenti ac ponderis est Tractatus de amore Dei, in quo sanctus Doctor, quasi quandam Dei caritatis historiam scribere aggressus, narrat quae eius fuerit origo et quae progressiones, atque etiam quare in animis hominum defervescere ac languere coeperit ; tradit deinceps, quomodo in ea exerceamur ac proficiamus. Oblata vero opportunitate, difficillimas quaestiones dilucide explanat, ut de gratia efficaci, de praedestinatione, de vocatione ad fidem ; et, ne ieiuna currat oratio, eam - quae erat illius ingenii ubertas et celeritas - tam festiva iucunditate tan-toque pietatis odore conspergit, ea similitudinum varietate iisque et exemplis et locis aptissimis ornat, c Scriptura sacra plerumque depromptis, ut liber non tam ex eius mente quam ex visceribus mcdullisque Panasse videatur. Principia autem spiritualis vitae, quae in duobus hisce voluminibus explicaverat, in usum animarum ipse convertit cum in cotidiano ministerio, tum in admirandis illis, quas exaravit, Epistolis; ea-demque ad gubernationem accommodavit Sororum a Visitatione, quarum Institutum, ab ipso conditum, eius adhuc spiritum religiosissime retinet. Etenim moderationem ac suavitatem in hac sodalitate, ut ita dicamus, spirant ac sapiunt omnia: cuius sodalitatis est proprium, ut virginibus feminisque viduis ac matronis vel debilibus atque aegris vel aetate provectis pateat, quarum vires incitatum animi studium haud exaequare videantur. Non enim ibi vigiliarum et psalmodiae diuturnitas, non paenitentiae vel expiationum asperitas, sed legibus tam mitibus tamque remissis obtemperatio, ut moniales etiam, quae minus valent, omnia sibi imperata explere facile possint. Verum eiusmodi facilitas atque in agendo iucunditas eo informari debet caritatis igne, qui efficiat, ut religiosae mulieres, quae Falesie auctore gloriantur, cum se penitus abnegent, tum modestissime parcant, et, non speciosas sed solidas persequendo virtutes, sibimct moriantur ut Deo vivant. In quo quis non agnoscat singularem illam suavitatis cum fortitudine coniunctionem, qualem in legifero Patre admiramur ? Multa quidem Salcsii scripta praeterimus, unde etiam caelestis eius doctrina, veluti aquae vivae flumen, irrigando Ecclesiae agro .. . utiliter populo Dei fluxit ad salutem at facere non possumus quin Controversiarum librum memoremus, in quo, sine ulla dubitatione, plena catholicae fldei demonstratio* habetur. In comperto est, Venerabiles Fratres, quibus temporibus sacram ad Chaballicenscs expeditionem Franciscus susceperit. Cum, uti rerum gestarum scriptores enarrant, a Sabaudiac Duce cum Hcrncnsibus et Gcnevcnsibus exeunte anno MDLXXXXIII induciae essent initac, tum maxime visum est, ad Cha-ballieenses Ecclesiae reconciliandos nihil magis profuturum, quam si, missis illuc studiosis doctisque divini verbi praeconibus, persuasione adhibita, sensim ad fidem allicerentur. Cum autem is, qui primus regionem adiit, vel quod haereticorum desperaret emendationem vel quod sibi metueret, c sacro certamine discessisset, Salesius, qui sesc,ut diximus, Episcopo Gcncvcnsi mis-sionalem obtulerat, mense Septembri anno MDI XXXX1V, pedes, sine cibariis domcsticisque copiis, nullo nisi fratris patruelis comitatu, ieiuniis precibusque ante iteratis cum sibi unice a Deo prosperum incepti exitum sponderet, in regionem haereticorum ingreditur. Sed cum illi contiones declinarent, eorum errores deliberavit per schedas convincere in sermonum intervallis a se exaratas, quarum exscripta exemplaria, de manu in manum tradita, inter haereticos quoque insinuarentur. Quae paginarum confectio gradatim conquievit tum denique cum incolae sacris contionibus frequentissimi interesse coeperunt ; schedae autem manu ipsius Sancti Doctoris scriptae et post eius obitum dissipatae, multo post in volumen collectae sunt ct decessori Nostro Alexandro VII. oblatae ; cui postea contigit, ut eundem cum in beatorum tum in sanctorum caelitum numerum, iudicio rite absoluto, referret. Ia m vero in hisce Controversiis sanctus Doctor, quamquam concertatoriam quasi supellectilem superiorum aetatum commodissime adhibet, est tamen sc m per in disputando suus; ac, primum omnium, illud confirmat, auctoritatem in Ecclesia Christi ne cogitari quidem posse nisi legitimo mandato tributam, quo haeretici sacrorum administri prorsus carcant ; tum convictis eorum de Ecclesia natura erroribus, proprias verae Ecclesiae notas definit, casque demonstrat in catholica quidem Ecclesia reperir!, contra in reformata desiderari. Deinde Regulas fldei diligenter explanat, ct eas violari ab haereticis, apud nos autem sancte custodiri ostendit ; peculiares denique tractatus adiicit. c quibus tamen solae 1 Litt. Ap. Pii IX. d. 16. Nov. 1877. — * Ibidem. exstant de Sacramentis et de Purgatorio disputationes. Mirabile est autem quam copioso doctrinae apparatu et quam sapienter instructa tamquam acie argumentorum noster adversarios adoriatur, corumque mendacia et fallacias, ironia etiam dissimulantiaque felicissime usus, patefaciat. Cuius si aliquando verba videntur vehementiora, ex iis tamen eminet, ut ipsimet fatebantur adversarii, omnis disputationis eius moderatrix, vis caritatis ; nam vel quando errantibus filiis eorum a catholica fide defectionem exprobrat, non alio eum spectare apparet, nisi ut viam sibi muniat ad eorum reditum enixe implorandum. Sed enim vel in controversiarum libro eandem animi effusionem reperire licet eundemque illum spiritum, quo redundant opera ad fovendam pietatem ab eo confecta ; oratio autem tam elegans, tam urbana, tam bene ad persuadendum composita, ut ipsi haeresis administri asseclas suos soliti essent admonere, ne Gcncvensis missionalis blandimentis allici se et capi parentur. Itaque, Venerabiles Fratres, cum de Francisci Salcsii rebus gestis et scriptis aliquid delibaverimus, reliquum est ut vos cohortemur ad saecularem eius memoriam in singulis vestris dioecesibus salubriter celebrandam. Ncque enim velimus ciusmodi sollemnia sterili quadam praeteritarum rerum commemoratione absolvi, aut paucos ad dies contrahi, quin cupimus, ut hoc vertente anno ad diem usque octavum et vicesimum mensis Decembris, ^uo dic is ad caelestia evolavit, quam accuratissime poterit, de virtutibus et praeceptis Sancti Doctoris fideles edocendos curetis. Vestrum igitur in primis erit, haec verba Nostra ad clerum populumquc vobis concreditum perferre, atque illustrare diligenter. Illud enim praecipue Nobis in optatis est, ut fideles ad sanctitatis uniuscuiusque propriae colendae officium revocetis, cum nimis multi sint qui vel nunquam de vita aeterna recogitent vel salutem animae suae pror.-us rcglegant. Alii enim, operosis negotiis implicati, nihil curant nisi de pecunia congerenda, dum animus misere esurit ; alii vero, voluptatibus dediti, sic se abiiciunt in terram, ut gustatus carum rerum, quae supra sensus sunt, obtundatur in iis atque hebescat; alii denique ad tractandam accedunt rem publicam, de civitate quidem solliciti, at sur ipsorum immemores. Quare vos, instituto Salcsii, efficite, Venerabiles Fratres, ut populus intellegat, vitae sanctimoniam haud esse singulare beneficium, quod aliquibus concedatur, ceteris posthabitis, sed communem omnium sortem et commune officium ; virtutum vero adeptionem, etsi in labore posita est - qui labor voluptate animi solaciisque omne genus compensatur - esse tamen unicuique parabilem divinae gratiae praesidio, quod nulli denegatur. Potissimum autem fidelium imitationi Francisci mansuetudinem proponite ; haec enim virtus, quae tam pulcrc reddit atque exprimit lesu Christi benignitatem ac tantum potest ad alliciendos homines, P semel animos vulgo pervaserit, nonne pu blicae privatacque rationes facile componantur? Nonne hac cum virtute, quam recte dixeris exteriorem divinae caritatis ornatum, in domestico convictu atquc etiam in civitate summa tranquillitas et concordia consistat ? Atque apostolati», quem vocant, cum sacerdotum tum laicorum, si quidem Christianam lenitatem praeferat, numquid non ingens accedat vis ad societatem hominum emendandam? Videtis igitur quanto opere intersit, ut populus Christianus Francisci et sanctissima exempla mente animoquc complectatur et praecepta vel uti vivendi disciplinam teneat. Quod ut detur effectum, mirum quantum proderit libros et opuscula, quae diximus, in vulgus quam latissime propagari ; ciusmodi enim scripta, ut sunt facilia intellectu atquc ad legendum ineunda, in fidelium an'mis germanae solidacquc pietatis studium excitatura sunt, quod sacerdotes fovebunt aptissime, si quidem ipsi Salcsii doctrinam in sucum et sanguinem converterint dulcissimamque cius eloquentiam erunt imitati. Qua in re, Venerabiles Fratres, memoriae traditum est, decessorem Nostrum Clementem VIII. iam tum praenuntiasse quam mirificam essent Francisci et verba et scripta in populo habitura virtutem. Cum enim Pontifex, Purpuratis Patribus doctissi-misque viris assidentibus, Salesii, ad episcopatum electi, sacrarum disciplinarum scientiam expertus esset, tanta affectus est admiratione, ut hominem peramanter amplexus, iis verbis sit allocutus: Vade, fili, et bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui, deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide'. Ita sane Franciscus contionabatur, ut eius praedicatio tota esset in ostensione spiritus et virtutis, cum, ex Bibliis et Patribus hausta, non modo sanis doctrinae theologicae nutrimentis aleretur, sed etiam ex caritatis delinimento mollior ac suavior exsisteret. Non est igitur cur miremur, ab eo tam plurimos numero haereticos ad Ecclesiam revocatos esse, codcmque magistro ac duce tot fideles, hoc trium sacculorum intervallo, perfectum vitae institutum tenuisse. .Sed praecipuum quemdam utilitatis fructum ex hisce sollemnibus percipiant optamus omnes ii catholici viri, quotquot vel diariis vel aliis scriptis in vulgus edendis Christianam sapientiam illustrant, prove-hunt; tuentur. Qui quidem Francisci in disputando vim eum temperantia et caritate coniunctam imitentur oportet ac retineant. Quid enim ipsis agendum sit, sanctus Doctor exemplo suo aperte monet: ut scilicet doctrinam catholicam perdiligenter explorent et pro viribus calleant ; vera ne depravent, neve, per speciem devitandae adversariorum offensionis, extenuent aut dissimulent ; ipsam sermonis formam ac venustatem accurent, et cogitata sic luminibus verborum distinguant atque ornent, ut veritate lectores delectentur; si quos autem oppugnare debeant, sciant errata refellere ira-lorumque hominum improbitati obsistere, ita tamen, ut ' Proverb., V, 15, 16. se recte animatos in primisque caritate instinctos exhibeant. Quoniam vero iis, quos memoravimus, catholicis scriptoribus non constat ex publico ac sollemni Apostolicae Sedis documento Salesium datum esse Patronum, hanc Nos faustam occasionem nacti, de certa scientia ac matura deliberatione, auctoritate Nostra apostolica, per hanc Encyclicam Epistolam, Sanctum Franciscum Salesium, Episcopum Gencvensem et Ecclesiae Doctorem, iis omnibus Caelestem Patronum damus seu confirmamus, ac declaramus, non obstantibus contrariis quibuslibet. Iam vero, Venerabiles Fratres, quo saecularia haec solemnia et augustiora et fructuosiora evadant, fidelibus vestris nulla desint oportet invitamenta pietatis, ita, ut hoc praeclarum Ecclesiae lumen qua decet veneratione colant, atque, eo usi deprecatore, animum, a peccati vestigiis expiatum ac divino refectum epulo, ad sanctitatem brevi adipiscendam fortiter sua-viterque dirigant. Curate igitur ut in civitate honoris vestri sede et in singulis dioecesis pai occiis, per hunc annum, ad diem octavum ac vicesimum mensis.Dcccm-bris, triduanae vel novendiales supplicationes fiant, in quibus divini verbi praedicatio habeatur, cum intersit quam maxime, populum de iis diligenter erudiri, quae, Salesio duce, cum ad affiora permoveant. Erit praeterea vobis curae, ut iis aliis, qui opportuniores videantur, modis sanctissimi Episcopi res gestae commemorentur. Atque ut sacrorum munerum thesaurum, Nobis divinitus creditum, in animarum bonum reseremus, tribu'mus, ut qui iis, quas diximus, supplicationibus pie interfuerint, unoquoque die septem annorum totidemque quadragenarum, et postremo eorum, vel quo alio cuivis libuerit, die plenariam usitatis condicionibus indulgentiam lucrentur. Ne vero Anneciense Visitationis Coenobium, ubi Salesius requiescit - cuius quidem ante venerabile corpus Nos olim incredibili cum voluptate animi Sacrum fecimus - item que Tarvisinum, in quo cor eius ad servatur, ceteraeque Monialium a Visitatione familiae peculiari aliqua careant benignitatis Nostrae significatione, damus, ut quicumque, per sacra menstrua, quae ipsacmct in gratiarum actionem hoc anno habebunt, praetercaque dic octavo ac vicesimo mensis Decèmbris, pariter hoc tantum anno, carum ecclesias de more inviserint atque, poenitentia expiati et Eucharisticis dapibus refecti, ad mentem Nostram oraverint, plenariam item veniam acquirant. Vos autem, Venerabiles Fratres, fideles curis vestris commissos vehementer hortamini, ut Sanctum Doctorem Nostra causa obsecrent : quandoquidem enim I)eo placuit, ut Ecclesiam suam difficillimis temporibus regundam susciperemus, utinam, Salesio auspice, qui Apostolicam Sedem insigni studio ac reverentia est prosecutus eiusque iura atquc auctoritatem in Controversiis mirifice defendit, id feliciter eveniat, ut, quotquot a Christi lege et caritate alieni sunt, eos omnes, ad pascua vitae aeternae redeuntes, in communione " atquc osculo pacis amplectamur. Caelestium interea donorum conciliatrix et paternae benevolentiae Nostrae testis sit apostolica benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, universoque clero ac populo vestro amantissime impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die XXVI. mensis Ianuarii, anno MDCCCCXXIII, Pontili catus Nostri primo. PIUS PP. XI. 18. Tristoletnica smrti sv. Frančiška Šaleškega. Papež Benedikt XV. so v svojih genljivih nagovorih, ki so jih imeli v proslavo tristoletnice petero svetnikov in sicer sv. Ignacija Lojolana, Frančiška Ksaverija, Filipa Nerija, Terezije od Jezusa in Izidora kmetovalca (1922), katoliške kristjane opozorili tudi na tristoletnico v čast sv. Frančišku Šaleškemu, ki se ima obhajati v tekočem letu 1923. Obljubili so celo tozadevno okrožnico za vesoljno Cerkev, ki je pa vsled hude obolelosti niso mogli več izdati. To obljubo svojega prednika na stolu sv. Petra pa so sedanji' slavno vladajoči sveti oče Pij XI. blagohotno prevzeli kot dragoceno dediščino ter tako s prekrasno encikliko H e r u m omnium perturbationem od dne 26. januarja 1923 izpolnili plemenito željo ne le papeža Benedikta XV., ampak vseh blagih src. Spisali so namreč obširno okrožnico o krepostnem življenju in plodonosnem delovanju apostolskega škofa sv. Frančiška Šaleškega, ki se je bil pred 300 letmi dne 28. decembra 1623 preselil iz solzne doline v nebeško domovino. V tej okrožnici sveti oče kot učenik vseh ljudstev povdarjajo najznamenitnejše čednosti vzornega nadpastirja, ki gre za izgubljeno ovco ter jo išče, dokler je ne najde, želeč biti vsem vse, da bi vse vzveličal (1. Kor. 9, 22). Med temi čednostmi zavzema odlično mesto njegova krotkost, ki si jo je svetnik z molitvijo in z neumornim zatajevanjem samega sebe pridobil upoštevajoč besede najboljšega Učenika, ki je rekel: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde! (Matth 11, 29). To prizadevanje za ljubo krotkost in milobo pa je temeljilo na trdni podlagi svete vere in prave ljubezni do Boga in do bližnjega. Božja neizvedljiva previdnost in dobrotljivost pa je sklenila, da prav v naše žalostne čase, ko sc sveta katoliška vera tako malo upošteva in ko se je nehvaležni svet popolnoma ohladil za čednost in svetost, zasije kakor svetla zvezda iz neznane večnosti omenjena tristoletnica v čast sv. Frančišku Šaleškemu. Zatorej prav primerno oče krščanstva v svoji okrožnici, namenjeni vsemu svetu, pozivljejo katoliške škofe, naj v proslavo tristoletnice imenovanega velikega škofa odredijo v svojih vladikovinah pobožne vaje, tri- in osemdnevne, ki se naj vrstijo noter do smrtnega dneva svetnikovega, to jc do 28. decembra tekočega leta. Vsled tega se častivredni Lavantinski duhovščini naroči to le: 1. Po vseh župnijskih cerkvah sc naj do 28. decembra 1923 opravljajo tri- ali večdnevne pobožne vaje združene s primernimi cerkvenimi govori o sv. Frančišku Šaleškem', ki slovi kot svetnik, učenik in goreč dušni pastir. 2. V dotičnih pridigah, pa tudi sicer sc naj v poljudni obliki obravnavajo svetnikove čednosti in vrline ljudstvu v izpodbudo1. 3. Pri teh pobožnostih se naj z ljudstvom skupno moli tudi za vrnitev krivovercev v naročje svete katoliške Cerkve, ki se je svetnik za nje toliko trudil, da je bil zavoljo tega večkrat v smrtni nevarnosti. Beati mite s, quoniam ipsi possidebunt terram. (Matth. 5, 4). 1 Snovi za takšne govore nudi predvsem v zgorajšnjem odstavku natisnjena enciklika Pij a XI. in v njej navedena dela svetnikova. — Življenje svetnikov in svetnic božjih (2!>. jan.) — Leben des hl. Franz von Sales, Fürstbischof von Genf. Aus dem Französischen des Herrn von Marsollier. Wien, 1838. 3. Hd- 19. Evharistični kongres v Zagrebu in katoliški shod v Ljubljani leta 1923. Povabilo vernikov. Resni so časi, v katerih živimo. Večletna vojna, ta strahovita svetovna nesreča, jc Vsekala hude rane dušnim in telesnim dobripam človeštva. Velike so gospodarske težave, družabne razmere terjajo preobnovo in ureditev. Še večje zlo opažamo v verskem oziru. Mnogi so izgubili zmisel za nebeške dobrote, ne mis- lijo več na Boga, na dušo, na večnost. Vse njih mišljenje je obrnjeno na posvetne naslade. Zdi se, da so sedaj tisti nevarni časi, o katerih govori sv. apostol Pavel, da bodo takrat ljudje sebični, pohlepni po denarju, bahavi, prevzetni, preklinje-vaici, staršem nepokorni, nehvaležni, brezbožni, trdosrčni, nemirni, obrekljivi, ne- zmerni, grozoviti, neusmiljeni, izdajavski, predrzni, napihnjeni, ki bodo bolj ljubili slasti kakor Boga. (II. Tim. 3, 1—4). Katoličani! V tej preresni dobi se moramo po svojih močeh vsi truditi za takšno ureditev političnih, gospodarskih in družabnih razmer v naši novi državi, v naši lepi domovini, da bo ljudstvo našlo mir in zadovoljnost. Pri tem trudu za občno blaginjo pa ne smemo nikdar pozabiti, da le zunanja sreča, le posvetno blagostanje ne more ljudem dati resnične sreče in zadovoljnosti. Človek, ustvarjen od Boga za Boga, mora pri vsem svojem delu, v vsem svojem življenju ohraniti vez s svojim Stvarnikom, to je, ohraniti mora vero in mora živeti po veri. Potrebno je, da se oklene odrešilnih naukov edinega našega učenika Jezusa Kristusa (Mat. 23, 10) in njegove svete Cerkve, ki je steber in temelj resnice. (1. Tim. 3, 15). To prepričanje oživiti, versko zavest obnoviti in okrepiti, združiti vse vernike v dejanski ljubezni do Boga in do katoliške Cerkve, je nujna potrebnost sedanjega časa. Z veseljem smo zato sprejeli vest, da se bo obhajal tekoče leto od 25. do 28. avgusta katoliški shod v Ljubljani. Zbrati se hočemo na katoliškem shodu verni Slovenci brez razlike stanu, da javno pokažemo svoje krščansko prepričanje, svojo ljubezen do katoliške Cerkve, in da pri slovesni službi božji pod milim nebom prosimo začetnika naše vere, Jezusa Kristusa: Pomnoži nam vero ! (Luk. 17, 5). Pri slovesnih zborovanjih se bodo poudarjala večna in vzveličavna krščanska načela, naglašale se bodo pravice katoliške Cerkve in terjala se bo za njo potrebna prostost. Jasno in odločno bomo zahtevali krščansko vzgojo otrok v družini in v šolah in tako izpolnili evangeljsko postavo za varstvo otrok, ki jo je izrekel božji Vzveličar, ljubeznivi prijatelj otrok, z besedami: Pustite malim k meni' priti in nikar jim ne branite; kajti takih je božje kraljestvo. (Mark. 10, 14). Varovati hočemo krščanski zakon in obnoviti krščansko družinsko življenje. Navdušili se bomo za izpolnjevanje božjih in cerkvenih zapovedi v zasebnem in v javnem življenju, sklenili bomo svoje vrste zoper vse škodljivce in sovražnike bogoljubnega življenja, zlasti zoper brezverni in pohujšljivi tisk, in zavzeli se bomo za dobre, v krščanskem duhu pisane knjige in časopise. V posebnih odsekih pa si hočemo določiti svoje nadaljnje delo v krščanskih društvih in v cerkvenih družbah. Ljubi La vantine i! Prijazno ste povabljeni, da greste v velikem številu mesca avgusta v Ljubljano na katoliški shod. Vaši dušni pastirji vam bodo podali še natančneja navodila, potrebno pa je, da njim prav kmalu naznanite svojo udeležbo. Da bo na naše početje rosil božji blagoslov, da bo naš trud imel trajen uspeh, ne smemo pozabiti mo- litve za božjo milost in pomoč. In v ta namen se nam nudita dve lepi priliki. En teden pred katoliškim shodom, namreč 18. in 19. avgusta se vrši v Zagrebu evharistični kongres za katoličane naše države v počastitev Jezusa Kristusa v najsvetejšem Zakramentu. Tudi Lavantinci ne zaostanimo in pojdimo v častnem številu k proslavi 'največje skrivnosti naše svete vere, ki je vir vsega pravega duhovnega in \zveličavnega življenja. Vneti častilci presvetega rešnjega Telesa, zlasti tisti, ki so blizu hrvatske meje, bodo z veseljem porabili to priložnost v počeščenje presvete Evharistije. S katoliškim shodom v Ljubljani pa bo za vernike naše škofije združeno romanje k Materi božji na Brezje. Poklonili se bomo Mariji Pomagaj, jo prosili za pomoč v raznih potrebah, zlasti da nas in vse slovensko ljudstvo ohrani v močni in živi krščanski veri in da za vse sklepe katoliškega shoda izprosi blagoslova od Boga, ki more vse storiti, mnogo več, nego prosimo ali razumemo, z močjo, ki v nas deluje, kateremu bodi čast v Cerkvi in v Jezusu Kristusu pri vseh rodovih od vekomaj do vekomaj ! Amen. (Ek. 3, 20. 21). Kn. šk. Lavantinski ordinariat v Mariboru, na god sv. evangelista Marka, dne 25. aprila 1923. Naročila za dušne pastirje. 1. Predstoječe povabilo naj čč. gg. dušni pastirji pravočasno preberejo s pridižnicc. Pri tej priložnosti in zunaj cerkve v društvih in pri zborovanjih naj priporočajo zlasti možem in mladeničem udeležbo na katoliškem shodu, oziroma romanje na Brezje. Ob enem naj z ozirom na krajevne in osebne razmere vnemajo svoje vernike za evharistični shod v Zagrebu. 2. Ustrežejo naj navodilom v priloženi •/. „1. okrožnici“ ter vpošljejo izpolnjene „Izvidnice“ tukajšnjemu uradu vsaj do 28. maja 1.1. Medtem si nhj sami ali s pomočjo krajevnih odborov zapisujejo ime, priimek in bivališče definitivno prijavljenih udeležencev, da jim morejo svoječasno izročiti legitimacije, oziroma vozne listke. Končne prijave bo treba naznaniti na drugi „izvidnici“, ki bo župnijskim uradom pozneje doposlana. — Priglašenci za evharistični shod v Zagrebu se naj zbirajo posebej ter se naj njih vsaj približno število tušem naznani do konca junija t. 1. 3. Za romanje v Ljubljano in na Brezje se bo oskrbel posebni vlak z znižanimi cenami, ki bo najbrž odhajal iz Maribora v soboto, 25. avgusta proti večeru. Natančni načrt romanja se bo priobčil pozneje. 4. Pevska zveza v Ljubljani bo organizirala petje pri skupni maši ob katoliškem shodu 26. avgusta 1923. Ker bo to petje večstotih pevcev in pevk bistveno k uspehu slavnosti pripomoglo, naj vsa cerkvena pred-stojništva in vodstva Marijinih družb svoje peyke in pevce na to opozore, da se za petje priglasijo in primerno pripravijo. Pevski spored je bil priobčen v časopisju. 5. Zavoljo službe božje v nedeljo, dne 26. avgusta 1923 se za slučaj potrebnosti podeli dovoljenje biniranja. 20. Ordinacija in ordinandi v letu 1923. Glede na določbe novega cerkvenega zakonika (kan. 949, 975—978) se s tem naznani, da se bodo višji sveti redi v tukajšnji stolni in mestni župnijski cerkvi delili in sicer: prvi višji red ali subdiakonat dne 20. maja, drugi višji red ali diakonat dne 26. maja, tretji višji red ali sveto mašniško posvečenje pa dne 29. junija 1923. Višje svete rede bodo letos prejeli ti le gojenci IV. letnika kn. šk. Lavantinskega bogoslovnega semenišča in sicer gospodje : Bezjak Jožef od Sv. Marjete niže Ptuja, Cafuta Anton iz Leskovca v Halozah, Guzej Jurij iz Št. Jurija ob juž. žel., Jošt Radovan iz Celja, Kokoši ne k Janez iz Celja, Kolman Vincenc od Sv. Vida na Planini, Kovačič Peter od Sv. Petra pri Radgoni, Kupčič Janez iz Ruš, Lebič Jurij iz Novecerkve, Medvešek Matija iz Sevnice ob Savi, Neudauer Matija od Sv. Lenarta v Slov. gor., Ribič Rudolf iz Trsta, Soline Janez iz Št. Jurija ob juž. žel. in Zidanšek Jakob iz Špitaliča. Predležeče obvestilo se naj 6. nedeljo po velikinoči s pridižnic oznani vernemu ljudstvu z opominom, da naj Boga prosi za poklicu zveste duhovnike ; naj pa tudi nihče ne prikriva, če ima zoper posvetitev imenovanih ordinandov opravičen ugovor'. 1 Natančneje o tem Lavantinske škofije uradni list, 1910 Štev. II. odst. 2.'l. str. 34 nsl. 21. Izdajanje ex offo izvlečkov iz matičnih knjig. Od pokrajinske uprave, odd. za notranje zadeve, v Ljubljani je z dopisom od dne 18. februarja 1923 št. 5615 došlo semkaj to-le : Pokrajinska uprava je pri svojem poslovanju opazila, da matični uradi izdajajo ex otto izvlečke iz matic ne da bi na izvlečkih označili uradni nalog (oblastvo, datum in številka), na podlagi katerega je je bil ex offo izvleček izdan ; in da so taki ex otto izvlečki prišli v roke nepoklicanih strank. Ker ni označen uradni nalog na izvlečku, navadno ni mogoče ugotoviti kako je ex otto izvleček prišel v nepoklicane roke. Radi tega se naprosi škofijski ordinarijat, da izvoli podrejene matične urade opozoriti na sledeče predpise : 1. Ex otto, kolekovine prosti izvlečki iz matic rojenih, poročenih in umrlih se smejo izdajati samo na zahtevo v to opravičenih uradov. — Upravičeni pa so samo: a) politične oblasti (okrajna glavarstva in mestni magistrati, potem pokrajinska uprava kot politična oblast druge stopnje) kot nadzorne oblasti matičnih uradov ; b) sodnijske in policijske oblasti na podlagi posebnih predpisov (kazenski postopnih, izvensporni' postopnih itd.) - 2. Na vsakem odpravku ex otto (kolekovine prostega) izvlečka iz matic je navesti dotični uradni nalog, t. j. oblast, katera je izvleček zahtevala in datum in številko zahteve. V svrho ravnanja se o predležečem obvestijo kn. šk. matični uradi. 22. Osebna naznanila. Imenovan je bil g. Franc Jazbinšek, I. kapelan v Raj-henburgu, za stalnega vojaškega duhovnika tč. v Valjevu (15. sušca 1923). Postavljen je bil g. Pavel Vesenjak, kapelan v Ločah, za soprovizorja v Žičah (1. sušca 1923). Nastavljeni so bili kot kapelani gospodje: Blaž Dvoršak pri Sv. Antonu v Slov. goricah ; Janez Leber v Koprivnici in minorit o. Viktor Rogulj pri Sv. Petru in Pavlu v Ptuju (II. — 1. sušca 1923); Karol Lampert, tržaški duhovnik-begunec, v Rajhenburgu (I. — 1. aprila 1923). Prestavljeni so bili gospodje kapelani : Franc Jeraj iz Galicije pri Celju v Dramlje (1. sušca 1923); Maksimilijan Ašič iz G. Radgone (I) v Apače in Janez Granfola iz Bra ■ slovč (11) kot pomožni duhovnik v Griže (19. aprila 1923). Dopust zaradi bolezni je dobil g. Janez Kotnik, kapelan v Makolah (L. aprila 1923). Začasno prazna ostanejo mesta kapetana v Galiciji pri Celju, v Braslovčah (II) in v G. Radgoni (I). Umrl je titl. g. Jožef Dekorti, kn. šk. duhovni svetovalec, emer. dekan Gornjegrajski in vpek. župnik iz Ljubnega pri Sv. Frančišku na Stražah, dne 7. aprila 1923, v 69. letu svoje starosti. Kn. šk. Lavantinski konzistorij v Mariboru, dne 1. maja 1923. Martin Matek, doctor rom. In iure canonico, ravnatelj pisarne. * IHKUI I.a faV. Cirila v AlbMUui v..