Leto 19)2. LJUBLJANSKI Štev^ ŠKOFIJSKI LIST 8. Literae pastorales ad ven. clerum provinciae Illyricae dd. 29. nov. 1911. Venerabili Clero Provinciae Illyricae Salutem et Benedictionem a Domino! 1. Cum nuper de communibus Dioecesium nostrarum negotiis consilia collaturi Goritiam convenissemus, opportunum Nobis visum est ad Vos, Venerabiles Fratres, literas scribere. Vos enim nostri in vinea Domini cooperatores estis, pondus diei et aestus Nobiscum portantes. No-bisque persuasum habemus operam nostram ex optato proficere non posse, nisi firmo Vestrum subsidio uti Nobis contingat. Ideo nihil ardentius cupimus, quam ut Venerabilis Clerus noster, dignitatis ac officiorum suorum memor, sit instar exercitus, qui instructa acie Episcopis ducibus causam Dei strenue defendere et dato signo in hostes nominis Christiani irruere nunquam non paratus sit. Docente autem Apostolo colluctatio nostra non est adversus carnem et sanguinem, sicut militum regni terrestris, sed „adversus principes et potestates tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae“. (Eph. 6, 12). Salus animarum aeterna agitur tum nostra tum fidelium, quae nobis a potestate diaboli et peccati vindicanda est. 2. Agitur primum nostra salus. Quisque sibi ipsi proximus; inde antiquum illud: caritas incipit a semetipso. Quisque suae ipsius saluti prae aliorum studeat oportet. Id eo potius dicendum de Sacerdote, utpote qui segregatus a mundo eiusque negotiis vocatus est, ut sanctissima redemptionis humanae negotia tractet ac fidei mysteriis genus humanum sanctificet. „Sacerdotes induantur iustitiam!“ clamat Spiritus Sanctus per os Psalmistae (Ps. 131, 9.) Sacerdoti igitur prae omnibus curae sit, ne lampas divinae caritatis in corde eius exstinguatur, ita ut nomen habeat, quod vivat, cum reapse mortuus sit. (Apoc. 3, 1.) Id ne contingat, lampadem oleo quotidianae meditationis et assiduae orationis alat. Cum porro gratiae divinae thesaurus in vasis fictilibus habeatur, quae tam facile inquinantur et franguntur, unum, quod peccati vulneribus medendis a Deo institutum est medium, studiose ac frequenter adhibeat; Confessio sacramentalis omni octavo vel saltem decimo quinto die deponenda Sacerdoti regula esto; ultra mensem Confessionem nunquam differat. Animae ceterum penitius expurgandae ac negotiis, quae ad aeternitatem spectant, cum Deo accuratius componendis, maxime conferunt sacra exercitia spiritualia, quorum peragendorum Clero quotannis occasio offertur. Quare ne quis Sacerdos saluberrimum hoc vitae sanctificandae institutum tot annorum usu probatum, levius neglegat; secundo vel saltem tertio quoque anno quemque ad sacra exercitia accedere volumus. Praestantissimus devotionis genus pro Sacerdote s. Missae celebratio est. Ea ne levius vel celerius peragatur. Sicut non probatur, ut Missae conficiendae plus quam dimidia hora insumatur, ita reprobandum est, si breviore quam viginti momentorum spatio Missa absolvatur. Fructus ex Missa Sacerdoti percipiendus potissimum ex devota et digna gratiarum actione pendet; ea saltem ad quadrantem horae producatur. Neve quis committat, quod populo fideli magno offendiculo est, ut videlicet Missa vix peracta absque ulla vel brevissima gratiarum actione ad negotia saecularia discedat, ita ut eum ob Jesu Christi in pectore eius sub speciebus eucharisticis commorantis praesentiam cum luminaribus ex ecclesia domum redeuntem comitari necesse esset! Neque omittere possumus, quin vobis, Venerabiles Fratres, hac occasione Confraterni-tatem Sacerdotum Adoratorum enixe commendemus. Haud enim aliud eius generis institutum novimus, quod devotioni erga SS. Eucharistiam in coetu sacerdotali efficacius fovendae aptius 4 sit. Desideramus itaque, ut omnes liuic Confra-ternitati nomen detis atque adorationi Sanctissimi Sacramenti omni cum studio incumbatis, quo tum vestrae ipsorum sanctificationis opus promoveatis, tum fidelibus exemplum pietatis erga SS. Altaris Sacramentum praebeatis. Propriae sanctificationi studentes, Venerabiles Fratres, in dies digniores eritis, quibus Deus ad res magnas conficiendas utatur. Nihil enim Sacerdotem Deo magis commendat, nihil laboribus eius divinam benedictionem ac successum magis conciliat, quam vitae sanctitas ac pietas. Pietas enim, docente Apostolo, ad omnia utilis est. (I. Tim. 4, 8.) Et: „Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum“. (Rom. 8, 28.) „Vir orationis“ potens fit etiam opere, foecundus labore. Neque frustra Spiritus Sanctus in capite divini Officii a Sacerdote quotidie recitandi poni voluit verba Psalmi, quibus beatus praedicatur vir, cuius voluntas in lege Domini est, et in lege eius meditatur die ac nocte; et est tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia quaecunque faciet, prosperabuntur. (Ps. 1.) 3. Studio pietatis ac propriae sanctificationis iungendum est studium literarum. „Labia sacerdotis custodiant scientiam.“ (Mal. 2, 7.) Intel-ligitur autem hic praeprimis scientia sacra, ut-pote quae ad animas sanctificandas et salvandas refertur, secundum illud Jesu Christi: „Sanctifica eos in veritate.“ (Jo. 17, 17). Sacerdos noverit in Seminario vix prima initia sacrarum disciplinarum exponi viamque tradi eas posterius continuandi in diesque magis perficiendi. Scientiae sacrae sacerdoti tota vita colendae sunt. Praeprimis huc spectant, quae magis ad usum pastoralem animarumque moderamen pertinent, prout est Theologia moralis et pastoralis. Quae disciplinae ut diligentius excolantur, inductae apud nos sunt conferentiae pastorales nec non repetitio examinis, antequam jurisdictio pro sacris confessionibus excipiendis prorogatur. De scientia sacra colenda verbum facientes tandem necessarium ducimus attingere duplicem disciplinam, quae hodiedum vel omnino vel nimium neglegi consuevit, cum tamen in animarum moderamine gravissimi momenti sit. Eae Ascetica et Mystica sunt, Theologiae morales partes integrales, quae tamen ob varias temporum iniquitates in Seminariis theologicis ex professo tradi non solent. Quare prospiciemus, ut eae in posterum in Seminariis theologicis, quantum tempus permiserit, doceantur, ut Clerici, fu- turi Sacerdotes et Confessarii, claram harum disciplinarum scientiam consequantur. Sacerdotibus autem, qui iam in cura animarum operam navant, summopere commendamus, ut sua quisque diligentia necessariam Asceticae et Mysticae cognitionem capiat. Necessitas autem duplicis huius disciplinae discendae in dies maior fit. Utroque enim Decreto Pontificio de quotidiana et frequenti Communione nec non de aetate admittendorum ad s. Synaxim vitae Christianae novus impulsus datus est, fierique haud potest, quin frequens et quotidianus tot animarum ad fontem omnis sanctitatis per Communionem accessus novos eosque mirabiles fructus ferat. Multae procul dubio animae, quae hucusque ob prae-conceptas opiniones a Jesu Christo longius distabant Eumque raro suscipiebant, exinde, frequentius ac familiarius cum Eo conversantes, in altius se levabunt et sublimiores in dies perfectionis gradus conscendent, donec, euntes de virtute in virtutem, videant Deum deorum in Sion (Ps.105.). Via virtutum exercendarum via est, quam Ascetica docet. Ubi virtutum culmen attingitur, initium fieri solet operationis mysticae, qua Deus animam virtutibus exercitatam sublimioribus donis: contemplatione, visionibus, revelationibus, exstasibus aliisque similibus ditat. Crescente frequentia Sacramentorum procul dubio etiam virtutum exercitium augebitur multaeque animae ad amplexus mysticos divini Sponsi admittentur. Quod si Sacerdos nullam vel obscuram harum sublimiorum rerum cognitionem habebit, quomodo talium animarum dux et consiliarius esse poterit? Nonne erit dux coecus, dux ad perditionem? Clara Asceticae et Mysticae cognitio pro Sacerdote religiosum conscientiae officium est. 4. Ceterum Sacerdos semet perficiendi et excolendi studio nequaquam omnia explevit, quae ab eo exiguntur. Non enim sibi vivit, sed aliis. Is instar lucernae super candelabrum positus est, ut in templo Dei hominibus luceat omnesque aedificet. Sacerdotem, ut verbis Apostoli utamur, bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus providere oportet (II Cor. 8. 21.). Ideo externam quoque faciem habitumque ita componere debet, prout respondet eius ordini ac vocationi, cum homines ex externis interna iudi-cent, et ex religionis ministro religionem ipsam metiantur. Accedit, quod disciplina et conservationis decor fidelissimus honestatis morumque sacerdotalium custos est. Habitus nunquam non Sacerdotem cautum et circumspectum reddit, ut in loquendo et conversando inter disciplinae ecclesiasticae fines se contineat. Quare Triden- tinum Clericos monet, ut „habitu, gestu, incessu, sermone aliisque omnibus rebus nil nisi grave, mederatum ac religione plenum prae se ferant.“ (Sess. XXII. de ref. c. 1.) Vetamus omnino Sacerdotes veste uti, quae non sit nigri aut omnino obscuri coloris; in ecclesia quocunque munere sacro fungentes, vel in schola catechismum tradentes semper vestem talarem deferant; item consulitur, dum domi habitant. Et si extra domum vel in communi hominum. consuetudine brevioribus vestibus utantur, vestis exterior et tunica semper ultra genua pertingant. Absque insigni sacerdotali, quod collare dicitur, nunquam incedant. Tonsuram patentem deferant. Pileus semper niger sit et formae decentis. Non decet idque omnino vetamus Sacerdotem recentissimis semperque variantibus vestiendi corpusque colendi usibus vel „modis“ studere. Id gravitati ordinis sacerdotalis nullo pacto congruit. Tabernas Sacerdotes ne frequentent nisi in itinere aut quacunque necessitate compulsi. Cum hominibus, quos constat moribus Christianis non vivere, officia religionis non explere vel libe-ralismi placita sectari, Sacerdos ne amicitias iungat, neve familiari consuetudine utatur. E contra quo quis Ecclesiae addictior moribusque Christianis insignior, eo dignior sacerdotis fiducia ac amicitia habeatur. Brevi, Sacerdos ita semper agat, ut omnibus exemplo suo Christi bonus odor sit in vitam aeternam. 6. Quo religiosius autem, Venerabiles Fratres, vocationis sacerdotalis munia obeatis, frequenter Vobiscum volvite Apostoli doctrinam, qua Ecclesia proponitur tamquam „corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis“ (Eph. 4,16.). Est autem triplex iunctura seu relatio, cuius Vobis ut membris corporis Ecclesiae ratio habenda et pro qua gravissima Vobis officia imponuntur, scilicet: a) relatio ad eos, qui ordine et gradu hierarchico Vobis sunt superiores; b) relatio ad ordinis et muneris socios; c) relatio ad fideles curae Vestrae commissos. a) Ordine et gradu hierarchico Vobis superiores sunt Summus Pontifex et Episcopi. Sit Vobis eorum auctoritas sacrosancta. Romano Pontifici et Episcopis non solum oboedientia et reverentia, sed filialis pietas et amor debetur. Neque enim Episcopi ad instar principum huius terrae sunt, qui gladio et poenae timore populos in obedientia continent; Episcopi vi ordinationis Sacerdotum suorum patres sunt. Relationem inter Episcopum eiusque Clerum moderatur quartum praeceptum divinum. Quare Sacerdotes Episcopis ex filiali pietate oboedientiam et reverentiam deferant. Neque decet Sacerdotes Episcoporum acta vel constitutiones, quantumvis imperfecta, immiti iudicio perstringere, carpere. Eo magis damnandum est, si Episcoporum actiones vel edicta publice, sive in comitiis sive in ephemeridibus diiudicantur vel vituperantur. Quod si iusta adest causa querendi de Episcopi actis, via patet recursus vel gravaminis ad superiora tribunalia ecclesiastica, praeprimis ad S. Sedem. Filiis nunquam competit patrem sua auctoritate iudicare vel condemnare. Dolendum summopere, quod etiam ephemerides ceterum catholicae identidem sibi sumunt Episcopos in iudicium adducere, acsi Episcopi publicae opinioni de iis, quae agunt vel constituunt, rationem reddere teneantur! Nos itaque scriptores ac editores ephemeridum, maxime si ex Sacerdotum coetu sint, graviter monemus, ut publicam actionum episcopalium censuram, quae nunquam non cum magno auctoritatis ecclesiasticae detrimento exercetur, omittant, neve ephemerides, quae in hoc gravissimum disciplinae ecclesiasticae caput offendunt, adiuvent vel commendent. Hoc eo magis ad nostrum pertinet officium, quo aevo nostro radicalium opinionum sectatores omnem lapidem movent, ut auctoritatis reverentiam in animis populorum extinguant ordinem-que socialem subvertant. b) Quod attinet muneris sui socios, Sacerdos ne unquam obliviscatur Sacerdotum coetum esse coetum fratrum, ideoque necessitudinem inter Sacerdotes amoris lege temperari oportere. Ubi iam amorem, ubi concordiam quaeramus nisi inter „fratres“ ? Quare alienum sit a Sacerdotibus, ut invicem obtrectent vel detrahant. Vitent omnia, quae fratris Sacerdotis honorem vel auctoritatem bonamve in populo aestimationem minuere possint. Maximopere autem damnandum est, si Sacerdotes fratres sive in conventibus sive in ephemeridibus invicem impetunt, discerpunt. Quomodo iam plebs, quae ephemerides legit, eiusmodi Sacerdotes revereatur? Annon potius cum pietate erga ministros religionis etiam religionem ipsam, quae talibus ministris utitur, parvi pendere incipiet? Hic iam loci non possumus non, Venerabiles Fratres, cum laude commemorare enixeque Vobis commendare unionem sacerdotum, quae in nostra quoque provincia ecclesiastica iam aliquot exinde annis introducta uberes passim fructus fert. Ea est quae vocatur „Sodalitas SS. Cordis Jesu“ vel quae in terris sermonis croatici nomine „Sve-cenička Zajednica pod zaštitom Presv. Srca Isu- 4* sova“ nota est. Statuta huius coniunctionis sacerdotalis, rem quod attinet, congruunt cum statutis „Unionis Apostolicae“, quam gloriose regnans Pius PP. X. ipse benigne fovet et laudat. Sacerdotes socii invicem obstringunt se tum propriae perfectioni promovendae tum fraterno amori ac concordiae fovendis studere. Eo consilio conventus celebrant, ubi de quaestionibus et negotiis communibus discutiunt ac deliberant, rationem agendorum definiunt, invicem cohortantur, fraterne corrigunt. Ideo Vos, Venerabiles Fratres, hortamur, ut huic perutili temporumque necessitatibus acco-modatissimae Sodalitati nomen detis. Quam triste profecto spectaculum oculis Christianis offertur, cum Sacerdotes fratres, sanctissimi ministerii socii, invicem alieni sibique aversi, e contra laicis intime iuncti ac familiares videntur; Sacerdotes fratres, in gravissimis temporum negotiis diiudicandis e diametro dissentientes; Sacerdotes fratres verbo et exemplo opus suum invicem destruentes! Annon coetum sacerdotalem esse oportet phalangem compactam, causae Christianae hostibus formidabilem? Redeat igitur in ordines sacerdotales spiritus amoris et concordiae, spiritus fraternitatis et collegialitatis! Hoc ut quam primum fiat, Venerabiles Fratres, laudatae coniunctionis institutum diligenter colite. Quod utinam maioribus in dies apud nos incrementis augescat altissimasque in Clero nostro radices agat! c) Tandem Sacerdos necessitudine iungitur cum fidelibus curae suae commissis. Sacerdos gregis sui pastor est, magister et ad vitam aeternam dux est. Quare divini Pastoris Jesu Christi, qui semet ipsum tradidit pro hominibus oblationem et hostiam Deo (Eph. 5, 2), exemplum imitans, totum se saluti animarum provehendae dedat. Quaerens ante omnia regnum Dei et iu-stitiam, causam Dei eiusque Ecclesiae omnibus aliis anteponat; in omnibus ita agat, ita se gerat, ut omnibus omnia factus, omnes ad Deum trahat, neminem a se repellat; Sacerdote enim Deus utitur, ut per eum homines salvet. Nostro imprimis aevo factionibus politicis tam agitato, studiis nationalibus aestuantibus, Sacerdoti summa prudentia opus est. Quamvis Sacerdos tamquam civis iuribus politicis fruatur libereque de iis, quae ad rempublicam administrandam spectant, sentire possit: nullo tamen pacto probari potest Sacerdotem in actione politica nimium se extollere, nisi fors agatur de iuribus Dei vel Ecclesiae vindicandis. Numquam porro Sacerdos ita vehemens sit factionis alicuius politicae sec- tator, ut causa religionis inde detrimentum capiat, quatenus videlicet fideles, qui aliis factionibus adhaerent, oh studia Sacerdotis politica apertius manifestata eum etiam in rebus spiritualibus aversari et fugere possint. In negotiis politicis Sacerdos prudenti moderamine utatur. Rixis nationalibus nunquam se immittat. Ubi animi studiis nationalibus concitati sunt, iusti-tiam Christianam commendet urgens illud: Cuique suum, necnon illud Evangelii: „Prout vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter“ (Luc. 6, 31). Ceterum Sacerdos quo tutius in rebus politicis procedat, sententiam Episcopi exquirat ex nutuque eius pendeat, maxime cum in animo habet ad palaestram politicam descendere vel munus delegati popularis in comitiis obiturus vel ephemeridem politicam moderaturus. Absque praevia Episcopi approbatione et benedictione ne quicquam Sacerdos in politicis suscipere ausit. Neque minorem prudentiam et cautionem actio, quae audit socialis, a Sacerdote exigit. Ecclesia diserte desiderat quidem et vult Sacerdotes actioni sociali provehendae solertem curam impendere. Prodire in populum in eoque salutariter versari opportunum esse saepe Leo XIII. f. m. affirmavit (Encycl. Graves de communi dd. 18. januarii 1901). Et nos itaque actionis socialis provehendae industriam summopere laudamus et commendamus. Verum in hac quoque re certi fines sunt, intra quos Sacerdotem se continere oportet, ut decori ac dignitati suae consulat. Caveat ante omnia Sacerdos, ne se de-mocratismi cuiusdam perperam intellecti vel aurae popularis captandae studio abjiciat. Quantumvis se ad ordines plebeios et operarios demittat, ut malis socialibus, quibus laborant, medelam ac levamen adferat, nunquam tamen dignitatem et auctoritatem sacerdotalem in discrimen deferat. Sic ex gr. nullo pacto Sacerdotem decet per integros dies in horreo mercium excubare, ita ut videatur artem mercatoriam exercere; vel se ad laicalem habitum cultumve ita accomodare, ut omne discrimen inter clericum et laicum evanescat. Quo securius ceterum ac sine fidelium offendiculo Sacerdos ea in re agat, instar normae sibi sumat, quae S. Congr. Concilii Decreto diei 18. Nov. 1910 „de vetita clericis temporali ad-ministratione“ statuenda censuit. Non est mens S. Sedis instituta temporalibus commodis populi christiani provehendis condita inde vel minimum detrimentum capere, verum Decretum id tantum consilii prosequitur, ut Sacerdotum ad actionem .i socialem cooperatio prudenter temperetur, ne nimiis curis a suae conditionis sacerdotalis officiis abstrahantur, vel ne ex malo successu temporalium negotiorum eorum auctoritas discrimini exponatur, quod tunc maxime timendum est, cum malus successus Sacerdotis imperitiae vel levitati tribuendus est; quo etiam fit, ut Sacerdotes sibi et universi coetui plebis odia adsciscant, quia plebs odia a religionis ministris ad ipsam religionem transferre consuevit. Hoc igitur Decretum et Vos, Venerabiles Fratres, religiose observate, ut securo gressu operam Vestram adeo laudabilem meritisque plenam ad actionem socialem conferre valeatis. De actione extra ecclesiam verbum facientes porro peculiari Vestrae curae, Venerabiles Fratres, aetatem iuvenilem commendamus. Hic in animo habemus praecipue adolescentes schola egressos usque ad annos aetatis virilis. Aetas haec omnium periculosissima sicut et gravissima est, cum ex ea tota reliqua vita pendere soleat. Quare iuvenis in hac aetate constitutus singulari cura ac ductu opus habet, ut rectam vitae viam sequatur, donec tandem navis agitata matrimonio inito ad portum familiae securitatem et constantiam oppetitura adpellatur. Iuvenibus in disciplina et timore Domini conservandis plurimum conferunt iuvenum con-iunctiones vel associationes, quae nuper ubique gentium usu venerunt. In iis dulce utili miscetur. Cum ludis varii generis (sport) mentis ac animi cultura coniungitur. Iuvenes ad urbanitatem et Christianam honestatem instruuntur. Ubi iuvenilem feritatem mulceri et intra fines honestatis contineri contigit, facilis etiam ad religionis exercitia et Sacramentorum usum reditur processus. Has igitur iuvenum coniunctiones, Venerabiles Fratres, omni cum diligentia et cura colatis et foveatis. Cum autem inimicus nunquam dormiat, sedulo curare oportet, ne' iuvenum coniunctiones de via Christianae veritatis et disciplinae deflectant. Volumus imprimis in eiusmodi coniunctionibus omnem iuvenum ac puellarum consuetudinem vel commercium intercludi. Sic, ut exemplum adferamus, non Nobis probatur in fabulis agendis (praesentationibus theatralibus), quantumvis honestis, iuvenes cum puellis agentes ; vel loquentes induci. Id ne fiat, graviter mone- I, mus- j,) Alia praeterea res gravis momenti est, in !, quam animos vestros, Venerabiles Fratres, inten-! I,datis volumus: in dies crescens libido emigrandi itin terras exteras. Vobis non secus atque Nobis constat, quanta ex hac libidine religioni ac honestati Christianae vulnera infligantur, maxime cum iuvenes immaturae aetatis, imperiti ac leves, disciplinae paternae se subducentes terras exteras petunt. Item non raro viri ac mulieres, matrimonio vix iuncti, fervescentibus adhuc iu-ventae flammis, patrios lares deserunt in longinquas terras lucri uberioris cupidi profecturi. Ita fit, ut vir absque uxore vel uxor absque viro relinquatur, proles autem patris matrisve cura destituatur. Hoc iam modo vitae coniugalis communitas, quam Ecclesia benedicente natura iunxit, relaxatur saepeque proh dolor! adultera libidine profanatur. Accedunt mala ex consuetudine cum hominibus heterodoxis vel infidelibus vel Socia-lismi doctrinis imbutis fidei illata. Vos itaque, Venerabiles Fratres, omni cum cura ac studio huic malo, quod inter mala socialia in nobis grassantia pessimum est, obnitamini. Nulli labori parcite, verbo Apostoli obsequentes (II. Tim. 4, 2), instate opportune, importune; arguite, obsecrate, increpate in omni patientia et doctrina, publice et private. Cum autem multi sanam doctrinam non sustineant, enitimini, ut malum, ubi iam averti non potest, saltem minuatur; omnem curam adhibete, ut illi, qui in emigrandi proposito, dehortationis vestrae incurii, persistunt, in via fidei et honestatis Christianae contineantur. Ad id plurimum iuvat Sodalitas S. Raphaelis Archan-geli. Insistite, ut emigraturi huic Sodalitati nomen inscribant. Porro singulis annis Dominica post festum S. Raphaelis vel etiam Dominica, qua memoria SS. Familiae celebratur, ad fideles de emigratione eiusque periculis necnon de Sodalitate S. Raphaelis ex ambone sermonem habete. Notum etiam Vobis facimus Nos consilium iniisse emigrationis in terras exteras negotium in nostra provincia ecclesiastica communi consilio temperare et ad unitatis legem reducere, quo melius tum spiritualibus tum temporalibus emigrantium commodis consulatur. Quae ea de re statuere placuerit, Vobiscum opportune communicabimus. 7. Tandem si quod pium, si quod sanctum votum pro populo curae Vestrae commisso animo fovemus, illud profecto potissimum est, ut populum hunc ad eius Regem in SS. Altaris Sacramento residentem adducatis. In devotione erga SS. Eucharistiam frequentique et quotidiana eius susceptione mater Ecclesia nostris temporibus votorum suorum summam reponit. Sitis ergo, Venerabiles Fratres, horum Ecclesiae votorum ad populum adsidui interpretes, sitis huius po- puli ad Jesum eucharisticum verbo et exemplo duces. Facite, Decreta Pontificia huc valentia ad effectum adducentur formamque vivam in grege Vestro sumant. In quibusdam provinciis Sacerdotes tanto devotionis eucharisticae in fidelibus provehendae studio exarserunt, ut foedus (ligam) inierint, quo se obstrinxerunt omni cum diligentia eniti, ut frequens et quotidiana'Commu-nio in consuetudinem veniat. Horum exemplum aemulamini; quod eo facilius erit, ubi primum Vos in coniunctiones, quas supra commemoravimus, coalescere contigerit. Hoc iam modo a Vobis educabitur novum genus, genus electum, gens sancta, populus acquisitionis (I. Pet. 2, 9.), in quo Jesus Christus stabilem constituet sedem, amore et pace regnaturus. Utinam quam primum ad nos adveniat regnum Jesu Christi eucharisticum! His iam, Venerabiles Fratres, finem ad Vos scribendi facimus verbis s. Petri obsecrantes: „Pascite qui in Vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum .. . sed voluntarie .. . forma facti gregis ex animo. Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam.“ (I. Pet. 5.) Pax et gratia Jesu Christi Domini nostri cum omnibus Vobis. Arnen. Goritiae, vigilia s. Andreae Apostoli 1911. f Franciscus Borgias, Archiepiscopus Goritiensis; f Joannes Baptista, Episcopus Parentino-Polensis; f Antonius, Episcopus Veglensis; f Antonius Bonaventura, Episcopus Labacensis; t Andreas, Episcopus Tergestinus et Justinopolitanus. 9. Constitutio Apostolica de nova Psalterii in Breviario romano dispositione. Pius Episcopus, Servus Servorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Divino afflatu compositos Psalmos, quorum est in sacris litteris collectio, inde ab Ecclesiae exordiis non modo mirifice valuisse constat ad fovendam fidelium pietatem, qui offerebant hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius;1 verum etiam ex more iam in vetere Lege recepto in ipsa sacra Liturgia divinoque Officio conspicuam habuisse partem. Hinc illa, quam dicit Basilius, nata Ecclesiae vox,2 atque psalmodia, eius hymnodiae filia, ut a decessore Nostro Urbano VIII. appellatur,3 quae canitur assidue ante sedem Dei et Agni, quaeque homines, in primis divino cultui addictos docet, ex Athanasii sententia, qua ratione Deum laudare oporteat quibusque verbis decenter confiteantur.4 Pulchre ad rem Augustinus: Ut bene ab homine laudetur Deus, laudavit se ipse Deus; et quia dignatus est laudare se, ideo invenit homo, qemadmodum laudet eum.5 Accedit quod in Psalmis mirabilis quaedam vis inest ad excitanda in animis omnium studia virtutum. Etsi enim omnis nostra Scriptura, cum 1 Hebr. 13, 15. 2 Homil. in Ps. 1 n. 2. 3 Bulla „Divinam psalmodiam“. * Epist. ad Marcellinum in interpret. Psalmor. n. 10. 5 ln Psalm. 144 n. 1. vetus tum nova, divinitus inspirata utilisque ad doctrinam est, ut scriptum habetur; ... at Psalmorum liber, quasi paradisus omnium reliquorum (librorum fructus) in se continens, cantus edit, et proprios insuper cum ipsis inter psallendum exhibet. Haec iterum Athanasius,1 qui recte ibidem addit: Mihi quidem videtur, psallenti Psalmos esse instar speculi, ut et seipsum et proprii animi motus in ipsis contempletur, atque ita affectus eos recitet.2 Itaque Augustinus in Confessionibus: Quantum, inquit, flevi in hymnis et canticis tuis suave sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter ! Voces illae influebant auribus meis et eliquabatur veritas in cor meum et exaestuabat inde affectus pietatis et currebant lacrimae et bene mihi erat cum eis.3 Etenim, quem non moveant frequentes illi Psalmorum loci, in quibus de immensa maiestate Dei, de omnipotentia, de inenarrabili iustitia aut bonitate aut clementia de ceterisque infinitis laudibus eius tam alte praedicatur ? Cui non similes sensus inspirent illae pro acceptis a Deo beneficiis gratiarum actiones, aut pro exspectatis humiles > Epist. ad Marceli, cit. n. 2. 3 Op. cit. n. 12. 3 Lib. IX. cap. (i. fidentesque preces, aut illi de peccatis clamores paenitentis animae? Quem non admiratione psaltes perfundat, cum divinae benignitatis munera in populum Israel atque in omne hominum genus profecta narrat, cumque caelestis sapientiae dogmata tradit? Quem denique non amore inflammet adumbrata studiose imago Christi Redemptoris, cuius quidem Augustinus1 vocem in omnibus Psalmis vel psallentem, vel gementem, vel laetantem in spe, vel suspirantem in re audiebat? Iure igitur optimo provisum est antiquitus, et per decreta Romanorum Pontificum, et per canones Conciliorum, et per monasticas leges, ut homines ex utroque clero integrum Psalterium per singulas hebdomadas concinerent vel recitarent. Atque hanc quidem legem a patribus traditam decessores Nostri S. Pius V., Clemens VIII., Urbanus VIII. in recognoscendo Breviario Romano sancte servarunt. Unde etiam nunc Psalterium intra unius hebdomadae spatium recitandum foret integrum, nisi mutata rerum condicione talis recitatio frequenter impediretur. Etenim procedente tempore continenter crevit inter fideles eorum hominum numerus, quos Ecclesia, mortali vita defunctos, caelicolis accen-sere et populo christiano patronos et vivendi duces consuevit proponere. In ipsorum vero honorem Officia de Sanctis sensim propagari coeperunt, unde fere factum est, ut de Dominicis diebus deque Feriis Officia silerent ideoque non pauci neglegerentur Psalmi, qui sunt tamen, non secus ac ceteri, ut Ambrosius ait2 benedictio populi, Dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo universorum, vox Ecclesiae, fidei canora confessio, auctoritatis plena devotio, libertatis laetitia, clamor iucunditatis, laetitiae resultatio. De huiusmodi autem omissione non semel graves fuerunt prudentum piorumque virorum querimoniae, quod non modo hominibus sacri ordinis tot subtraherentur praesidia ad laudandum Dominum et ad intimos animi sensus ei significandos aptissima; sed etiam quod optabilis illa in orando varietas desideraretur, ad digne, attente, devote precandum imbecillitati nostrae quam maxime opportuna. Nam ut Basilius habet, in aequalitate torpescit saepe, nescio quomodo, animus, atque praesens absens est: mutatis vero et variatis psalmodia et cantu per singulas horas, renovatur eius desiderium et attentio instauratur.3 1 In Ps. 42. n. 1. 2 Enarrat, in. Ps. 1. n. 9. 2 Regulae fusius tractatae, interrog. 37. n. 5. Minime igitur mirum, quod complures c diversis orbis partibus sacrorum Antistites sua in hanc rem vota ad Apostolicam Sedem detulerunt, maximeque in Concilio Vaticano, cum hoc inter cetera postularunt, ut, quoad posset, revocaretur consuetudo vetus recitandi per hebdomadam totum Psalterium, ita tamen ut clero, in sacri ministerii vinea ob imminutum operariorum numerum iam gravius laboranti, non maius imponeretur onus. Hisce vero postulationibus et votis, quae Nostra quoque ante susceptum Pontificatum fuerant, itemque precibus, quae deinceps ab aliis Venerabilibus Fratribus piisque viris admotae sunt, Nos equidem concedendum duximus, cauto tamen, ne recitatione integri Psalterii hebdomadae spatio conclusa, ex una parte quicquam de Sanctorum cultu decederet, neve ex altera molestius Divini Officii onus clericis, immo temperatius evaderet. Quapropter, implorato suppliciter Patre luminum, corroga-tisque in id ipsum suffragiis sanctarum precum, Nos vestigiis insistentes decessorum Nostrorum, aliquot viros delegimus doctos et industrios, quibus commisimus, ut consiliis studiisque col-latis certam aliquam reperirent rei efficiendae rationem, quae Nostris optatis responderent. Illi autem commissum sibi munus e sententia exsequentes novam Psalterii dispositionem elaborarunt; quam cum S. R. E. Cardinales sacris ritibus cognoscendis praepositi diligenter consideratam probassent, Nos, utpote cum mente Nostra admodum congruentem, ratam habuimus in rebus omnibus, id est, quod ad ordinem ac partitionem Psalmorum, ad Antiphonas, ad Versiculos, ad Hymnos attinet cum suis Rubricis et Regulis, eiusque editionem authenticam in Nostra typo-graphia Vaticana adornari et indidem evulgari iussimus. Quniam vero Psalterii dispositio intimam quamdam habet cum omni Divino Officio et Li-turgia coniunctionem, nemo non videt, per ea, quae hic a Nobis decreta sunt, primum Nos fecisse gradum ad Romani Breviarii et Missalis emendationem: sed super tali causa proprium mox Consilium seu Commissionem, ut aiunt, eruditorum constituemus. Interim, opportunitatem hanc nacti, nonnulla iam in praesenti instauranda censuimus, prout in appositis Rubricis praescribitur: atque imprimis quidem ut in recitando Divino Officio Lectionibus statutis sacrae Scripturae cum Responsoriis de tempore occurrentibus debitus honor frequentiore usu restitueretur; dein vero ut in sacra Liturgia Missae antiquissimae de Dominicis infra annum et de Feriis, praesertim quadragesimalibus, locum suum recuperarent. Itaque, harum auctoritate litterarum, ante omnia Psalterii ordinem, qualis in Breviario Romano hodie est, abolemus eiusque usum, inde a Kalendis Ianuariis anni millesimi nongentesimi decimi tertii, omnino interdicimus. Ex illo autem die in omnibus ecclesiis Cleri saecularis et regularis, in monasteriis, ordinibus, congregationibus, institutisque religiosorum ab omnibus et singulis, qui ex officio aut ex consuetudine Horas canonicas iuxta Breviarium Romanum, a S. Pio V. editum et a Clemente VIII., Urbano VIII., Leone XIII. recognitum, persolvunt, novum Psalterii ordinem, qualem Nos cum suis Regulis et Rubricis approbavimus typisque Vaticanis vulgandum decrevimus, religiose observari iubemus. Simul vero poenas in iure statutas iis denuntiamus, qui suo officio persolvendi quotidie Horas canonicas defuerint; qui quidem sciant se tam gravi non satisfacturos officio, nisi Nostrum hunc Psalterii ordinem adhibeant. Omnibus igitur Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus ceterisque ecclesiarum Praelatis, ne Cardinalibus quidem Archipresbyteris patriarchalium Urbis basilicarum exceptis, mandamus, ut in sua quisque dioecesi, ecclesia vel coenobio Psalterium cum Regulis et Rubricis, quemadmodum a Nobis dispositum est, constituto tempore inducendum curent: quod Psalterium quasque Regulas et Rubricas etiam a ce- teris omnibus, quoscumque obligatio tenet recitandi vel concinendi Horas canonicas, inviolate adhiberi ac servari praecipimus. Interim autem cuilibet et capitulis ipsis, modo id maior capituli pars sibi placere ostenderit, novum Psalterii ordinem, statim post eius editionem, rite usurpare licebit. Haec vero edicimus, declaramus, sancimus, decernentes has Nostras litteras validas et efficaces semper esse ac fore; non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, generalibus et specialibus, ceterisve quibusvis in contrarium facientibus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae abolitionis, revocationis, permissionis, iussionis, praecepti, statuti, indulti, mandati et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo nongentesimo undecimo, Kalendis Novembribus, in festo Sanctorum omnium, Pontificatus Nostri anno nono. A. Card. Agliardi, Fr. Seb. Card. Martinelli, S. R. E. Cancellarius. S. R. C. Praefectus. Loco f Plumbi VISA M. Riggi C. A., Not. Reg. in Cane. Ap. N. 571. Rubricae in recitatione Divini Officii et in Missarum celebratione servandae ad norman Constitutionis Apostolicae „Divino afflatu“. Titulus I. De ratione Divini Officii recitandi •iuxta novum Psalterii ordinem. 1. In recitatione Divini Officii, iuxta Romanum Ritum, Psalmi quotidie sumendi sunt, ad singulas Horas canonicas, de occurrente hebdomadae die, prout distribuuntur in Psalterio no-viter disposito; quod deinceps, loco veteris dispositionis, in novis Breviarii Romani editionibus vulgandum erit. 2. Excipiuntur tamen omnia Festa Domini eorumque integrae Octavae, Dominicae infra Octavas Nativitatis, Epiphaniae, Ascensionis et Corporis Domini, Vigilia Epiphaniae et Feria VI post Octavam Ascensionis, quando de eis persolvendum sit Officium; itemque Vigilia Nati- vitatis ad Laudes et ad reliquas Horas minores usque ad Nonam, et Vigilia Pentecostes; nec non omnia Festa Beatae Mariae Virginis, SS. Angelorum, S. Ioannis Baptistae, S. Joseph et SS. Apostolorum et Duplicia I. et II. classis, eorumque omnium integrae Octavae, si de eis fiat Officium, quod recitandum erit prout assignatur, vel in Breviario, vel in Proprio Dioecesis vel Instituti, hac lege tamen ut Psalmi ad Laudes, Horas et Completorium semper sumendi sint ex Dominica, ut in novo Psalterio; ad Matutinum vero et ad Vesperas dicantur ut in Communi, nisi speciales Psalmi sint assignati. — Tribus autem ultimis diebus maioris hebdomadae, nil erit innovandum, sed Officium integre persolvendum erit, prout nunc habetur in Breviario, sumptis tamen ad Laudes Psalmis de Feria currenti, ut in novo Psalterio, excepto Cantico Sabbati Sancti, quod etiamnum est „Ego dixi: In dimidio“. Ad Completorium sumantur Psalmi de Dominica, uti in novo pariter Psalterio. 3. In quolibet alio Festo Duplici, etiam maiore, vel Semiduplici, vel Simplici, et in Feriis Tempore Paschali semper dicantur Psalmi, cum Anti-phonis in omnibus Horis, et Versibus ad Matutinum, ut in Psalterio de occurrenti hebdomadae die; reliqua omnia, et Antiphonae ad Magnificat et Benedictus, ut in Proprio aut Communi. Quod si aliquod ex Festis huiusmodi proprias vel peculiariter assignatas habeat Anti-phonas in aliqua Hora majori, eas in eadem ipsa retineat cum suis Psalmis, prout habetur in Breviario : in ceteris Horis Psalmi et Antiphonae dicantur de Feria occurrente. 4. Lectiones ad Matutinum in I. Nocturno semper legendae erunt de scriptura occurrente, licet aliquando in Breviario Lectiones de Communi assignentur, nisi sit Festum Domini aut Pestum cuiusvis ritus B. Mariae Virginis, vel Angelorum, vel S. Ioannis Baptistae, vel S. Ioseph, vel Apostolorum, aut Duplex I. vel II. classis, aut agatur de Festo, quod vel Lectiones habeat proprias, non vero de Communi, vel occurrat in Feriis Lectiones de Scriptura non habentibus, ideoque Lectiones de Communi necessario recipiat. In Festis vero, in quibus hucusque erant Lectiones de Communi, Responsoria vero propria, retineantur eaedem Lectiones cum propriis Responsoriis. 5. Porro sic erit persolvendum Officium in Pestis Duplicibus et Semiduplicibus superius non exceptis: Ad Matutinum Invitatorium, Hymnus, Lectiones II. et III. Nocturni ac Responsoria trium Nocturnorum propria, vel de Communi: Antiphonae vero, Psalmi et Versus trium Nocturnorum, nec non Lectiones I. Nocturni de Feria occurrente. Ad Laudes et ad Vesperas Antiphonae cum Psalmis de Feria; Capitulum, Hymnus, Versus et Antiphona ad Benedictus vel ad Magnificat cum Oratione aut ex Proprio, aut de Communi. Ad Horas minores et Completorium Antiphonae cum Psalmis semper dicuntur de occurrente Feria. Ad Primam pro Lectione brevi legitur Capitulum Nonae ex Proprio, vel de Com-hiuni. Ad Tertiam, Sextam et Nonam Capitulum, Responsorium brqve et Oratio pariter sumuntur Vel ex Proprio, vel de Communi. 6. In Officio S. Mariae in Sabbato et in Festis Simplicibus sic Officium persolvendum est: ad Matutinum Invitatorium et Hymnus dicuntur de eodem Officio vel de iisdem Festis; Psalmi cum suis Antiphonis et Versu de Feria occurrente; I. et II. Lectio de Feria, cum Responsoriis propriis, vel de Communi; III. vero Lectio de Officio vel Festo, duabus Lectionibus in unam iunctis, si quando duae pro Festo habeantur; ad reliquas autem Horas omnia dicuntur, prouti supra, n. 5, de Festis Duplicibus expositum est. 7. In Feriis et in Festis Simplicibus Psalmi ad Matutinum, qui in novo Psalterio in tres Nocturnos dispositi inveniuntur, dicantur sine interruptione cum suis novem Antiphonis usque ad tertium Versum inclusive, omissis Versibus primo et secundo. Titulus II. De festorum praestantia. 1. Ut recte dignoscatur quale ex pluribus Officiis sit praestantius et proinde sive in occurrentia, sive in concurrentio, sive in ordine repositionis aut translationis praeferendum, sequentes praestantiae characteres considerandi sunt: a) Ritus altior, nisi occurrat Dominica, vel Feria, vel Octava privilegiata, vel etiam quaelibet dies Octava iuxta Rubricas. b) Ratio Primariti aut Secundarii. c) Dignitas Personalis, hoc ordine servato: Festa Domini, B. Mariae Virginis, Angelorum, S. Ioannis Baptistae, S. Ioseph, SS. Apostolorum et Evangelistarum. d) Solemnitas externa, scilicet si Festum sit feriatum, aut celebretur cum Octava. 2. In occurrentia, et in ordine repositionis aut translationis, alius quoque character considerandus est, nempe: e) Proprietas Festorum. Dicitur Festum alicuius loci proprium, si agatur de Titulo Ecclesiae, de loci Patrono etiam secundario, de Sancto (in Martyrologio vel in eius appendice approbata descripto), cuius habetur corpus vel aliqua insignis et authentica reliquia, vel de Sancto, qui cum Ecclesia, vel loco, vel personarum coetu specialem habeat rationem. Igitur Festum quodvis istiusmodi proprium, ceteris paribus, praefertur Festo Universalis Ecclesiae. Excipiuntur tamen Dominicae, Feriae, Octavae et Vigiliae privilegiatae, nec non Festa primaria Duplicia I. classis Universalis Ecclesiae, quae uniuscuiusque loci propria considerantur et sunt. 4 Festum autem Universalis Ecclesiae, cuiusvis ritus, quia est praeceptivum, ceteris paribus, praeferri debet Festis aliquibus locis ex mero Induito S. Sedis concessis, quae tamen propria, sensu quo supra, dici nequeunt. Titulus III. De Festorum occurrentia accidentali eorumque translatione. 1. De Dominicis maioribus I. classis, quodvis Festum in eis occurrat, semper faciendum est Officium: Dominicae vero II. classis cedunt tantummodo Festis Duplicibus I. classis, quo in casu de Dominica fit commemoratio in utrisque Vesperis, Laudibus et Missa cum IX. Lectione ad Matutinum. 2. De Dominicis minoribus, seu per annum semper fieri debet Officium, nisi occurrat Festum quodcumque Domini, aut aliquod Duplex I. vel II. classis, aut dies Octava Festorum Domini, quo in casu in Officio Festi vel diei Octavae fit commemoratio Dominicae in utrisque Vesperis et Laudibus et Missa cum IX. Lectione ad Matutinum. Si Dominica infra Octavam Nativitatis occurrat in Festo S. Thomae Ep. M. aut in Festo S. Silvestri P. C., fit Officium de ipsa Dominica cum commemoratione Festi occurrentis; quo in casu die 30 Decembris, in Officio diei infra Octavam, Lectiones I. et II. Nocturni sumuntur e Festo Nativitatis, cum Responsoriis Dominicae. Quoad Dominicam vero, quae occurrit a Festo Circumcisionis usque ad Epiphaniam, nihil innovetur. 3. Duplicia I. et II. classis, quae seu ab aliqua Dominica maiori, seu a nobiliori Officio impediuntur, transferenda sunt in proximiorem insequentem diem, quae libera sit ab alio Festo Duplici L vel II. classis, vel ab Officiis huius-modi Festa excludentibus; salvo tamen privilegio a Rubricis concesso Festivitatibus Purificationis et Annuntiationis B. M. V., nec non Commemorationis sollemnis S. Ioseph. 4. Festa Duplicia maiora cuiusvis dignitatis et Duplicia minora Doctorum Ecclesiae non amplius transferri possunt, sed quando impediuntur, de eis fiat commemoratio, uti de aliis Duplicibus minoribus impeditis Rubricae disponunt (salvo quod numero sequenti statuitur de omittenda in Dominicis IX. Lectione historica), nisi forte occurrant in Duplicibus I. classis, in quibus nullius Officii agenda est commemoratio, nisi de occurrenti Dominica, vel de Feria, aut Octava privilegiata. 5. Porro si in Dominica maiori occurrat Officium Duplex maius aut minus, vel Semidu-plex, vel Simplex, fiat de Dominica cum commemoratione Officii occurrentis in utrisque Vesperis (de Simplici tamen in primis Vesperis tantum) Laudibus et Missa, sine IX. Lectione historica. Idem fiat in Dominicis minoribus, nisi in eis occurrat Festum quodcumque Domini, aut quodvis Duplex I. vel II. classis, aut dies Octava Festorum Domini, quo in casu, ut supra n. 2 dictum est, fiat de Festo, vel de Octava cum commemoratione et cum IX. Lectione Dominicae. 6. Dies, in qua celebratur Commemoratio omnium Fidelium Defunctorum, excludit translationem cuiusvis Festi. Titulus IV. De Festorum occurrentia perpetua eorumque repositione. 1. Festa omnia ritus Duplicis sive maioris sive minoris, aut Semiduplicis, si perpetuo impediantur, reponuntur in primam diem liberam, iuxta Rubricas. 2. Festa Duplicis I. et II. classis perpetuo impedita reponuntur, tamquam in sedem propriam, in primam diem liberam ab alio Festo Duplici I. aut II. classis, vel ab aliqua die Octava, vel ab Officiis huiusmodi Festa excludentibus, salvo privilegio Festivitati Purificationis B. M. V. concesso. 3. Dominicae maiores excludunt assignationem perpetuam cuiusvis Festi Duplicis etiam I. classis: Dominicae vero minores assignationem excludunt cuiuscumque Duplicis maioris aut minoris, nisi sit Festum Domini. Festum SS. Nominis Mariae perpetuo assignatur diei duodecimae mensis Septembris. 4. Di&s II. Novembris excludit tum Festa occurrentia, quae non sint Duplicia I. classis, tum Festa perpetuo reponenda cuiusvis ritus. Titulus V. De concurrentia Festorum. 1. Dominicae maiores Vesperas habent integras in concurrentia cum quovis Festo, nisi sit ritus Duplicis I. aut II. classis: ideoque in primis Vesperis sumuntur Antiphonae cum Psalmis de Sabbato; in Adventu tamen dicuntur Antiphonae de Laudibus Dominicae cum iisdem Psalmis de Sabbato. 2. Dominicae minores cedunt Vesperas, tum Duplicibus I. aut II. classis, tum omnibus Festis Domini, tum diebus Octavis Festorum Domini: integras autem habent Vesperas in concursu cum aliis Festis, sumptis in I. Vesperis Antiphonis et Psalmis de Sabbato. 3. Leges, quibus ordinantur Vesperae infra Octavam Nativitatis Domini, immutatae manent. Titulus VI. De commemorationibus. 1. In Duplicibus I. classis non fiat commemoratio de praecedenti, nisi fuerit aut Dominica quaevis, etiam per annum, aut Duplex I. vel II. classis, aut dies Octava alicuius Festi Domini primarii, aut dies infra Octavam privilegiatam, aut Feria maior. In occurrentia fiat tantum commemoratio de Dominica quacumque, de Octava privilegiata et de F'eria maiori. De sequenti vero Officio (etiam ad modum Simplicis redacto) fiat semper commemoratio, minime autem de die infra Octavam non privilegiatam aut de Simplici. 2. In Duplicibus II. classis de praecedenti Officio semper fieri debet commemoratio, nisi fuerit de aliquo Festo Semiduplici, vel de die infra Octavam non privilegiatam. In occurrentia fit commemoratio de quavis Dominica, de quolibet Duplici vel Semiduplici ad modum Simplicis redacto, de Octava privilegiata, de Feria maiori et de Vigilia: de Simplici vero fit tantum in Laudibus et in Missis privatis. De sequenti autem Officio quolibet, etiam Simplici vel ad modum Simplicis redacto, fit semper commemoratio, ac etiam de die infra Octavam, si in crastino Officium de ea agendum sit; et tunc cum Antiphona et Versiculo et I. Vesperis Festi. 3. Licet Festa Domini eorumque Octavae privilegio gaudeant ut in occurrentia praevaleant Dominicis minoribus, nihilominus, quando plures fieri debeant commemorationes (cauto quod in Vesperis semper fiat prima commemoratio de Officio concurrenti, cuiusvis ritus et dignitatis), tam in Vesperis, quam in Laudibus et Missa hic ordo servetur: 1. de Dominica qualibet; 2. de die infra Octavam Epiphaniae aut Corporis Christi; 3. de die Octava; 4. de Duplici maiore; 5. de Duplici minore; 6. de Semiduplici; 7. de die infra Octavam communem; 8. de Feria VI. post Octavam Ascensionis; 9. de Feria maiori; 10. de Vigilia; 11. de Simplici. Titulus VII. De conclusione propria Hymnorum et Versu proprio ad Primam, de Suffragiis Sanctorum, de Precibus, de Symbolo Athanasiano et de tertia oratione in Missa. 1. Quando eadem die occurrunt plura Officia, quae propriam habeant conclusionem Hymnorum vel proprium Versum ad Primam, conclusio et Versus dicantur, quae propria sunt Officii, quod ea die recitatur. 2. Deinceps, quando facienda erunt Suffragia Sanctorum, unum tantum fiet Suffragium, iuxta formulam propositam in Ordinario novi Psalterii. 3. Symbolum Athanasianum additur ad Primam in Festo SS. Trinitatis et in Dominicis tantummodo post Epiphaniam et post Pentecosten, quando de eis persolvendum est Officium salva exceptione, de qua n. sequenti. 4. Quando in Dominica fit commemoratio de aliquo Officio Duplici, vel de die Octava, vel de die infra Octavam, omittuntur Suffragium, Preces, Symbolum Quicumque et tertia Oratio in Missa. Titulus VIII. De Officiis votivis deque aliis Officiis addititiis. 1. Cum per hanc novam Psalterii dispositionem causae cessaverint Indulti Generalis d. d. 5. Iulii 1883 pro Officiis votivis, haec ipsa Officia, et alia similia ex particularibus induitis concessa, tolluntur omnino et sublata declarantur. 2. Cessat pariter obligatio recitandi in Choro, diebus a Rubricis hucusque vigentibus praescriptis, Officium parvum B. Mariae Virginis, Officium Defunctorum, nec non Psalmos Gradu-ales ac Poenitentiales. Capitula vero, quae ad ista Officia addititia ex peculiari constitutione aut legato tenentur, a Sancta Sede eorum com-mulationem impetrabunt. 3. In Festo S. Marci et in Triduo Rogationum integrum manet onus recitandi Litanias Sanctorum, etiam extra Chorum. Titulus IX. De Festis Dedicationis ac Tituli Ecclesiae et de Patronis. 1. Festum Dedicationis cuiuslibet Ecclesiae est semper primarium, et Festum Domini. 2. Anniversarium Dedicationis Ecclesiae Ca-thedralis et Festum Titulare eiusdem celebranda 4* sunt sub ritu Duplici I. classis cum Octava per totam Dioecesim ab universo Clero saeculari et etiam regulari Kalendarium Dioecesanum ad-hibente: a Regularibus vero utriusque sexus in eadem Dioecesi commorantibus ac proprium Kalendarium habentibus, pariter sub ritu duplici I. classis, absque tamen Octava. 3. Quam Sacrosancta Lateranensis Archiba-silica omnium Ecclesiarum Urbis et Orbis sit mater et caput, tum ipsius Dedicationis Anniversarium, tum Festum Transfigurationis Domini, quod, praeter magnam Resurrectionis Dominicae sollemnitatem, tamquam Titulare ab ipsa recoli solet, ab universo Clero tam saeculari quam regulari, etiam ab ilis qui peculiarem ritum sequuntur, sub ritu Duplici II. classis deinceps celebrabitur. 4. Festum Patroni principalis Oppidi, vel Civitatis, vel Dioecesis, vel Provinciae, vel Nationis, Clerus saecularis et regularis ibi degens et Kalendarium Dioecesanum sequens sub ritu Duplici I. classis cum Octava celebrabit: Regulares vero ibidem commorantes et Kalendarium proprium habentes, idem Festum, quamvis feriatum numquam fuerit, eodem ritu celebrabunt, absque tamen Octava. Titulus X. De Missis in in Dominicis et Feriis de que Missis pro Defunctis. 1. Dominicis, etiam minoribus, quodcumque Festum occurrat, dummodo non sit Festum Domini, vel eius dies Octava, aut Duplex I. vel II. classis, Missa semper dicenda erit de Dominica cum commemoratione festi. Quod si Festum com-nlemorandum sit Duplex, tunc omittenda est III. Oratio. 2. In Feriis Quadragesimae, Quatuor Temporum, II Rogationum, et in Vigiliis, si occurrat fieri Officium alicuius Festi Duplicis (non tamen I. vel II- classis) aut Semiduplicis, Missae privatae dici poterunt ad libitum, vel de Festo cum commemoratione ultimoque Evangelio Feriae aut Vigiliae, vel de Feria aut Vigilia cum commemoratione Festi: prohibentur tamen Missae votivae privatae, aut privatae pro Defunctis: quae item prohibentur in Feria, in qua anticipanda vel reponenda est Missa Dominicae. In Quadragesima vero Missae privatae Defunctorum celebrari tantum poterunt prima die cuiuscumque hebdomadae libera in Kalendario Ecclesiae, in qua Missa celebratur. 3. Si alicubi aliquod Festum impeditum a Dominica minore celebratur ex voto, vel cum populi concursu (cuius rei iudex erit Ordinarius), Missae de eodem festo impedito celebrari poterunt, dummodo una Missa de Dominica ne omittatur. Quoties extra ordinem Officii cantetur .vel legatur aliqua Missa, si facienda sit commemoratio aut Dominicae, aut Feriae, aut Vigiliae, semper de hisce etiam Evangelium in fine legatur. 4. Ad Missam Dominicae etiam minoris, cum commemoratione Festi Duplicis tum maioris tum minoris ac diei infra Octavam quomodo-libet celebrandam, retinetur color proprius Dominicae, cum Praefatione SSmmae Trinitatis, nisi adsit propria Temporis vel Octavae alicuius Festi Domini. 5. Leges pro Missis Defunctorum in cantu, immutatae manent. Missae vero lectae permittuntur in Duplicibus tantummodo in die obitus, aut pro die obitus, dummodo ne sit Festum de praecepto, aut Duplex I. vel. II. classis, vel Feria excludens Duplicia I. classis. Quoad vero Missas lectas Defunctorum dicendas diebus ritus Semiduplicis aut Simplicis, in posterum numquam celebrari poterunt in Feriis n. 2 enumeratis, salva tamen exceptione ibidem admissa. Licebit tamen in huiusmodi Missis de Feria orationem addi pro Defunctis, pro quibus Sacrificium applicatur, paenultimo loco, prout permittit Rubrica Missalis. Cum autem ut applicari possint Indulgentiae Altaris privilegiati, Missae Defunctorum debuerint hucusque in nigris celebrari, Summus Pontifex easdem indulgentias in posterum benigne concedit, licet Missa dicatur de Feria, cum oratione pro Defunctis. In reliquis autem Feriis per annum n. 2 non exceptis, nec non in Semiduplicibus, infra Octavas non pri-vilegiatas et in Simplicibus, Missae Defunctorum sicut et aliae Missae votivae dici poterunt iuxta Rubricas. Titulus XI. De collectis in Missis. Quod ad Collectas ab Ordinariis locorum imperatas attinet, deinceps prohibentur (nisi sint pro re gravi praescriptae) non tantum in Vigiliis Nativitatis et Pentecostes et in Duplicibus I. classis, sed etiam in Duplicibus II. classis, in Dominicis Maioribus, infra Octavas privile-giatas, et quandocumque in Missa dicendae sint plus quam tres Orationes a Rubrica eo die praescriptae. Titulus XII. De Missis Conventualibus. In Ecclesiis, in quibus adest obligatio Chori, una tantum Missa cum assistentia Choralium semper celebretur; et quidem de Officio diei, nisi aliter Rubricae disponant; aliae Missae, quae hucusque cum praedicta assistentia celebrabantur, in posterum extra Chorum legantur, post propriam Horam Canonicam; excipiuntur tamen ab hac regula Missae in Litaniis maioribus et minoribus, et Missae in Festo Nativitatis Domini. Excipiuntur pariter Missae in anniversariis Creationis et Coronationis Summi Pontificis, Electionis et Consecrationis seu Translationis Episcopi, nec non in anniversario ultimi Episcopi defuncti, et omnium Episcoporum aut Canonicorum; omnesque Missae ex fundatione. Titulus XIII. De Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum. 1. In Commemoratione omnium Fidelium Defunctorum, omissis Officio et Missa diei currentis, fit tantum Officium cum Missa pro Defunctis, prout in Appendice novi Psalterii praescribitur. 2. Si die 2 Novembris occurrat Dominica vel aliquod Duplex I. classis, Commemoratio Defunctorum celebrabitur die proxime sequenti similiter non impedita; in qua, si forte occurrat Duplex II. classis, hoc transfertur iuxta regulam traditam Tit. III. n. 3. Praescriptiones temporariae. I. Kalendaria uniuscuiusque Dioeceseos, aut Ordinis seu Congregationis Breviario Romano utentium, pro anno 1913. ad Regulas supra traditas omnino redigenda sunt. II. Diebus Dominicis, quibus in Kalendariis proximi anni 1912 inscribuntur, sub ritu Duplici maiori vel minori, Festa Sanctorum, vel Angelorum, vel etiam B. Mariae Virginis, vel dies Octava, quae non sit Festorum Domini, tum Officium in privata recitatione, tum Missae lectae erunt ad libitum, vel prout notatur in Kalen-dario anni 1912, vel de Dominica cum comme- moratione Duplicis maioris aut minoris. In Feriis quoque, de quibus Tit. X. n. 2, Missae privatae celebrari poterunt, ut ibi adnotatur. III. Quod Tit. XIII harum Rubricarum dispositum est quoad Commemorationem Omnium Fidelium Defunctorum, inde ab anno 1912. in usum omnino deducendum est. IV. Usque dum nova correctio Breviarii et Missalis Romani, a Sanctissimo Domino Nostro decreta, vulgetur: a) Kalendaria perpetua Sacrae Rituum Congregationi reformanda et approbanda deferri non debent; b) De Festorum augendo ritu, vel de Festis novis invehendis nulla fiat postulatio; c) Festa particularia, sive B. Mariae Virginis, sive Sanctorum aut Beatorum, ritus Duplicis maioris aut minoris, Dominicis diebus assignata, locorum Ordinarii seu Superiores Regularium, aut in utrisque Vesperis, Laudibus et Missa commemoranda praescribant; aut in aliam diem, validis S. R. C. oblatis argumentis, transferenda curent; aut potius omittant. d) Nulla interim facta correctione Rubricarum, Regulae superius traditae in novis Breviariis et Missalibus post Rubricas Generales inserantur, omissis S. R. C. Decretis, quae hucusque in principio Breviarii inserta inveniuntur. e) In futuris Breviarii editionibus mutentur, ob novam Psalterii reformationem, sequentes Antiphonae in Laudibus: In Dominica Sexagesimae: Ant. 5. In exelsis * Laudate Deum. In Dominica III. Quadragesimae: Ant. 3. Adhaesit anima mea * post te, Deus meus. In Dominica IV. Quadragesimae: Ant. 3. Me suscepit * dextera tua, Domine. In Feria IV. Maioris Hebdomadae: Ant. 3. Tu autem, Domine, * scis omne consilium eorum adversum me in mortem. Ant. 5. Fac, Domine, * iudicium iniuriam patjetibus: et vias peccatorum disperde. 10. Konference za leto 1912. Razne že običajne in za naše živahno gi- Ker se koj po beli nedelji namerava slo- banje znamenite konference naj se redno vrše vensko romanje v Rim, da se poklonimo seda- tudi v 1. 1912. njemu sv. Očetu Piju X., moram konferenco dekanov preložiti na jesen. Naznanil jo bom pravočasno in prijavil tudi program. Ako ima kdo gospodov kako posebno željo ali za škofijo koristno tvarino, ki naj bi se obravnavala z dekani, prosim, naj mi jo prijavi vsaj 14 dni pred konferenco samo. Konference društva Sodalitatis naj se sklicujejo, kakor dosedaj. Nekatere zapisnike konferenc leta 1911 sem imel v rokah; všeč so mi različne in poučne razprave. Razen ascetičnih in drugih koristnih dušnopastirskih tvarin so se vsaj po nekaterih dekanijah sistematično obravnavala dogmatična temata v smislu lanskega naročila za te konference (Škofijski List 1911 str. 22) in v smislu razprav na lanski jako važni konferenci gg. dekanov (Škof. List 1911. str. 79). Za pastoralne konference se za letos določijo sledeče razprave: 1. Po katerih predpisih se upravlja cerkveno premoženje ? a) Ali še velja navodilo potrjeno in izdano 1. 1860? b) Katere točke so se izpremenile? c) Kako more upravitelj ali župnik pri nastopu doznati za cerkveno premoženje? d) Kaj je dnevnik in kako se mora voditi? 2. Nauki iz izkušenj pri zadnjih volitvah za deželni in državni zbor, posebno pa pri občinskih volitvah? a) Kake nevarnosti so se pokazale? b) Kaj sledi iz tega za duhovno pastir o vanj e? 3. Kako naj se skrbi za mladeniče potrjene k vojakom po naboru do nastopa vojaške službe? 4. Casus. In conferentiis pastoralibus sacerdotum instituta est disputatio circa obligationem correctionis fraternae. Omnes quidem consentiebant in eo, quod hodie plurima mala grassantur in plebe, quae omnimoda indigent correctione, tamen in determinanda via, modo et gravitate obligationis in duas dissidebant partes. Benignus, parochus cum sociis opinatur, sacerdotem extra poenitentiae sacramentum vix unquam obligari posse sub gravi culpa ad correctionem faciendam, cum desint necessariae conditiones, praeprimis spes vera boni successus. Severus, capellanus cum aliis autem affirmabat: sacerdotem esse obligatum non solum in confessionali sed etiam in ambone et quavis alia privata occasione corripere peccatores. Quam obligationem — ordinarie gravem, — non solum directo per semetipsum sed etiam indirecte per alios utiliter perficere potest. Quem in finem apti sunt praesertim sodales congregationum et III. Ordinis S. Fr., qui sub prudente directione ingentem vim explicare possunt in obstruendis malis suae regionis. Aliis alia opinantibus. Tu quid censes? Quaeritur: 1. Quando potest obligari sacerdos pro diverso officio suo ad correctionem sub gravi culpa faciendam? 2. Utrius partis sententia est praeferenda? Quare? 3. Cujus momenti et efficaciae est cooperatio sodalium in exstirpandis vitiis? 4. Quaenam mala praeprimis hoc modo ex-tirpari possunt? Prvo vprašanje naj pismeno rešijo vsi oni kaplani, ki imajo konkurzni izpit; ako v kaki dekaniji takega ni, naj to vprašanje pismeno obravnava naj mlajši župnik. Drugo, tretje in četrto naj rešijo vsi kaplani, ki so po sinodalnih določilih (I. Synod, Lab. str. 191. c.) za to zavezani; tudi gospodje posvečeni 1. 1906 naj se trudu ne odtegnejo. V Ljubljani, 1. januarja 1912. f Anton Bonaventura. knezoškof. 11. Matični izpiski italijanskih podanikov. C. kr. deželna vlada za Kranjska sporoča z dopisom z dne 28. decembra 1911, št. 33.750, semkaj doslovno: Hinsichtlich der Praxis bei der Beglaubigung von Matrikenauszügen italienischer Staatsangehöriger sind insoferne Zweifel aufgetaucht, als der Ministerial-Erlaß vom 28. Dezember 1883, ZI. 19.126, und zwar für Geburts- Trauungs- und Totenscheine gleichmäßig die Anordnung trifft, daß sie „gehörig beglaubigt“ dem Ministerium vorzulegen seien, worunter die Beglaubigung durch die zuständige Bezirkshauptmannschaft und die Landesregierung zu verstehen ist. Dagegen bestimmte der Ministerial-Erlaß vom 26. September 1873, ZI. 15.548, und zwar nur für Totenscheine katholischer Italiener, die Legalisierung durch das Konsistorium und Landesstelle. Auf Grund dieser Bestimmungen hat sich die Praxis ausgebildet, daß hierlands die Matrikenauszüge italienischer Staatsangehöriger mit Ausnahme der Totenscheine katholischer Italiener durch die zuständige politische Behörde I. Instanz und Landesregierung, die T o t e n s ch e i n e katholischer Italiener aber durch das fürstbischöfliche Ordinariat und die Landesregierung beglaubigt wurden. Da kein plausibler Grund dafür vorliegt, daß gerade nur die Totenscheine katholischer Italiener vom fürstbischöflichen Ordinariate beglaubigt werden sollten, die Geburts- und Trauungsscheine aber nicht, hat sich die Landesregierung im Interesse eines einheitlichen Vorganges in dieser Angelegenheit veranlaßt gesehen, das Ministerium des Innern mit dem Berichte vom 6. November 1911, ZI. 27.836, um eine diesbezügliche Weisung zu bitten. Das genannte Ministerium hat nun mit dem Erlasse vom 1. Dezember 1911, ZI. 37.488, darüber Folgendes anher eröffnet: Nach dem Hofkanzleidekrete von 18. März 1805, ZI. 5167, Justiz-Ges.-Sammlung Nr. 720 (mit dem h. o. Erlasse vom 29. Jänner 1854, ZI. 32.911-53, in Erinnerung gebracht) hat die Legalisierung bei allen für das Ausland bestimmten Beweis-undBechtsurkunden, als Tauf-, Trauungs-, Totenscheine etc., seitens der Ortsobrigkeit (jetzt po- litische Bezirksbehörde) und dann seitens der Landesstelle zu erfolgen. Nach dem Schlufiabsatze der Ministerial-verordnung vom 28. Dezember 1883, R. G.B1. Nr.191, sind die Zivilstandesauszüge der italienischen Staatsangehörigen im Wege der politischen Behörde I. Instanz an die politischen Landesbehörden einzusenden. In dem zu dieser Ministerialverordnung er-flossenen h. o. Erlasse vom 28. Dezember 1883, ZI. 19.126, wurde angeordnet, daß diese Matrikenauszüge „gehörig beglaubigt“ vorzulegen sind. Hiernach sind die an die königl. italienische Regierung zu leitenden Matrikenauszüge nurmehr seitens der politischen Behörden I. Instanz und sodann seitens der politischen Landesstelle zu legalisieren und hätte auch bezüglich der Totenscheine katholischer Italiener eine Ausnahme nicht einzutreten. Matični uradi se s tem obveščajo s pristavkom, daje s tem deloma razveljavljen razpis c. kr. deželne vlade za Kranjsko z dne 24. marca 1910, št. 7519, objavljen v Škofijskem Listu, 1910, str. 74. Odslej torej ni treba matičnih izpiskov, tudi ne smrtnih listov, italijanskih državljanov pošiljati ordinariatu v poverjenje, ampak v vseh slučajih naj se pošiljajo naravnost c. kr. okrajnim glavarstvom, oziroma mestnemu magistratu v Ljubljani. 12. Bibliotheca Hieronymiana. Došla je ordinariatu naslednja vloga c. kr. arheološkega muzeja v Spljetu: Br. 197/M iz 1911. Prečasnim Biskupskim Ordinarijatima, Kapto-lima, Poštovanim Župskim Uredima, Gvardija-natima i Prioratima Redovničkih Samostana po Dalmaciji, Hrvatskoj, Slavoniji, Bosni i Hercegovini i Slovenskim Zemljama. Nazad dvije godine bio je utemeljen pri biblioteci ovoga Arheološkoga Muzeja, odobre-njem i podporom c. k. Ministarstva za Bogoštovlje i Nastavu u Beču, posebni otsjek pod naslovom: Bibliotheca Hieronymiana. Svrha ovoj biblioteci, utemeljenoj na korist crkvene znanosti, a na počast ovog velikog Crkvenog Oca, rodom iz Stridona — koje je mjesto ležalo na Grahovu polju u Bosni, koja je još IV. vijeka sačinjavala dio tadašnje Dalmacije — jest, sakupljati književnost, koja se odnosi na ovog Naučitelja, razna izdanja njegovih djela, bilo cijelokupnih, bilo pojedinih, slike njegove na platnu, drvu, kamenu, i to ili u originalu ili u dobrim fotografijama; priče i legende, koje se u svim jugoslavenskim zemljama o njemu pričaju itd. Bibliotheca Hieronymiana u Arheološkom Muzeju u Spljetu ima dati što potpuniju sliku ovoga glasovitoga Dalmatinca: o njegovu životu i radu, o njegovoj uspomeni u potomstvu uopče, a u našoj zemlji napose. Da se ova biblioteka umnoži, moli pišuči, da bi ga se izvolilo obavijestiti uopče o gori navedenim tačkama, a poimence pak: a) Da li u tom mjestu opstoji koja crkva, kapela, oltar, kip ili slika posvečena sv. Jeronimu, kojega maj štora, ili slikara ili vaj ara (rezbarja), i iz ko j e dobe. b) Ima li u tom Arhivu, ili kod privatnika u mjestu, djela i kojih, tiskanih ili rukopisnih sv. Jeronima, ili pisanih o njemu od drugih. c) Čitaju li se o njemu „Životi“ na dan njegova blagdana i bi li se mogao imati prepis istih. d) Što se o njemu priča u narodu, gdje bi bio rodjen, gdje bi bio živio i umro. Svaka vijest o gori navedenim upitima biti če dobro došla pišučemu, koji več unaprijeda zahvaljuje u ime znanosti i domače povijesti. Spljet, na Jerolimovo 1911. Ravnatelj c. k. Arheološkoga Muzeja Fr. Bulič. Župni uradi naj do konca februarja odgovore na zgoraj stavljena vprašanja semkaj pošljejo. 13. Duhovnih vaj so se udeležili 1.1911 poleg na str. 141 Škof. Lista 1911. naštetih še sledeči gg. duhovniki ljubljanske škofije: Bajec Ludovik, Kalan Janez, Koblar Jožef, Miklavčič Janez, Selan Matija, Stazinski Nikolaj. 14. Slovstvo. Letno poročilo o „Dejanju sv. Detinstva“, zvezek 32. Misijonska poročila slovenskim deležnikom zal. 1911. Sestavil katehet Anton Čadež, škofijski voditelj „Dejanja sv.Detinstva“. V Ljub-jani 1912. Str. 63. Vsebina: Zakaj smo dolžni delati za misijone? Kako je mogoče, da je še 114 milijonov prebivalcev na zemlji, ki še niso prav nič občutili blagodejnosti misijonskega delovanja? — Misijonski vestnik. — Misijonske drobtinice za pouk in razvedrilo. — Izkaz darov. — Račun. Iz računa posnemamo, da se je pri vodstvu v Ljubljani nabralo 4548'76 K, izdalo za tiskovine itd. 673'27 K., ostanek se je poslal glavnemu vodstvu v Solnograd. Iz ljubljanske škofije je znesek poslalo 84 poverjenikov, med temi 17 iz Ljubljane. Knezoškofijski ordinariat v Ljubljani, dne 18. januarja 1912. Vsebina: 8. Literae pastorales ad ven. clerum provinciae Illyricae. — 9. Constitutio Apostolica de nova Psalterii in Breviario romano dispositione. — 10. Konference za 1.1912. — 11. Matični izpiski italijanskih podanikov. — 12. Bibliotheca Hieronymiana. — 13. Duhovnih vaj udeleženci 1. 1911. — 14. Slovstvo. Izdajatelj kn.-šk. ordinariat. Odgovorni urednik Viktor Steska. — Tiskala Katoliška tiskarna.