LJUBLJANSKI ŠKOFIJSKI LIST Vsebina: 69. Jubi'ejno pismo papeža Pija X. — 70. De usu lucis electriae et de cantu nulierum in ecclesiis. — 71. De usn corollae ligneae in in altari, de cantu ,Tantum ergo“ deque Eucharistiae asservatione. Tl. Asso-ciationi sacerdotum adoratorum conceditur facultas adnectendi coronis indulgentias PP. Crucigerorum. — 73. Indulgentia pro versiculis „Requiem aeternam“ etc. — 74 Benedictio novae campanae, quae ad usum ecclesiae sive sacelli inserviat. — 75. Periodična poročila in izkazi za šematizem leta 1909. —• 76. Razpis Iv. Nep. Schlackerjeve ustanove za učiteljske vdove. — 77. Različne opazke. — 77. Konkurzni razpis. — 78. Škofijska kronika. St. VII. 69. Jubilejno pismo papeža Pija X. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE X IN QV1NQVAGES1MO NATALI SACERDOTII SVI EXHORTATIO AD CLERVM CATHOL1CVM. PIVS PP. X DILECTI FILII SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Haerent animo penitus, suntque plena formidinis, quae gentium Apostolus ad Hebraeos scribebat, i) quum illos commonens de obedientiae officio praepositis debitae, gravissime affirmabat: Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Haec nimirum sententia si ad omnes pertinet, quotquot in Ecclesia praesunt, at maxime in Nos cadit, qui, licet impares, supremam in ea auctoritatem, Deo dante, obtinemus. Quare noctu atque interdiu sollicitudine effecti, meditari atque eniti non intermittimus quaecumque ad incolumitatem faciant et incrementa dominici gregis. Inter haec unum praecipue Nos occupat: homines sacri ordinis eos omnino esse, qui pro muneris officio esse debent. Persuasum enim habemus, hac maxime via de religionis statu bene esse laetiusque sperandum. Idcirco, statim ut Pontificatum inivimus, quamquam, universitatem cleri contuentibus, multiplices eius laudes elucebant, tamen venerabiles fratres catholici orbis Episcopos impensissime hortandos censuimus, ut nihil constantius nihil efficacius agerent, quam ut Christum formarent in iis, qui formando in ceteris Christo rite destinantur. Sacrorum autem Antistitum quae fuerint in hac re voluntates probe novimus. Novimus qua providentia, qua navitate in excolendo ad virtutem clero assidue connituntur: de quo illis non tam laudem impertivisse, quam gratias palam habuisse libet. At vero, quum ex huiusmodi Episcoporum curis iam plures e clero gratulamur caelestes concepisse i) XIII, 17. ignes, unde gratiam Dei, ex impositione manuum presbyterii susceptam, vel resuscitarunt vel acuerunt; tum adhuc conquerendum superest, alios quosdam per diversas regiones non ita se probare, ut in ipsos tamquam in speculum, prout dignum est, plebs christiana coniiciens oculos, sumere possit quod imitetur. Ad hos porro cor Nostrum per hasce litteras patere volumus; videlicet ut cor patris, quod in conspectu aegrotantis filii anxia palpitat caritate. Hac igitur suadenfe, hortationibus Episcoporum hortationes addimus Nostras: quae, quamvis eo spectent potissimum ut devios tor-pentesve ad meliora revocent, tamen etiam ceteris admoveant velimus incitamenta. Commonstramus iter quo quisque studiosius in dies contendat ut vere sit, qualem Apostolus nitide expressit, homo Dei}) iustaeque ex-pectationi Ecclesiae respondeat. — Nihil plane inauditum vobis aut cuiquam novum dicemus, sed quae certe commeminisse omnes oportet: spem autem indit Deus, vocem Nostram fructum non exiguum esse habituram. Id equidem flagitamus: Renovamini. . . spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis:2) eritque hoc a vobis in quinquagesimo sacerdotii Nostri natali pulcherrimum acceptissimumque munus. Quum-que Nos, in animo contrito et spiritu humilitatis,3) exactos in sacerdotio annos recogitabimus Deo; quid- 0 I Tim. VI, 11. 2) Ephes. IV, 23, 24. 3) Dan. III, 39. 14 quid humani dolendum sit, videbimur quodammodo expiare, admonendo vos et cohortando ut ambuletis digne Deo per omnia placentes4) — Qu i tamen in hortatione, non vestras tantum utilitates tuebimur, sed communes etiam catholicarum gentium; quum aliae ab aliis dissociari nequaquam possint. Etenim non eius-modi est sacerdos, qui bonus malusve uni sibi esse queat; sed eius ratio et habitus vitae sane quantum habet consequentis effectus in populum. Sacerdos reapse bonus ubi est, quale ibi donum et quantum est! Hinc porro, dilecti filii, hortationis Nostrae ex ordium capimus, ut vos nimirum ad eam vitae sanctimoniam, quam dignitatis gradus postulat, excitemus, — Quicumque enim sacerdotio potitur, eo non sibi tantum, sed aliis potitur: Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum.2) Idipsum et Christus indicavit, qui ad s;gnificandum quo demum actio sacerdotum spectet, eos cum sale itemque cum luce comparatos voluit. Lux ergo mundi, sal terrae, sacerdos est. Neminem sane fugit id praecipue fieri Christiana veritate tradenda: at vero quem pariter fugiat, institutionem eiusmodi pro nihilo fere esse, si, quae sacerdos verco tradat, exemplo suo non comprobet? Qui audiunt, contumeliose ii quidem, sed non immerito obiicient: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant;3 doc-trinamque respuent, nec sacerdotis fruentur luce. Quam ob rem ipse Christus, factus sacerdotum forma, re primum, mox verbis docuit: Coepit /esus facere, et docere.4) — Item, sanctimonia posthabita, nihil admodum sacerdos sal terrae esse poterit; corruptum enim et contaminatum integritati minime aptum est conferendae: unde autem sanctitas abest, ibi corruptionem inesse oportet. Quapropter Christus, eadem insistens similitudinem, sacerdotes tales sal infatuatum dicit, quod ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, atque adeo conculcetur ab hominibusA) Quae quidem eo apertius patent, quod sacerdotali munere haud nostro nos fungimur nomine, sed Christi lesu. Sic nos, inquit Apostolus, existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei:*>) pro Christo ergo legatione fungimurd) — Hac nempe de causa Christus ipse, non ad servorum, sed ad amicorum numerum nos adscripsit: Iam non dicam vos servos . . . Vos autem dixi amicos: quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis . . . Elegi vos, et posui vos ut eatis; et fructum afferatis,8) — >) Coloss. I, 10. 2) Hebr. V, 1. 3) Tit. I, 16. «) Act. I, 1. 5) Matth. V, 13. 6) I Cor. IV, 1. 3) II Cor. V, 20. s) Ioan. XV, 15, 16. Est igitur nobis persona Christi gerenda: legatio vero ab ipso data sic obeunda, ut quo ille intendit, eo nos pertingamus. Quoniam vero idem velle idem nolle ea demum firma amicitia est; tenemur, ut amici, hoc sentire in nobis, quod et in Christo lesu, qui est sanctus, innocens, impollutus: •) ut legati ab eo, debemus doctrinis eius ac legi conciliare fidem hominum, easdem nimirum nos ipsi primum servantes: ut potestatis eius pat ticipes ad animos vinculis culparum levandos, conari nos omni studio oportet ne illis implicemur. At maxime ut ministri eius in praecellentissimo sacrificio, quod perenni virtute pro mundi vita innovatur, debemus ea animi conformatione uti, qua ille ad aram crucis seipsum obtulit hostiam immaculatam Deo. Nam si olim, in spe cie solummodo ac figura, tanta a sacerdotibus postulabatur sanctitas; ecquid a nobis, quum victima est Christus? Quo non oportet igitur esse puriorem tali fruentem sacrificio? quo solari radio non splendidiorem manum carnem hanc dividentem? os quod igni spiritali repletur, linguam quae tremendo nimis sanguine rubescit?2) Perapte S. Carolus Borromaeus, in orationibus ad clerum, sic instabat: „Si meminissemus, dilectissimi fratres, quanta et quam digna in manibus nostiis posuerit Dominus Deus, quantam istiusmodi consideratio vim haberet ad nos impellendum ut vitam ecclesiasticis hominibus dignam duceremus! Quid non posuit in manu mea Dominus, quando proprium Filium suum un'genitum, sibi coaeternum et coaequalem, posuit? In manu mea posuit thesauros suos omnes, sacramenta et gratias; posuit animas, quibus illi nihil est carius, quas sibi ipsi praetulit in amore, quas sanguine suo redemit: in manu mea posuit caelum, quod et aperire et claudere ceteris possim . . . Quomodo ergo adeo ingratus esse potero tantae dignationi et dilectioni, ut peccem contra ipsum ? ut illius honorem offendam? ut hoc corpus, quod suum est, inquinem? ut hanc dignitatem, hanc vitam, eius obsequio consecratam, maculem?“ Ad hanc ipsam vitae sanctimoniam, de qua iuvat paulo fusius dicere, magnis Ecclesia spectat perpetu-isque curis. Sacra idcirco Seminaria instituta: ubi, si litteris ac doctrinis imbuendi sunt qui in spem cleri adolescunt, at simul tamen praecipueque ad pietatem omnem a teneris annis sunt conformandi. Subinde vero, dum ipsa candidatos diuturnis intervallis gradatim promovet, nusquam, ut mater sedula hortationibus de sanctitate assequenda parcit, lucunda quidem ea sunt ad recolendum. Quum enim primo in sacram militiam cooptavit, voluit nos ea rite profiteri: Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei: tu es, qui restitues haereditatem meam mihi.3) Quibus, inquit Hieronymus, 1) Hebr. VII, 26. 2) S. Io. Chrysost. hom. LXXXII in Matth. n. 5. 3) Ps. XV, 5. monetur clericus ut qui, vel ipse pars Domini est, vel Dominum partem habet, talem se exhibeat, ut et ipse possideat Dominum, et possideatur a Domino.i) Sub-diaconis accensendos ipsa quam graviter est allocuta! Iterum atque iterum considerare debetis attente quod onus hodie ultro appetitis . . .; quod si hunc ordinem susceperitis, amplius non licebit a proposito resilire, sed Deo . . . perpetuo famulari, et castitatem, illo ad-iuvante, servare oportebit. Tum denique: Si usque nunc fuistis tardi ad ecclesiam, amodo debetis esse assidui: si usque nunc somnolenti, amodo vigiles: . . . si usque nunc inhonesti, amodo casti. . . Videte cuius ministerium vobis traditur! — Diaconatu porro augendis sic per Antistitem a Deo precata est: Abundet in eis totius forma virtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiae puritas et spiritualis observantia disciplinae. In moribus eorum praecepta tua fulgeant, ut suae castitatis exemplo imitationem sanctam plebs acquirat. — Sed eo acrius movet common:tio initiandis sacerdotio facta: Cum magno timore ad tantum gradum ascendendum est, ac providendum ut caelestis sapientia, probi mores et diuturna iustitiae observatio ad id electos commendet. . . Sit odor vitae vestrae delectamentum Ecclesiae Christi, ut praedicatione atque exemplo aedificetis domum, idestfamiliam Dei. Maximeque omnium urget illud gravissime additum: Imitamini quod tractatis: quod profecto cum Pauli praecepto congruit: ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo lesu 2) Talis igitur quum sit mens Ecclesiae de sacerdotum vita, mirum nemini esse possit, quod sancti Patres ac Doctores omnes ita de ea re consentiant, ut illos fere nimios quis arbitretur: quos tamen si prudenter aestimemus, nihil eos nisi apprime verum rec-tumque docuisse judicabimus. Eorum porro sententia haec summatim est. Tantum scilicet inter sacerdotem et quemlibet probum virum intercedere debet discriminis, quantum inter caelum et terram: ob eamque causam, virtuti sacerdotali cavendum non solum ne gravioribus criminibus sit affinis, sed ne minimis quidem. In quo virorum tam ven rabilium iudicio Tridentina Synodus stetit, quum monuit clericos ut fugerent levia etiam delicta, quae in ipsis maxima essent A) maxima scilicet, non re ipsa, sed respectu peccantis, in quem, potiore iure quam in templorum aedificia, illud convenit: Domum tuam decet sanctitudo A) lam sanctitas eiusmodi, qua sacerdotem carere sit nefas, videndum est in quo sit ponenda: id enim si quis ignoret vel praepostere accipiat, magno certe in discrimine versatur. Equidem sunt qui putent, quin etiam profiteantur, sacerdotis laudem in eo collocandam ') Ep. Lll, ad Nepotianum, n. 5. 2) Coloss I, 28. 3) Sess. XII, de reform., c. 1. *) Ps. XCII. 5. omnino esse, ut sese aliorum utilitatibus totum impendat: quamobrem, dimissa fere illarum cura virtutum, quibus homo perficitur ipse (eas ideo vocitant passivas), aiunt vim omnem atque studium esse conferenda ut activas virtutes quis excolat exerceatque. Haec sane doctrina mirum quantum fallaciae habet atque exitii. De ea Decessor noster fei. rec. sic pro sua sapientia edixit:') „Christianas . .. virtutes, alias temporibus aliis accommodatas esse, is solum velit, qui Apostoli veiba non meminerit: Quos praescivit, etpraedistinavit conformes fieri imaginis Filii sui.2) Magister et exemplar sanctitatis omnis Christus est; ad cuius regulam aptari omnes necesse est, quotquot avent beatorum sedibus inseri. Iamvero haud mutatur Christus progredientibus saeculis, sed idem heri, et hodie: ipse et in saeculaß) Ad omnium igitur aetatum homines pertinet illud: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde;*) nulloque non tempore Christus se nobis exhibet factum obe-dientem usque ad mortem;5) valetque quavis aetate Apostoli sententia: Qui... sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.“6) — Quae documenta si quidem spectant unumquemque fidelium, propius tamen ad sacerdotes attinent: ipsique prae ceteris dicta sibi habeant quae idem Decessor Noster apostolico ardore subiecit: „Quas utinam virtutes multo nunc plures sic colerent, ut homines sanctissimi praeteritorum temporum! qui demissione animi, obedientia, abstinentia, potentes fuerunt opere et sermone, emolumento maximo, nedum religiosae rei, sed publicae ac civilis“. Ubi animadvertere non abs re fuerit, Pontificem prudentissimum iure optimo singularem abstinentiae mentionem intulisse, quam evangelico verbo dicimus, abnegationem sui. Quippe hoc praesertim capite, dilecti filii, robur et virtus et fructus omnis sacerdotalis muneris continetur: hoc neglecto, exoritur quidquid in moribus sacerdotis posit oculos animosque fidelium offendere. Nam si turpis lucri gratia quis agat, si negotiis saeculi se involvat, si primos appetat accubitus ceterosque despiciat, si carni et sanguini acquiescat, si quaerat hominibus placere, si fidat persuasibilibus humanae sapientiae verbis; haec omnia inde fluunt, quod Christi mandatum negligit conditionemque respuit ab ipso latam: Si quis vult post me venire, abgneget semetipsum?) Ista Nos quum adeo inculcamus, illud nihilo minus sacerdotem admonemus, non sibi demum soli vivendum sancte: ipse enimvero est operarius, quem Christus 1) Ep. Testem benevolentiae, ad Archiep. Baltimor., 22iami-arii 1899. 2) Rom. VIII, 29. 3) Hebr. XIII, 8. «) Matth. XI, 29. 5) Philipp. II, 8. «) Gal. V, 24. 3) Math. XVI, 24. 14« exiit... conducere in vineam suam.i) Eius igitur est fallaces herbas evellere, serere utiles, irrigare, tueri ne inimicus homo superseminet 2izania. Cavendum prop-terea sacerdoti ne, inconsulto quodam intimae perfectionis studio adductus, quidquam praetereat de muneris partibus quae in aliorum bonum conducant. Cuiusmodi sunt verbum Dei nuntiare, confessiones rite excipere, adesse infirmis graesertim morituris, ignaros fidei erudire, solari moerentes, reducere errantes, usquequaque imitari Christum: Qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo?) — Inter haec vero insigne Pauli monitum sit menti defixum; Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed, qui incrementum dat, Deus?) Liceat quidem euntes et flentes mittere semina; liceat ea labore multo fovere: sed ut germinent edantque optatos fructus, id nempe unius Dei est eiusque praepotentis auxilii. Hoc accedit magnopere considerandum, nihil graeterea esse homines nisi instrumenta, quibus ad animorum salutem utitur Deus; ea oportere idcirco ut apta sint quae a Deo tractentur. Qua sane ratione? Num ulla putamus vel insita vel parta studio praestantia moveri Deum ut opem adhibeat nostram ad suae gloriae amplitudinem? Nequaquam: scriptum est enim: Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes-, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret,4) Unum nimirum est quod hominem cum Deo coniungat, unum quod gratum efficiat, atque non indignum eius misericordiae administrum: vitae morumque sanctimonia. Haec, quae demum est supereminens lesu Christi scientia, sacerdoti si desit, desunt ei omnia. Nam, ab ea disiunctae, ipsa exquisitae doctrinae copia (quam Nosmetipsi nitimur in clero provehere), ipsaque agendi dexteritas et sollertia, etiamsi emolumenti aliquid vel Ecclesiae vel singulis afferre possint, non raro tamen detrimenti iisdem sunt flebilis causa. Sanctimonia vero qui ornetur et affluat, is quam multa possit, vel infimus, mirifice salutaria in populo Dei aggredi et perficere, complura ex omni aetate testimonia loquuntur: praeclare, non remotä memoria, loannes Bapt. Vianney, animarum in exemplum curator, cui honores Caelitum Beatorum Nosmet decrevisse laetamur. — Sanctitas una nos efficit, quales vocatio divina exposcit: homines videlicet mundo crucifixos, et quibus mundus ipse sit cruci fixus; homines in novitate vitae ambulantes, qui, ut Paulus monet,5) in laboribus, in vigilis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu 1) Matth. XX, 1. 2) Act X, 38. 3) I Cor. III, 7. 4) I Cor. I, 27, 28. 5) II. Cor. VI, 5 et seqq. Sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis seipsos exhibeant ut ministros Dei; qui unice in caelestia tendant, et alios eodem adducere omni ope contendant. Quoniam vero, ut nemo unus ignorat, vitae sanctitas eatenus fructus est voluntatis nostrae, quoad haec gratiae subsidio roboretur a Deo, abunde nobis Deus ipse providit, ne gratiae munere, si velimus, ullo tempore careamus; idque in primis assequimur studio precandi. — Sane precationem inter et sanctimoniam is necessario intercedit usus, ut altera esse sine altera nullo modo possit. Quocirca consentanea omnino veritati est ea sententia Chrysostomi: Arbitror cunctis esse manifestum, quod simpliciter impossibile sit absque precationis praesidio cum virtute degere: i) acuteque Augustinus conclusit: Vere novit recte vivere, qui recte novit orare?) Quae nobis documenta Christus ipse et crebra hortatione et maxime exemplo suo firmius persuasit. Nempe orandi causa vel in deserta secedebat, vel montes subibat solus: noctes solidas totus in eo exigebat; templum frequenter adibat; quin etiam, stipantibus turbis, ipse erectis in caelum oculis palam orabat; denique suffixus cruci, medios inter mortis dolores, cum clamore valido et lacrimis supplicavit Patri. — Hoc igitur certum ratumque habeamus, sacerdotem, ut gradum officiumque digne sustineat suum, precandi studio eximie deditum esse oportere. Saepius quidem dolendum quod ipse ex consuetudine potius id faciat quam ex animi ardore; qui statis horis oscitanter psallat vel pauculas interserat preces, nec deinde ullam de die partem memor tribuat alloquendo Deo, pie sursum adspirans. Sed enim sacerdos multo impensius ceteris paruisse debet Christi praecepto: Oportet semper orare;3) cui inhaerens Paulus tantopere suadebat: Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione?) Sine intermissione orate?) Animo quippe sanctimoniae propriae aeque ac salutis alienae cupido quam multae per diem sese dant occasiones ut in Deum feratur! Angores intimi, tentationum vis ac pertinatia, virtutum inopia, remissio ac sterilitas operum, offensiones et negligentiae creberrimae, timor demum ad iudicia divina; haec omnia valde incitant ut ploremus coram Domino, ac, praeter impetratam opem, bonis ad ipsum meritis facile ditescamus. Neque nosträ tantummodo ploremus causa oportet. In ea, quae latius ubique funditur, scelerum colluvione, nobis vel maxime imploranda exorandaque est divina clementia; nobis instandum apud Christum, sub mirabili Sacramento omnis gratiae benignissime prodigum: Parce, Domine, parce populo tuo. ') De precatione, orat. 1. 2) Hom. IV ex 50. 3) Luc. XVIII, 1. 4) Coloss. IV, 2. s) I Thess. V, 17. Illud in hac parte caput est, ut aeternarum rerum meditationi certum aliquod spatium quotidie concedatur. Nemo est sacerdos qui possit hoc sine gravi incuriae nota et anima1 detrimento praetermittere. Ad Eugenium 111, sibi quondam alumnum, tunc vero ro-manum Pontificem, B.. rnardus Abbas sanctissimus scribens, eum libere obnixeque admonebat, ne unquam a quotidiana divinorum meditatione vacaM, nulla admissa excusatione curarum, quas multas et maximas supremus habet apostolatus Id autem se iure exposcere contendebat, utilitates eiusdem exercitationis ita enumerans prudentissime : Fontem suum, id est mentem, de qua oritur, purificat consideratio. Deinde regit affectus, dirigit actus, corrigit excessus, componit mores, vitam honestat et ordinat; postremo divinarum pariter et humanarum rerum scientiam confert Haec est quae confusa disterminat, hiantia cogit, sparsa colligit, secreta rimatur, vera vestigat, verisimilia examinat, ficta et fucata explorat. Haec est quae agenda praeordinat, acta recogitat, ut nihil in mente resideat aut incorrectum aut correctione egens. Haec est quae in prosperis adversa praesentit, in adversis quasi non sentit; quorum alterum fortitudinis, alterum prudentiae est.') Quae quidem magnarum utilitatum summa, quas meditatio parere est nata, nos item docet atqup admonet, quam sit illa, non modo in omnem partem salutaris, sed admodum necessaria Quamvis enim varia sacerdotii munia augusta sint et plena venerationis, usu tamen frequentiore fit ut ipsa tractantes non ea plane qua par est religione perpendant. Hinc, sensim defervescente animo, facilis gressus ad socordiam, a'que adeo ad fastidium rerum sacerrimarum. Accedit, quod sacerdotem quotidiana consuetudine versari necesse sit quasi in medio nationis pravae; ut saepe, in pastoralis ipsa caritatis perfunctione, sit sibi pertimescendum ne lateant inferni anguis insidiae. Quid, quod tam est proclive, de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere? Apparet igitur quae et quanta urgeat necessitas ad aeternorum contemplationem quotidie redeundi, ut adversus illecebras mens et voluntas, renovato subinde robore, obfirmentur. — Praeterea expedit sacerdoti quadam instrui facilitate assurgendi nitendique in caelestia, qui caelestia sapere, eloqui, suadere omnino debet; qui sic debet vitam suam omneni supra humana instituere, ut, quidquid pro sacro munere agit, secundum Deum agat, instinctu ductuque fidei, lamvero hunc animi habitum, hanc veluti nativam cum Deo coniunctionen eff cit maxime ac tuetur quotidianae meditationis praesidium; id quod prudenti cuique tam perspicuum est, ut nihil opus sit longius persequi. — Quarum rerum confirmationem petere licet, sane tristem, ex eorum vita sacerdotum, qui divinorum meditationen vel parvi pendunt vel >) De Consid. L. I, c. 7. plane fastidiunt. Videas enim homines, in quibus sensus Christi, illud tam praestabile bonum, oblanguit; totos ad terrena conversos, vana consectantes, leviora effutientes; sacrosancta obeuntes remisse, gelide, fortasse indigne. Iampridem ipsi, unctionis sacerdotalis recenti charismate perfusi, diligenter parabant ad psallendum an mam, ne perinde essent ac qui tentant Deum ; opportuna quaerebant tempora loeaque a strepitu remotiora; divina scrutari sensa studebant; laudabant, gemebant, exsultabant, spiritum effundebant cum Psalte. Nunc vero, quantum mutati ab illis sunt!... — Itemque vix quidquam in ipsis residet de alacri ea pietate quam spirabant erga divina mysteria. Quam dilecta erant olim tabernacula illa! gestiebat animus adesse in circuitu mensae Domini, et alios ad eam atque alios advocare pios. Ante sacrum quae mundities, quae preces desiderantis animae! tum in ipso agendo quanta erat reverentia, augustis caeremoniis decore suo integris; quam effusae ex praecordiis gratiae: feliciterque manabat in populum bonus odor Christi!... — Rememoramini, obsecramus, dilecti filii, rememoramini... pristinos diesD) tunc nempe calebat anima, sanctae meditationis studio enutrita. In his autem ipsis, qui recogitare corde2) gravantur vel negligunt, non desunt sane qui consequentem animi sui egestatem non dissimulent, excusentque, id causae obtendentes, se totos agitationi ministerii dedidisse, in multiplicem aliorum utilitatem. Verum falluntur misere. Nec enim assueti cum Deo colloqui, quum de eo ad homines dicunt vel consilia christianae vitae impertiunt, prorsus carent divino afflatu; ut evangelicum verbum videatur in ipsis fere intermortuum. Vox eorum quantavis prudentiae vel facundiae laude clarescat, vocem minime reddit Pastoris boni, quam oves salutariter audiant: strepit enim diffluitque inanis, atque interdum damnosi fecunda exempli, non sine religionis dedecore et offensione bonorum. Nec dissimiliter fit in ceteris partibus actuosae vitae: quippe vel nullus inde solidae utilitatis proventus, vel brevis horae, consequitur, imbre deficiente caelesti, quem sane devocat uberrimum oratio humiliantis se.3) — Quo loco facere quidem non possumus quin eos vehementer doleamus, qui pestiferis novitatibus abrepti, contra haec sentire non vereantur, impensamque meditando et precando or eram quasi perditam arbitrentur. Proh funesta caecitas 1 Utinam, secum ipsi probe considerantes, aliquando cognoscerent quorsum evadat neglectus iste contemptusque orandi. Ex eo nimirum germinavit superbia et contumacia; unde nimis amari excrevere fructus, quos paternus animus et commemorare refugit et omnino resecare exoptat. Optatis annuat 1) Hebr X 32. 2) lerem. XII, 11. 3) Eccli. XXXV, 21. Deus; qui benigne devios respiciens, lantä in eos copia spiritum gratiae et precum effundat, ut errorem deflentes suum, male desertas vias communi cum gaudio volentes repetant, cautiores persequantur. Item ut olim Apostolo,1) ipse Deus sit Nobis testis, quo modo eos omnes cupiamus in visceribus lesu Christi! Illis igitur vobisque omnibus, dilecti filii, alte insideat hortatio Nostra, quae Christi Domini est: Videte, vigilate et orate?) Praecipue in pie meditandi studio uniuscuiusque elaboret industria: elaboret simul animi fiducia, identidem rogantis: Domine, doce nos orare?) Nec parvi quidem momenti esse nobis ad meditandum debet peculiaris quadam causa; scilicet quam magna vis consilii virtutisque inde profluat, bene utilis ad rectam animarum curam, opus omnium perdifficile. — Cum re cohaeret, et est memoratu dignum, Sancti Caroli pastorale alloquium: „lntelligite, fratres, nil aeque ecclesiasticis omnibus viris esse necessarium ac est oratio mentalis, actiones nostras omnes praecedens, concomitans et subsequens: Psallam, inquit propheta, et intelligamA) Si Sacramenta ministras, o frater, meditare quid facis; si Missam celebras, meditare quid offers; si psallis, meditare cui et quid loqueris; si animas regis, meditare quonam sanguine sint lavatae.“ 5) Quapropter recte ac iure Ecclesia nos ea davidica sensa iterare frequentes iubet: Beatus vir, qui in lege Domini meditatur; voluntas eius permanet die ac nocte; omnia quaecumque faciet semper prosperabuntur. — Ad haec, unum denique instar omnium sit nobile incitamentum. Sacerdos enim, si alter Christus vocatur et est communicatione potestatis, nonne talis omnino et fieri et haberi debeat etiam imitatione factorum?... Summum igitur studium nostrum sit in vita Iesu Christi meditarifi) Cum divinarum rerum quotidiana consideratione magni refert ut sacerdos piorum librorum lectionem, eorum in primis qui divinitus inspirati sunt, coniungat assiduus. Sic Paulus mandabat Timotheo: Attende lectioni?) Sic Hieronymus, Nepotianum de vita sacerdotali instituens, id inculcabat: Nunquam de manibus tuis sacra lectio deponatur: cuius rei hanc subtexebat causam: Disce quod doceas: obtine eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut possis exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere. Quantum enimvero proficiunt sacerdotes qui constanti hoc praestant assuetudine; ut sapide praedicant Christum, utque mentes animosque audientium, potius quam emolliant 1) Philipp. !, 8. 2) Marc. XIII, 33. 3) Luc. XI, 1. <) Ps. C. 2. 5) Ex orationib. ad clerum. 6) De imit. Chr. I, 1. J) I. Tim. IV, 13. ei mulceant, ad meliora impellunt, ad superna erigunt desideria! — Sed alia quoque de causa, atque eä in rem vestram, dilecti filii, frugifera, praeceptio valet eiusdem Hieronymi: Semper in manu tua sacra sit lectio?) Quis enim nesciat maximam esse in amici animum vim cuiuspiam amici qui candide moneat, consilio iuvet, carpat, excitet, ab errore avocet? Beatus, qui invenit amicum verum'1)... qui autem invenit illum invenit thesaurum?) lamvero amicos vere fideles ad-scribere ipsi nobis pios libros debemus. De nostris quippe officiis ac de praescriptis legitimae disciplinae graviter commonefaciunt; repressas inanimo caelestes voces suscitant; desidiam propositorum castigant; dolosam obturbant tranquillitatem; minus probabiles affectiones, dissimulatas, coarguunt; pericula detegunt, saepe-numero incautis patentia. Haec autem omnia sic illi tacita cum benevolentia praestant, ut se nobis non modo amicos praebeant, sed amicorum perquam optimos praebeant. Siquidem habemus, quum libeat, quasi lateri adhaerentes, intimis necessitatibus nulla non hora promptos; quorum vox nunquam est acerba, consilium nunquam cupidum, sermo nunquam timidus aut mendax. — Librorum piorum saluberrimam efficacitatem multa quidem eaque insignia declarant exempla; at exemplum profecto eminet Augustini, cuius promerita in Ecclesiam amplissima inde auspicium duxerunt: Tolle, lege; tolle, lege . . . Arripui (epistolas Pauli apostoli), aperui et legi in silentio . . . Quasi luce securitatis infusa cordi meo, omnis dubitationis tenebrae diffugerunt?) Sed contra heu! saepius accidit nostra aetate, ut homines e clero tenebris dubitationis sensim offundantur et saeculi obliqua sectentur, eo praesertim quod piis divinisque libris longe alios omne genus atque ephemeridum turbam praeoptent, ea quidem scatentia errore blando ac lue. Vobis, dilecti filii, cavete: adultae pro-vectaeque aetati ne fidite, neve sinite spe fraudulenta illudi, ita vos posse aptius communi bono prospicere. Certi custodiantur fines, tum quos Ecclesiae leges praestituant, tum quos prudentia cernat et caritas sui: nam venena istaec semel quis animo imbiberit, concepti exitii perraro quidem effugiet damna. Porro emolumenta, tum a sacra lectione, tum ex ipsa meditatione caelestium quaesita, futura certe sunt sacerdoti uberiora, si argumenti quidpiam accesserit, unde ipsemet dignoscat an lecta et meditata religiose studeat in usu vitae perficere. Est apposite ad rem egregium quoddam documentum Chrysostomi, sacerdoti praesertim exhibitum. Quotidie sub noctem, antequam somnus obrepat, excita iudicium conscientiae tuae, ab ipsa rationem exige, et quae interdiu mala ') Ep. LVIII ad Paulinum, n. 6. 2) Eccli. XXV, 12. 3) Ib., VI, 14. ‘) Conf. 1. VIII, c. 12. cepisti consilia . . . fodica et dilania, et de eis poenam sume. i) Quam rectum id sit ac fructuosum christianae virtuti prudentiores p etatis magistri luculenter evincunt, optimis quidem monitis et hortamentis. Praeclarum illud referre placet e disciplina Sancti Bernardi: Integritatis tuae curiosus explorator, vitam tuam in quotidiana discussione examina. Attende diligenter quantum proficias, vel quantum deficias . . . Stude cognoscere te .. . Pone omnes transgressiones tuas ante oculos tuos. Statue te ante, tamquam ante alium; et sic te ipsum plange.2) Etiam in hac parte probrosum vere sit, si Christi dictum eveniat: Filii huius saeculi prudentiores filiis lucis/3) Videre licet quanta illi sedulitate sua negotia procurent: quam saepe data et accepta conferant; quam accurate restricteque rationes subducant; iacturas fact-is ut doleant, seque ipsi acrius excitent ad sarciendas. Nos vero, quibus fortasse ardet animus ad aucupandos honores, ad rem familiarem augendam, ad captandam praesidio scientiae praedicationem unice et gloriam; negotium maximum idemque perarduum, sanctimoniae videlicet adeptionem, languentes, fastidiosi tractamus. Nam vix interdum apud nos colligimus et exploramus animum; qui propterea paene silvescit, non secus ac vinea pigri, de qua scriptum: Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: et ecce totum repleverant urticae, et operuerunt superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat*) — Ingravescit res, crebrescentibus circum exemplis pravis, sacerdotali ipsi virtuti haud minime infestis; ut opus sit vigilantius quotidie incedere ac vehementius obniti. Iam experiendo cognitum es , qui frequentem in se censuram et severam de cogitatis, de dictis, de factis peragat, eum plus valere animo, simul ad odium et fugam mali, simul ad studium et ardorem boni. Neque minus experiendo compertum, quae incommoda et damma fere accidant declinanti tribunal illud, ubi sedeat iudicans iustitia, stet rea et ipsum accusans conscientia. In ipso frustra quidem desideres eam agendi circumspectionem, quae adeo in christiano homine probatur, de minoribus quoque noxis vitandis; eamque verecundiam animi, maxime sacerdotis propriam, ad omnem vel levissimam in Deum offensam expavescentis. Quin immo indiligentia atque neglectus sui nonnunquam eo deterius procedit, ut ipsum negligant poenitentiae sacramentum : quo nihil sane opportunius infirmitati humanae suppeditavit Christus insigni miseratione. — Diffitendum certe non est, acerbeque est deplorandum, non ita raro contingere, ut qui alios a peccando fulminea sacri eloquii vi deterret, nihil tale metuat sibi 1) Exposit. in Ps. IV, n. 8. 2) Meditationes piissimae, c. V, de quotid. sui ipsius exam 3) Luc. XVI, 8. <) Prov. XXIV, 30, 31. culpisque obcallescat; qui alios hortatur et incitat ut labes animi ne morentur debita religione detergere, id ipse tam ignave faciat atque etiam diuturno mensium spat'o cunctetur; qui aliorum vulneribus oleum et vinum salutare novit infundere, saucius ipse secus viam iaceat, nec medicam fratris manum, eamque fere proximam, providus sibi requirat. Heu quae passim consecuta sunt hodieque consequuntur, prorsus indigna coram Deo et Ecclesia, perniciosa christianae multitudini, indecora sacerdotali ordini! Haec Nos, dilecti filii, pro conscientiae officio quum reputamus, oppletur animus aegritudine, et vox cum gemitu erumpit: Vae sacerdoti, qui suum tenere locum nesciat, et nomen Dei sancti, cui esse sanctus debet, infideliter polluat! Optimorum corruptio, teter-rimum: Orandis dignitas sacerdotum, sed grandis ruina eorum, si peccant; laetemur ad ascensum, sed timeamus ad lapsum: non est tanti gaudii excelsa tenuisse, quanti moeroris de sublimioribus corruissel1) Vae igitur sacerdoti, qui immemor sui, precandi studium deserit; qui piarum lectionum pabulum respuit; qui ad se ipse numquam regreditur ut accusantis conscientiae exaudiat voces! Neque crudescentia animi vulnera, neque Ecclesiae matris ploratus movebunt miserum, donec eae feriant terribiles minae: Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava: et oculos eius claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.2) - Triste omen ab unoquoque vestrum, dilecti filii, avertat dives in misericordia Deus; ipse qui Nostrum intuetur cor, nulla prorsus in quemquam amaritudine affectum, sed omni pastoris et patris caritate in omnes permotum: Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? nonne vos ante Dominum nostrum lesum Christum ?3) At videtis ipsi, quotquot ubique estis, quaenam in tempora, arcano Dei consilio, Ecclesia inciderit. Videte pariter et meditamini quam sanctum officium vos teneat, ut a qua tanto dignitatis honore donati estis, eidem contendatis adesse et succurrere laboranti. Itaque in clero, si unquam alias, nunc opus maxime est virtute non mediocri; in exemplum integra, experrecta, operosa, paraiissima demum facere pro Christo et pati fortia. Neque aliud quidquam est quod cupidiore Nos animo precemur et optemus vobis, singulis et universis. — In vobis igitur intemerato semper honore floreat castimonia, nostri ordinis lectissimum ornamentum; cuius nitore sacerdos, ut adsimilis efficitur angelis, sic in christiana plebe venerabilior praestat sanctisque fructibus fecundior. — Vigeat perpetuis auctibus reverentia et obedientia, iis sollemni ritu pro- ‘) S Hieron. in Ezech 1. XIII, c. 44, v. 30. 2) Is. VI, 10. 3) I Thess. II, 19. missa, quos divinus Spiritus rectores constituit Ecclesiae: precipue in obsequio huic Sedi Apostolicae iustis-sime debito mentes anim'que arctioribus quotidie fidelitatis nexibus devinciantur. — Excellatque in omnibus caritas, nullo modo quaerens quae sua sunt: ut, stimulis qui humanitus urgent invidae contentionis cupidaeve ambitionis cohibitis, vestra omnium studia ad incrementa divinae gloriae fraterna aemulatione conspirent. Vestrae beneficia caritatis multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum, quam miserrima, ex-pectat; vel maxime expectant densi adolescentum greges, civitatis et religionis spes carissima, fallaciis undique cincti et corruptelis. Studete alacres, non modo sacra catechesi impertienda, quod rursus enixiusque commendamus, sed, omni quacumque liceat ope consilii et sollertiae, bene optimeque mereri de omnibus. Sublevando, tutando, medendo, pacificando, hoc demum velitis ac propemodum sitiatis, lucrari vel obstringere animas Christo. Ab inimicis eius heu quam impigre, quam laboriose, quam non trepide agitur instatur exitio animarum immenso! — Ob hanc potissime caritatis laudem Ecclesia catholica gaudet et gloriatur in clero suo, Christianam pacem evangelizante, salutem atque huminitatem afferente, ad gentes usque barbaras: ubi ex magnis eius laboribus, profuso nonnunquam sanguine consecratis, Christi regnum latius in dies profertur, et fides sancta enitet novis palmis augustior. — Quod si, dilecti filii, effusae caritatis vestrae officiis simultas, convicium, calumnia, ut persaepe fit, responderit, nolite ideo tristitiae succumbere, nolite deficere bene facientesT) Ante oculos ob versentur illorum agmina, numero meritisque insignia, qui per Apostolorum exempla, in contumeliis pro Christi nomine asperrimis, ibant gaudentes, maledicti benedicebant. Nempe filii sumus fratresque Sanctorum, quorum nomina splendent in libro vitae, quorum laudes nuntiat Ecclesia: Non inferamus crimen gloriae nostrae/2) Instaurato et aucto in ordinibus cleri spiritu gratiae sacerdotalis, multo quidem efficacius valebunt Nostra, Deo adspirante, proposita ad cetera, quaecumque late sunt, instauranda. - Quapropter ad ea quae supra exposuimus certa quaedam adiicere visum est, tamquam subsidia eidem gratiae custodiendae et alendae opportuna. Est primum, quod nemini sane non cognitum et probatum, sed non item omnibus re ipsa exploratum est, pius animae recessus ad Exercitia, quae vocant, spiritualia; annuus, si fieri possit, vel apud se singu-latini, vel potius unä cum aliis, unde largior esse fructus consuevit; salvis Episcoporum praescriptis. Huius instituti utilitates iam Ipsi satis laudavimus, quum nonnulla in eodem genere ad cleri romani disciplinam pertinentia ediximus, i) — Nec minus deinde proficiet animis, Si consimilis recessus, ad paucas horas, menstruus, vel privatim vel communiter habeatur: quem morem libentes videmus pluribus iam locis inductum, ipsis Episcopis faventibus, atque interdum praesidentibus coetui. — Aliud praeterea cordi est commen tare: adstrictiorem quamdam sacerdotum, ut fratres addecet, inter se coniunctionem, quam episcopalis auctoritas firmet ac moderetur, id sane commendabile; quod in societatem coalescant ad mutuam opem in adversis parandam, ad nominis et munerum integritatem contra hostiles astus tuendam, ad alias istiusmodi causas. At pluris profecto in erest, co isociationem eos inire ad facultatem doctrinae sacrae excolendam, in primisque ad sanctum vocationis propositum impensiore cura retinendum, ad animarum provehendas rationes, consiliis viribusque collatis. Testantur Ecclesiae annales, quibus temporibus sacerdotes passim in communem quamdam vitam conveniebant, quam bonis fructibus id genus societas abundarit. Tale aliquid quidni in hanc ipsam aetatem, congruenter quidem locis et muniis, revocari queat? pristini etiam fructus, in gaudium Ecclesiae, nonne sint recte sperandi? — Nec vero desunt instituti similis societates, sacrorum Antistitum comprobatione auctae; eo utiliores, quo quis maturius, sub ipsa sacerdotii initia, amplectatur. Nosmetipsi unam quamdam, bene aptam experti, fovimus in episcopali munere; eamdem etiamnum aliasque singulari benevolentia prosequimur. Ista sacerdotalis gratiae adiu-menta, eaque item quae vigil Episcoporum prudentia pro rerum opportunitate suggerat, vos, dilecti filii, sic aesdmate, sic adhibete, ut magis in dies magisque digne ambuletis vocatione qua vocati estis,2) ministerium vestrum honorificantes, et perficientes in vobis Dei voluntatem, quae nempe est sanctificatio vestra. Huc enimvero feruntur praecipuae cogitationes curaeque Nostrae: propterea sublatis in caelum oculis, supplices Christi Domini voces super universum clerum frequenter iteramus: Pater sancte . . . sanctifica eos.3) ln qua pietate laetamur permultos ex omni fidelium ordine Nobiscum comprecantes habere, de communi vestro et Ecclesiae bono vehementer sollicitos: quin etiam iucundum accidit, haud paucas esse generosioris virtutis animas non solum in sacratis septis, sed in media ipsa saeculi consuetudine, quae ok eamdem causam sese victimas Deo votivas non intermissa contentione exhibeant. Puras eximiasque eorum preces in odorem suavitatis summus Deus accipiat, neque humillimas abnuat preces Nostras. Faveat, exoramus, clemens idem et providus: atque e sanctissimo dilecti Filii sui Corde divitias gratiae, caritatis, virtutis omnis univer- >) II. Thess. III, 13. 2) I. Mach. IX, 10. >) Ep. Experiendo ad Card, in Urbe Vicarium, 27 dec. 1904. 2) Ephes. IV, I. 3) Ioan. XVII, 11, 17. sum in clerum largiatur. — Postremo, libet gratam ex animo vicem referre vobis dilecti filii, de votis faustitatis quae, appetente sacerdotii Nostri natali quinqua gesimo, multiplici pietate obtulistis: votaque pro vobis Nostra, quo cumulatius eveniant, magnae Virgini Matri concredita volumus, Apostolorum Reginae. Haec etenim illas sacri ordinis felices primitias exemplo suo edocuit quemadmodum perseverarent unanimes in oratione, donec induerentur superna virtute: eamdemque ipsis virtutem multo sane ampliorem sua deprecatione impetravit, consilio auxit et communivit, ad fertilitatem laborum laetissimam. — Optamus interea, dilecti filii, ut pax Christi exultet in cordibus vestris cum gaudio Spiritus Sancti; auspice Apostoli.a Benedictione, quam vobis omnibus peramanti voluntate impertimus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IV Augusti anno MCMV111, Pontificatus Nostri ineunte sexto. PIVS PP. X 70. De usu lucis electricae et de cantu mulierum in ecclesiis. Rmus Dnus Rayniundus Ibarra et Gonzalez, Archi-episcopus Angelopolitanus in republica Mexicana, a S. Rituum Congregatione sequentium dubiorum solutionem reverenter exposcit: 1. Per decretum S. R. C. n. 3859 die 4 lunii 1895 declaratum fuit „lucem electricam adhiberi posse in templis non ad cultum sed ad tenebras depellendas, seclusa omni theatrali specie“, lamvero cum a nonnullis tale decretum nimis late interpretari videatur, ad controversias dirimendas, quaeritur in particulari: 1. Licebitne appomre in altari in quo SS. Sacramentum pubhcae fidelium patet venerationi electricas lampades, sive tabernaculum circa, sive in vasis florigeris quae inter candelabra locantur? 2. Fasne erit imagines SS. Cordis lesu, vel B. Mariae Virgims iisdem electricis circumcingere luminibus, ad instar scilicet fulgidae coronae circa caput, lunae sub pedibus, vel ad modum solarium radiorum ad latera; et in capiiibus duodecim Apostolorum linguas igneas effingere rubeis lampadibus? 3. Permittine demum poterit quod in lampadibus, quae ex ecclesiae fornicibus pendent, candelae ex cera, fictis candelis electricis substituantur? II. Per decretum n 3964 De Truxillo die 17 Septembris 1897 prohibitum fuit ut „mulieres ac puellae intra vel extra ambitum chori canant in missis solem-nibus“, idemque confirmatum est die 19 Februarii 1903 ') Attamen cum in Motu proprio SS. D. N. Pii PP. X Inter pastoralis officii de musica sacra d. d. 22 Novembris 1903 praecipiatur ut „cantus gregorianus in populi usus restituendus curetur, quo ad divinas Laudes mysteriaque celebranda magis agentium paitem, antiquorum more, fideles conferant“ quaeritur: Licebitne i) Cfr. Acta S. Sedis, vol. 35, pag. 622. In citato decreto De Truxillo ad propositum dubium: „an servari possit mos in aliquam ecclesiam, etiam cathedralem, invectus, ut mulieres ac puellae intra vel extra ambitum chori canant in missis solemnibus, praesertim diebus per annum solemnioribus,“ rescriptum fuit: „Invectam consuetudinem, utpote Apostolicis et ecclesiasticis praescriptionibus absonam, tamquam abusum esse prudenter et quamprimum eliminandam, cooperante Capitulo seu clero ipsius ecclesiae curae et auctoritati Rmi sui Ordinarii.“ permittere ut puellae ac mulieres in scamnis sedentes, ipsis in ecclesia assignatis separatim a viris, partes invari-abiles missae cantent; vel saltem extra functiones stricte liturgicas, hymnos aut cantilenas vernaculas concinant? Et Sacra Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisitis votis utriusque Commissionis tum L'turgicae tum de musica et cantu sacro, omnibusque sedulo perpensis, ita rescribendum censuit: Ad I. Pro tribus quaestionibus particularibus dentur et serventur decreta iuxta alias similes resolutiones.1) Ad II. Affirmative ad utrumque, et ad mentem. Mens est: 1°. ut intra christifideles viri et pueri, quantum fieri potest, suam partem divinis Laudibus concelebrandis conferant, haud exclusis tamen, maxime ipsorum defectu, mulieribus et puellis; et 2° ut ubi ufficiatura choralis habetur, cantus exclusivus mulierum, praesertim in cathedralibus < cclesiis non admittatur, nisi ex gravi causa ab Ordinario agnoscenda; et cauto semper ut quaevis inordinatio vitetur.2) Atque ita rescripsit, die 17 lanuarii 1908. S. Card. Cretoni, Praefectus, f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. ‘) Ad primam propositam quaestionem videtur, esse negative respondendum iuxta decretum in Natcheten. 16 Maii 1902 (Cfr. Acta S. Sedis, vol. 34, pag. 761), quo generatim prohibetur lux electrica una simul cum candelis ex cera super altari. Quoad alteram vero, quum in casu non agatur de proprie dicto cultu, res remittenda videtur prudenti Ordinarii ludicio, prout iam decisum fuit in Declaratione diei 22 Nov. 1907 (Cfr. Acta S. Sedis, vol. 40, pag. 750), dummodo quaevis theatralis species excludatur: ceterum hic mos in pluribus ecclesiis Urbis ipsaque in Basilica Vaticana inductus conspicitur. Denique nullum dubium adesse potest relate ad tertiam qtiaestionem ; nam in casu lux electrica non stricte inservit ad cultum sed potius ad depellendas tenebras et ecclesiam splendidius illuminandam, sicuti declaratum fuit in decreto diei 4 lunii 1895 (Cfr. Acta S. Sedis, vol. 28, pag. 53). 2) Hodierna decisione aliquantisper mutatur disciplina hucusque vigens circa cantum mulierum in ecclesia. Imprimis in functionibus et am liturgicis magis inculcatur cantus simultaneus vel alternativus fidelium sive virorum sive mulierum, quae tamen extra chorum et ambitum organi stare debent separatae a viris. Quin imo generatim loquendo admittitur etiam cantus exclusivus mulierum, iuxta modum supra dictum, praesertim cum non extent pueri vel viri ad canendum apti. In cathedralibus vero aliisque ecclesiis, in quibus adest ufficiatura choralis, cantus exclusivus mulierum non permittitur nisi ex gravi causa ab Episcopo approbanda. 71. De usu corollae ligneae in altari, de cantu „Tantum ergo“ deque Eucharistiae asservatione. Sacrorum Rituum Congregationi sequentia dubia pro opportuna solutione proposita fuerunt, nimirum: I. Uirum adhiberi possint corollae ligneae, quae super tobaleas altarium aras circumcingunt? II. Utrum, non obstante consuetudine, in functione benedictionis cum SSmo Eucharistiae Sacramento, liceat, dum exponitur, vel postquam expositum fuerit idem SSmum Sacramentum, statim canere primam stropham Tantum ergo usque ad Genitori, inde Litanias Laure-tanas cum relativa Oratione, ac tandem alteram stropham Genitori etc.? III. Utrum liceat asservare SS. Eucharistiam in altari baldachinum habente, quamvis super illud habeatur habitaculum cum lectulo? Et Sacra eadem Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisito Commissionis Liturgicae suffragio omnibusque accurate perpensis, respondendum censuit: Ad I. Negative iuxta Caeremoniale Episcoporum, lib. 1, cap. XII, n. 1 l.i) Ad 11. Negative iuxta Caeremoniale Episcoporum, lib. 11, cap. XXX11I, n. 27, et decretum n. 3513 Dele gationis Apostolicae Peruvianae, 15 Aprilis 1880. Ad. 111. Negative ex decreto n. 3525 Papien 23 Novembris 1880 ad II.2) Atque ita rescripsit, die 24 lanuarii 1908. S. Card. Cretoni, Praefectus, f D. Panici, Architp Laodicen., Secretarius. l) Ibi enim legitur: ,Nullae coronides ligneae circa altaris angulos ducantur.“ 2, Cfr. Acta S. Sedis, vol. 21, pag. 637 ad III, ubi id conceditur tantum ex gratia speciali. 72. Associationi sacerdotum adoratorum conceditur facultas ad-nectendi coronis indulgentias PP. Crucigerorum. Beatissime Pater, Episcopus Covingtonensis, ad genua Sanctitatis Vestrae provolutus, exponit quod ipse a Iredecim annis est in Statibus Foederatis Americae septentrionalis protector Associationis sacerdotum adoratorum, quae cum approbatione Sanctae Sedis per totum orbem diffusa est. et quam in praedictos Status Foederatos invexit Et supplex implorat, ut sacerdotes ex quacum- que regione, qui nomen dederint praedictae Associa tioni, possint benedicendo coronas eis annectere in dulgentias Crucigerorum vulgo dictas. Iuxta preces ex animo; et dilectis filiis Aposto-licam benedictionem peramanter impertimus. Die 29 mense Maio an. 1907. PIUS PP X. 73. Indulgentia pro versiculis „Requiem aeternam“ etc. Beatissime Pater, Paulus Buguet, Protonotarius Apostolicus ad instar director generalis pii operis expiatorii D. N. de Montligeon ad pedes S. V. provolutus, humiliter petit, ut quaedam de Ecclesiae thesauro indulger tia tribuatur quibuslibet christifidelibus, quoties in defunctorum suffragium sequentes versiculos recitaverint: y. Requiem aeternam dona eis Domine, fy. Et lux perpetua luceat eis. y. Requiscant in pace. I£. Arnen. SSmus Dnus Noster Pius PP. X, in audientia habita die 13 Februarii 1908 ab infrascripto Card. Praefecto S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, benigne concessit, ut christifideles, quoties corde saltem contriti ac devote praefatos versiculos recitaverint, trecentorum dierum indulgentiam, defunctis tantummodo applicabilem, lucrari valeant. Praesenti in perpetuum valituro. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae e Secretaria eiusdem S. Congregationis, die 13 Februarii 1908. S. Card. Cretoni, Praefectus, f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. 74. Benedictio novae campanae, quae ad usum ecclesiae sive sacelli inserviat. y. Adiutorium nostrum in nomine Domini, fy. Qui fecit coelum et terram. Psal. 50. Miserere mei, Deus . . . Psal. 53 Deus, in nomine tuo . . . Psal. 56. Miserere mei Deus, miserere mei . . . Psal. 66 Deus misereatur nostri . . . Psal 69. Deus in adiutorium meum . . . Psal. 85. Inclina Domine aurem tuam . . . Psal. 129. De Profundis clamavi . . . y. Kyrie eleison, fy. Christe eleison. y. Kyrie eleison. Pater noster, secreto. y. Et ne nos inducas in tentationem. I£. Sed libera nos a malo. y. Sit nomen Domini benedictum. fy. Ex hoc nunc et usque in saeculum. y. Domine, exaudi orationem meam fy. Et clamor meus ad te veniat. y. Dominus vobiscum. f£. Et cum spiritu tuo. Oremus. Deus, qui per beatum Moysen, legiferum famulum tuum tubas argenteas fieri praecepisti, quibus dum sacerdotes tempore sacrificii clangerent, sonitu dulcedinis populus monitus ad te adorandum fieret praeparatus, et ad celebrandum conveniret: praesta quaesumus; ut hoc vasculum, sanctae tuae Ecclesiae praeparatum, a Spiritu Sancto per nostrae humilitatis obsequium sancti f ficetur, ut per illius tactum et sonitum fideles invitentur ad sanctam ecclesiam et ad praemium supernum Et cum melodia illius auribus insonuerit populorum, crescat in eis devotio fidei, procul pellantur omnes insidiae inimici, fragor grandinum, impetus tempestatum, temperentur infesta tonitrua, prosternat aereas potestates dextera tuae virtutis: ut hoc audientes tintinnabulum contremiscant et fugiant ante sanctae crucis vexdlum in eo depictum. Quod ipse Dominus noster praestare dignetur, qui absorpta morte per patibulum crucis regnat in gloria Dei Patris cum eodem Patre et Spiritu Sancto, per omnia saecula saeculorum. I£. Arnen. Nunc Officians ponit incensum in thuribulum et benedicit; et primum aqua benedicta aspergit circumeundo campanam, choro dicente: Asperges me Domine hyssopo et mundabor: lavabis me et super nivem dealbabor. Dein incensat circumeundo campanam, choro dicente: Dirigatur Domine oratio mea: sicut incensum in conspectu tuo. Officians prosequitur: Oremus. Omnipotens dominator Christe, quo secundum carnis assumptionem dormiente in navi, dum oborta tempestas mare conturbasset, te protinus excitato et imperante dissiluit; tu necessitatibus populi tui benignus succurre: tu hoc tintinnabulum Sancti Spiritus rore perfunde; ut ante sonitum illius semper fugiat bonorum inimicus, invitetur ad fidem populus Christianus, hostiis lerreatur exercitus, confortetur in Domino per illud populus tuus convocatus, ac sicut davidica cithara delectatus desuper descendat Spiritus Sanctus: atque ut Samuele agnum lactentem mactante in holocaustum regis aeterni imperii, fragor aurarum turbam repulit adversantium; ita dum huius vasculi sonitus transit per nubila, Ecclesiae tuae conventum manus conservet angelica, fruges credentium, mentes et corpora salvet protectio sempiterna. Fer te, Christe lesu, qui cum Deo Patre vivis et regnas in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. fy. Arnen. y. In honorem Sancti N. fy. Arnen. Tum Officians producit super campanam benedictam signum crucis et discedit cum ministris. Opomba. Ta obred je potrdila sv. obredna kongregacija 22. januarja 1Q08. Na ta okrajšani način smejo zvonove blagoslavljati škofje in njihovi pooblaščenci. Kongregacija pa dostavlja: . . . quod attinet ad ecclesias consecratas in benedictione signi vel campanae decentius servetur ritus Pontificalis Romani. 75. Periodična poročila in izkazi za šematizem 1. 1909. Velečastiti gospodje dušni pastirji se vabijo, da E o številu duš v posameznih duhovnijah, toda vpošljejo najpozneje do 15. oktobra 1.1. potom deka- le v slučaju, če se je število znatno izpremenilo. nijskih uradov knezoškofijski pisarni za 1. 1909. obi- 2. o številu potrebnih direktorijev in šematizmov čajna periodična poročila in izkaze, in sicer: za prihodnje leto. 3. o številu prebivalstva drugih veroizpovedi. 4. o izpremembah poštnih postaj, h katerim pripadajo posamezne duhovnije, istotako o telegrafskih postajah. 5. o predsednikih krajnih šolskih svetov in o krajnih šolskih nadzornikih, če so duhovniki. 6. o pogreških, ki so se morda urinili v zadnji še-matizem, in o podatkih, ki bi izpopolnili krajevni imenik. Opomba. Najbolje je, če se v sporočilih naznanijo le izpremembe Kjer se ni nič izpremenilo, naj se zapiše samo, da ni bilo nikake izpremembe. 76. Razpis Iv. Nep. Schlackerjeve ustanove za učiteljske vdove. Ustanova pokojnega vodja normalke, c. kr. šolskega svetnika in častnega kanonika Iv. Nep. Schlackerja, v podporo ene učiteljske vdove se bo zopet podelila za čas od 1. avgusta 1907 do 1. avgusta 1908. Častiti župni uradi naj obveste o tem razpisu vdove, ki sicer ne uživajo nikake ustanove, z opazko, naj prosivke opremijo svoje prošnje z verjetnimi sve-dočbami, da so v resnici ubožne, nesvarljivega življenja, in da so njihovi možje najmanj deset let hvalevredno služili v kronovini Kranjski kot ljudski učitelji. Prošnje naj se vlože do 1. oktobra t. 1. pri tukajšnjem konzistoriju. 77. Konkurzni razpis. Razpisane so sledeče župnije: Polom (Ebental) in Železnike na c kr. deželno vlado za Kranjsko, za v kočevski, Brezovica v ljubljanski, Železniki v staro- Brezovico na knezoškofijski ordinariat. — Kot zadnji loški dekaniji. — Prošnje naj se naslove: za Polom rok za vlaganje prošenj se s tem določi 1. oktober 1908. 78. Škofijska kronika. Podeljene so bile župnije: Dobrniče č. g. Frančišku Kralj, kaplanu v Šmartnem pri L:tiji; Rova č. g. Josipu Vole, župniku v Velikih Poljanah; Vipava č.g. Andreju Lavrič, kuratu na Gočah; Dobovec č.g Josipu Ocepek, kaplanu v Čemšeniku; Loški potok č. g. Josipu Pravhar, kaplanu v Črnem vrhu nad Idrijo. Umeščeni so bili dne 1. avgusta: č g. Ivan Erjavec, kaplan v Radoljici, na župnijo Žel mlje, č g. Blaž Rebol, kaplan v Komendi, na Bučko; č. g. Janez Gnjezda, župnik na Vojskem, na Veliko Dolino; 28 a\gusta: č. g. Andrej Lavrič, kurat na Gočah, na župnijo Vipavo. Imenovan je bil č. g. Andrej Lavrič, župnik v Vipavi, za dekana in duhovnega svetnika; č.g. Frančišek Juvun, kaplan na Brezovici, zt župnega upravitelja ondi. Premeščeni so bili čč. gg.: Frančišek Rakovec iz Blok (mesto v Žiri) v Semič, Jakob Kalan iz Tržiča v Vreme; Albert Pravst iz Vrem v Podbrezje; Ivan Pogačar, I. kaplan v Šmartnem pri Litiji postane ondi 11. kaplan in beneficiat, Vinko Čibašek, kaplan v Kranjski gori, kot župni upravitelj na Šenturško goro; Alojzij Kralj, kaplan na Veliki Dolini, kot kurat na Goče; Ivan Mausser, župni upravitelj v Polomu, v Poljanico; Feliks Knižek, župni upravitelj z Babnega polja, na Sv. Goro; Andrej Zgaga, župni upravitelj s Svete Gore na Babno polje. Č. o. Rajmunda Kubinek, kaplana v Semiču, je premesti n. vit. red v Črnomelj. Nameščeni so ^čč. gg. novomašniki: Frančišek Krische za kaplana v Šmartnem pri Litij:. Viktor Kragl v Fari pri Kostelu, Viktor Čadež v Tržiču, Anton Kastelic v Črnem vrhu nad Mri o, Janez Vodopivec v Čemšeniku, Alojzij Vovk na Brezovici, Anton Bukovič za prefekta v zavodu sv Stanislava. Ostanejo še nadalje na svojem m stu čč. gg.: Janez Miklavčič, župni upravitelj pri Sv. Treh kraljih; Alojzij Kurent, kaplan v Trebnjem; Frančišek Šparovec, kaplan v Moravčah. Resigniral je vsled bolezni na svojo župnijo in vložil prošnjo za začasno pokojnino č. g. Leopold Raktelj, župnik v Poljanici. Župni;o bo začasno upravljal č. g. Jakob Lebar, župnik v Črmošnjicah. Stalni pokoj je dovoljen č. g. Antonu Korbiču, župniku v Železnikih. Umrl je 24 avgusta č. g Anton Žgur, župnik na Brezovici. Priporoča se čč. gg. sobratom v molitev. Knezoškofijski ordinariat v Ljubljani, dne 2. septembra 1908. Izdajatelj kn. šk. ordinariat. Odgovorni urednik Viktor Steska. — Tiskala Katoliška Tiskarna.