LJUBLJANSKI SKOFIJSKI LIST. St. VII. Vsebina: 53. Litterac Apostolicae de Rosario Mariali. — 54. Instructio S. Congregationis super negotiis Episcoporum et Regularium circa Convcntus Episcoporum in Ditionibus Imperii Auslriaci. — 55. Litterac 8. Rituum Congregationis de usu linguae Slavicae in sacra Liturgia. — 56. Epistola Encyclica ad Episcopos Scotiae. — 57. Confessio pro die festo Sacr. Rosarii. — 58. Cesar-jeva vladarska pctdesetletnica. — 59. Pozvedovanje. — 60. Birma in kanoniöno obiskanje. — 61. Skofijska kronika. 53. VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII VENERABILES FRATRES SÄLYTEM ET ÄFOSTOLICAM BENEDICTION EM. Diuturni temporis spatium animo respi-cientes, quod in Pontificatu maximo, Deo sic volente, transegimus, facere non possumus quin fateamur Nos, licet meritis impares, divinae Providentiae praesidium expertos fuisse prae-sentissimum. Id vero praecipue tribuendum censemus coniunctis precibus, adeoque vali-dissimis, quae, ut olim pro Petro, ita nunc pro Nobis non intermisse funduntur ab Ecclesia universa. Primum igitur bonorum omnium largitori Deo grates habemus maximas, accep-taque ab eo singula, quamdiu vita suppeditet, mente animoque tuebimur. Deinde subit ma-terni patrocinii augustae caeli Reginae dulcis recordatio; eamque pariter memoriam gratiis agendis celebrandisque beneficiis pie inviola-teque servabimus. Ab ipsa enim, tamquam uberrimo ductu, caelestium gratiarum haustus derivantur: eius in manibus sunt ihesciiiri miserationum Domini'): Vult illam Deus bonorum omnium esse principium.2) In huius tenerae Matris amore, quem fovere assidue atque in dies augere studuimus, certo speramus obire posse ultimum diem. — Iamdudum autem cupientes, societatis humanae salutem in aucto Virginis cultu, tamquam praevalida in arce collocare, nunquam destitimus Mari-alis Rosarii consuetudinem inter Christi fideles promovere, datis in eam rem Encyclicis Litteris iam inde a kalendis Septembribus anni MDCCCLXXXIII, editisque decretis, ut probe nostis, haud semel. Cumque Dei mise-rantis consilio liceat Nobis huius quoque anni adventantem cernere mensem Octobrem, quem caelesti Reginae a Rosario sacrum dicatumque esse alias decrevimus, nolumus a compellandis ') 8. Io. Dam. ser. I, de nativ. Virg. ’) 8. Ir., c. Valen. 1. III, c. 33. vobis abstincre; omniaque paucis complexi quae ad eius precationis genus provehendum huc usque gessimus, rci fastigium imponemus novissimo documcnto, quo et Studium Nostrum ac voluntas in laudatam cultus Mariani formam pateat luculentius, et tidelium excitetur ardov sanctissimae illius consuetudinis pie integreque servandae. Constanti igitur acti dcsiderio ut apud christianum populum de Rosarii Marialis vi ac dignitate constavet, mcmoratä primum cae-lesti potius quam humana eius precationis origine, ostendimus, admirabile sertum ex angelico praeconio consertum, interiectä ora-tione dominica, cum meditationis officio con-iunctum, supplicandi genus praestantissimum esse et ad immortalis praesertim vitae adep-tionem maxime frugiferum; quippe praeter ipsam excellentiam precum exhibeat et ido-neum fidei praesidium et insigne specimen virtutis per mysteria ad contemplandum pro-posita; rem esse praeterea usu facilem et po-puli ingenio accommodatam, cui ex commen-tatione Nazarethanae Familiae offeratur dome-sticae societatis omnino perfecta species; eius idcirco virtiVem christianum populum nunquam non expc:t" n fuisse saluberrimam. His j. eipue rationibus atque adhorta- Mone mult? ci sacratissimi Rosarii formulam perseouuti, caigendae insuper eius maiestati per ampliorem cultum, Decessorum Nostro-rum vestigiis inhaerentes, animum adiecimus. Etenim quemadmodum Xystus V fei. rec. anti-quam recitandi Rosarii consuetudinem appro-bavit, et Gregorius XIII festum dedicavit eidem titulo diem, quem deinde Clemens VIII in-scripsit martyrologio, Clemens XI iussit ab universa Ecclesia retineri, Benedictus XIII Bre-viario romano inseruit, ita Nos in perenne testimonium propensae Nostrae voluntatis erga hoc pietatis genus, eamdem solemnitatem cum suo officio in universa Ecclesia celebrari man-davimus ritu duplici secundae classis; solidum Octobrem huic religioni sacrum esse voluimus; denique praecepimus ut in Litaniis Lauretanis adderetur invocatio: Regina sacratissimi Rosarii, quasi augurium victoriae ex praesenti dimicatione referendae. Illud reliquum erat ut moneremus, plu-rimuiA pretii atque utilitatis accedere Rosario Mariali ex privilegiorum ac iurium copia, quibus ornatur, in primisque ex thesauro, quo fruitur, indulgentiarum amplissimo. Quo quidem beneficio ditescere quanti omnium intersit qui de sua sint salute solliciti, facili negotio intel-ligi potest. Agitur enim de remissione conse-quenda, sive ex toto sive ex parte, temporalis poenae, etiam amotä culpa, luendae aut in praesenti vita aut in altera. Dives nimirum thesaurus, Christi, Deiparae ac Sanctorum meritis comparatus, cui iure Clemens VI De-cessor No st er aptabat verba illa Sapientiae : Infinitus ihesaurus est hominibns: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei.1) Iam Romani Pontifices, suprema, qua divinitus pollent, usi potestate, Sodalibus Marianis a sacratissimo Rosario atque hoc pie recitantibus huiusmodi gratiarum fontes reclu-serunt uberrimos. Itaque Nos etiam, rati his beneficiis atque indulgentiis Marialem coronam pulchrius collu-cere, quasi gemmis distinctam nobilissimis, consilium, diu mente versatum, maturavimus edendae Constitutionis de iuribus, privilegiis, indulgentiis, quibus Sodalitates a sacratissimo Rosario perfruantur. Haec autem Nostra Con-stitutio testimonium amoris esto, erga augu-stissimam Dei Matrem, et Christi fidelibus universis incitamenta simul et praemia pietatis exhibeat, ut hora vitae suprema possint ipsius ope relevari in eiusque gremio suavissime conquiescere. Haec ex animo Deum Optimum Maximum, per sacratissimi Rosarii Reginam, adprecati; caelestium bonorum auspicium et pignus vobis, Venerabiles Fratres, clero ac populo unius-cuiusque vestrum curae concredito, Aposto-licam benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die V Septembris MDCCCXCVIII, Pontificatus Nostri anno vicesimo primo. i) vii i4. Leo PP. XIII. 54. Instructio S. Congregationis Negociis et Consultationihus Episcoporum et Regularhim Praepo-sitae circa Conventus Sacrorum Antistitum in IJitionibus Austriaci Imperii. Quo constet firmius, atque efficacius vi-geat episcopalium congressionum ratio, in Cisleithanis regionibus iam inducta et Ponti-ticiis praescripta Litteris die III martii anno MDCCCXCI datis ad omnes Imperii Austriaci Antistites, Sanctissimus Dominus Noster Leo divina Providentia Papa XIII, pro apostolica Sua sollicitudine et caritate, quae super hac re adhuc invaluerunt confirmare ac probare dignatus est, aliaque iis adiicere constituit, atque ab hac Sacra Congregatione Episcoporum et Regularium consultationihus prae-posita universis Austriae citerioris locorum Ordinariis significari decrevit; prout sequitur: I. Quinto quoque anno, crebrius etiam pro re nata vel necessitate, Austriaci Imperii omnes et singuli Archiepiscopi et Episcopi Vindobonae conveniant, de communibus eccle-siarum suarum commodis aut negotiis, deque gerendis cum potestate civili rebus coniunctim acturi. II. Septeni praesules, plenarii coetus suf-fragiis in Consilium Permanens adlecti, bis quolibet anno, Vindobonae pariter congredi-antur, res ad deliberationem plenarii consessus comparandas, eiusque exequenda mandata cu-raturi. Sessionum acta, sive generalis conventus, sive ipsius perpetui consilii, cum episcopis scripto communicent. III. Curent insuper uniuscuiusque pro-vinciae ecclesiasticae vel civilis ditionis Archiepiscopi et Episcopi omnes, singulis annis, provinciatim seu regionatim coire, ut de impe-ditioribus ecclesiarum suarum negotiis con-corditer agant. Ad huiusmodi porro coetus annuos per provincias regionesve celebrandos, occasionem idoneam, aptam sedem, coadunandorum prae-sulum ordines, ipsa definiet politicarum per ditiones singulas congressionum ratio, quibus episcopi, stata lege, quotannis intersunt. IV. Episcoporum conventus, sive plena-rios, sive peculiares, convocet ac moderetur, qui, inter congressuros, gradu et antiquitate in ecclesiastica hierarchia coeteris praeest; eique parere cuncti teneantur in iis quae coe-tum spectant. Secretarii vero munere ille fungatur quem episcopi suffragio suo designaverint. V. Res ad deliberandum hae maxime congressuris proponantur: — christiana po-puli eruditio atque institutio iuventutis; — fidelium gregis suis pastoribus coniunctio arctior et adhaesio; — Seminariorum cultus et incrementa; — catholicae studiorum uni-versitatis erectio; — catechismus ib episcopis nove conficiendus et coniunc edendus (Breve Pii PP. IX, 5 octob. 185. , — eccle-siae iurium et bonorum tuitio; St-mmi Ponti-ficis strenua auctoritatis et libertatis vindicatio; — ephemeridum, aliarumque vulgatarum cu-ratio scriptionum; — matrimonii christiani relligio et sanctitudo — monialium et cleri utriusque disciplina provehenda; — laicorum sodalitia ad pietatem et caritatem fovendam utiliora; — inviolata festorum custodia; ro-manae liturgiae urgenda aequalitas; — lustra-tionis dioecesanae, synodorumque, iuxta Tri-dentinas leges instauratio; — christianae vitae in omnes civium ordines nova aut potior in-fusio; — conditionis opificum, agricolarum, emigrantium sollicitudo; — socialis, quam nominant, et popularis caussae Studium; — militum cultura religiosa; — petriana stipes, sacris item missionibus, servitudinis extin-ctioni, conferenda subsidia; — communia scripta vel acta, ad utilitates rei cum sacrae tum civilis, unanimi pastorum consilio edenda; — alia demum id generis negotia, quibus rite 17 expediendis, non modo proficuam, verum ctiam neccssariam esse agendi et sentiendi concor-diam omnino compertum est omnibus. VI. Propositiones et sententias conven-tuum, saltem graviores, per eorum praesidem, accurate doceatur Apostolica Sedes, quae epi-scoporum coetus, sive per se, sive per suum penes Caesaream Aulam legatum, consilio et opera iuvare intendit. Persuasum profecto est Sanctitati Suae, universos ditionis austriacae Ordinarios hisce statuti8 et votis, summa voluntate et alacritate, esse obsecuturos; quo sane pacto et ipsi optime de religione ac civitate merebuntur, et eorum congressiones illos edent laetabiles fructus quos in aliis regionibus, Deo iuvante, feliciter in dies ferunt. Datum Romae ex Secretaria S. Congre-gationis Episcoporum et Regularium die 22 iulii 1898. S. Cardinalis Vannutclli, Praefectus. A. Tromhetta, Secretarius. 55. Sacrae Rituum Congregationis ad Archiepiscopos Episcopos et Ordinarios promnciarum Goritien., Jadren. et Zagrabien. LITTERAE de usu linguae Slavicae in sacra Liturgia. Quae precipue ob servanda sunt, vel ca-venda, circa usum palaeoslavici idiomatis in sacra liturgia, Sacra haec Congregatio iam edixit die 13 Februarii 1892; atque iis opportune significavit Slavorum Meridionalium Epi-scopis, qui ecclesiis praesunt ubi eiusmodi praxis invaluit. Quum vero, hac super re, Apo-stolicae Sedi nova proposita sint dubia, Ssmus D. N. Leo Div. Pro v. Papa XIII, pro sua erga Slavos paterna sollicitudine, ad praedictas normas enucleandas et flrmandas, omnemque removendam perplexitatem, grave hoc negotium peculiaris coetus S. R. E. Cardinalium examini submitti iussit. Re igitur in omnibus mature perpensa, attentisque Summorum Pontificum Constitu-tionibus et Decretis, praesertim Innocentii IV qui Episcopis Senien., anno 1248, et Veglen., anno 1252 slavica utendi lingua concessit li-centiam in illis dumtaxat partibus ubi de consuetudine observantur praemissa, dum-modo ex ipsius varietate literae sententia non laedatur; item Urbani VIII cuius iussu a. 1631 libri liturgici glagolitice editi sunt, ad usum ecclesiarum ubi hactenus praefato idiomate celebratum fuit, nisi maluerint latino; nec non Benedicti XIV qui novam ipsorum librorum editionem, a. 1754 authen-ticam declaravit, pro iis qui ritum slavo-latinum profitentur; ac demum Pii VI qui a. 1791 Breviarium eius auspiciis denuo Impressum recognovit, iidem Emmi Patres eas quae sequuntur regulas statuerunt, illasque Sanctitas Sua ratas habuit, adprobavit et in posterum ab omnibus inviolate servari man-davit: I. Usus palaeoslavicae linguae in sacra liturgia considerari et haberi debet velut reale privilegium certis inhaerens ecclesiis, minime vero ad instar privilegii personalis, quod nonnullis sacerdotibus competat. Episcoporum igitur officii munus erit, in unaquaque dioecesi quam primum conficere indicem seu catalogum ecclesiarum omnium et singularum, quas certo constet, in praesens ea concessione rite potiri. Ad dubia porro amovenda, asserti privi-legii probatio desumatur ex documentis ac testimoniis quae in tuto ponant et probe de-monstrent illud invaluisse et reapse vigere triginta saltem abhinc annis; quod temporis spatium in re praesenti tarn quam sufficiens habetur ex indulgentia speciali Sanctae Sedis. Si quae deinceps controversiae aut diffi-cultates in eiusmodi probationum negotio oriantur, illas Episcopi Sacrae Rituum Congre-gationi subiiciant, rerum adiuncta explicate et distincte exponendo pro singulorum casuum solutione. II. Praedicto ecclesiarum privilegiatarum indice semel confecto et publicato, nulli prorsus licebit in aliis ecclesiis, quacumque ratione vel quovis praetextu, linguam palaeoslavicam in sacram liturgiam inducere: si quid vero secus aut contra contigerit attentari, istiusmodi ausus severa coercitione reprimantur. III. In ecclesiis quae supra memorato gaudent privilegio, Sacrum facere et Officium persolvere publica et solemni ratione, per-missum exclusive erit palaeoslavico idiomate, quacumque seclusa alterius linguae immixtione. Libri ad Sacra et ad Officium adhibendi chara-cteribus glagoliticis sint excusi atque ab Apo-stolica Sede recogniti et adprobati: alii qui-cumque libri liturgici, vel alio impressi cha-ractere, vel absque approbatione Sanctae Sedis, vetiti omnino sint et interdicti. IV. Ubicumque populus sacerdoti cele-branti respondere solet, aut nonnullas Missae partes canere, id etiam nonnisi lingua palaeo-slavica, in ecclesiis privilegiatis fieri licebit. Idque ut facilius evadat, poterit Ordinarius fidelibus exclusive permittere usum manualis libri latinis characteribus, loco glagoliticorum exarati. V. In praefatis ecclesiis quae concessione linguae palaeoslavicae indubitanter fruuntur, Rituale slavico idiomate Impressum adhiberi poterit in sacramentorum et sacramentalium administratione, dummodo illud fuerit ab Apo-stolica Sede recognitum et probatum. VI. Sedulo curent Episcopi in suis Semi-nariis Studium provehere cum latinae linguae, tum palaeoslavicae, ita ut cuique dioecesi ne-cessarii sacerdotes praesto sint ad ministerium in utroque idiomate. VII. Episcoporum officium erit, ante Ordi-nationem sacram, designare clericos qui latinis vel qui palaeoslavicis ecclesiis destinentur, explorata in antecessum promovendorum volun-tate et dispositione, nisi aliud exigat ecclesiae necessitas. . VIII. Si qui sacerdos, addictus ecclesiae ubi latina adhibetur lingua, alteri debeat ecclesiae inservire quae palaeoslavici fruitur idiomatis privilegio, Missam solemnem ibi celebrare, Horasque canere tenebitur lingua palaeoslavica; attamen illi fas erit privatim Sacra peragere et Horas canonicas persolvere latina lingua. Idem vicissim dicatur de sacerdote, palaeoslavici idiomatis ecclesiae adscripto, cui forte latinae ecclesiae deservire contigerit. IX. Licebit pariter sacerdotibus latini eloquii ecclesiae inscriptis, in aliena ecclesia quae privilegio linguae palaeoslavicae potitur, Missam privatam celebrare latino idiomate. Vicissim sacerdotes, linguae palaeoslavicae ecclesiis addicti, eodem idiomate Sacrum privatim facere poterunt in ecclesiis ubi latina lingua adhibetur. X. Ubi usus invaluit, in Missa solemni Epistolam et Evangelium slavice canendi, post eorumdem cantum latino ecclesiae ipsius idiomate absolutum, huiusmodi praxis servari poterit, dummodo adhibeatur lingua palaeoslavica. In Missis autem parochialibus fas erit, post Evangelii recitationem, illud perlegere vulgari idiomate, ad pastoralem fidelium instructionem. XI. Si forte, in paroeciis quae linguam habent palaeoslavicam, aliquis e fidelibus pro-lem renuat sacro sistere fonti nisi Rituali latino baptismus conferatur; vel si qui matrimonium recusent celebrare nisi latina lingua sacer ab-solvatur ritus, Parochus opportune illos in-struat, moneatque; et si adhuc in propria sen- tentia persistant, baptismum, aut benedictioncm nuptialem privatim latina lingua ministret. Vicissim agatur, in paroecia latinac linguae, si quis slavico idiomate ritus praedictos om-nino peragi similiter exigat. XII. In praedicatione verbi Dei, aliisve cultus actionibus quae stricte liturgicae non sunt, lingua slavica vulgaris adhiberi permit-titur ad fidelium commodum et utilitatcm, servatis tarnen generalibus Decretis huius 8. Rituum Congregationis. XIII. Episcopi illarum regionum ubi eadem in usu est lingua vernacula, studeant uniformi curandae versioni precum et hymnorum quibus populus indulget in propria ccclesia, ad hoc ut qui ex una ad aliam transeunt dioecesim vel paroeciam in nullam offendant precationum aut canticorum diversitatem. XIV. Pii libri in quibus continetur versio vulgata liturgicarum precum ad usum tantum-modo privatum christifidelium, ab Episcopis rite recogniti sint et approbati. Datum Romae, ex Secretaria SS. Rituum Congregationis, die 5 Augusti a. MDCCCXCVIII. C. Card. Mazzella S. R. C. Praefectus. D. Panici S. R. C. Secretarius. 56. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII EPISTOLA ENCYCLICA AD EPISCOPOS SCOTIAE. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Caritatis Studium, quod Nos habet de salute dis-sidentium fratrum sollicitos, ncquaquam cessare Nos patitur, si, quos ab unico Christi ovili error varius se-gregatos tenet, ad complcxum Pastoris boni revocare possimus. Vehementius quotidie miseram dolcmus viccm hominum tanto numero, quibus christianae fidei abest integritas. Itaque et sanetissimi conscientia offlcii, et amantissimi hominum Sospitatoris, cuius personam nullo merito Nostro gerimus, tamquam suasu et in-stinctu permoti, eontendere ab iis omni ope insistimus, ut instaurare nobiscum unius eiusdemque communio-nem fidei aliquando velint. Magnum opus, ac de hu-manis operibus longe difficillimum exitu: quod quidem perficerc non nisi eius est, qui omnia potest, Dei. Sed hac ipsa de causa non despondemus animum, nee de-territi a proposito sumus ob magnitudinem difficulta-tum, quas humana virtus perrumpere sola non potest. Nos autem praedicamus Christum crucifixum ... Et quod inflrmuni est Dei, fortius est homini- bus'). In tanto opinionum errore, in tot malis quae vel premunt vel imminent, monstrare velut digito conamur, unde sit petenda salus, cohortando, monendo universi-tatem gentium, ut levent oculos in montes, unde veniet auxilium. Quod enim Isaias praedixerat futurum, id comprobavit eventus: scilicet Ecclesia Dei ortu divino divinaque dignitate sic eminet, ut se intuentium oculis plane conspiciendam praebeat: Et erit in no-vissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles1). Huiusmodi in curis consiliisque Nostris suum ob-tinet Scotia locum, quam Apostolicae huic Sedi diu multumque dilectam, Nos ipsi proprio quodam nomine caram habemus. Ante annos viginti, libet enim com-memorare, Apostolici ministerii in Scotis dedicavimus primitias, cum altero ab inito Pontificatus die eccle-siasticam apud ipsos hierarchiam restituendam curavi- ') I Cor. I. 23, 25. ’) iS. II, 2. MUS. Quo ex tempore praeclare vobis, Venerabiles Fratres, vestroque adnitente clero, numquam non bono stu-duimus istius gentis, quam quidem sua indoles amplec-tendae veritati peridoneam facit. Nunc vero quoniam id aetatis sumus, ut propius iam absit humanus exitus, etiam visum est alloqui vos, Venerabiles Fratres, po-puloque vestro novum Apostolicae providentiae docu-mentum impertire. Turbulentissima illa tempestas, quae in Ecclesiam saeculo deeimo sexto ineubuit, sicut alios nimium mul-tos per Europam, ita Scotos maximam partem abstraxit a fide catholica, quam plus mille annis cum gloria re-tinuerant. Gratum Nobis est cogitatione repetere maio-rum vestrorum in rem catholicam non exigua prome-rita: itemque übet cos recordari, nec sanc paucos, quo-rum virtute rebusquc gestis Scotiac nomen inclaruit. At vero num hodie cives vestri abnuant meminisse vi-cissim, quid Ecclesiae catholicae, quid Apostolicae Sedi debeant? Cognita vobis planeque explorata commemo-ramus. — Est in vetustis annalibus vestris, Ninianum, hominem Scotum, cum ipsum legendis sacris litteris acrius cepisset Studium in spiritu proficiendi, dixisse: „Surgam, circuibo mare et aridam, quaeram veritatem, „quam diligit anima mea. Itane tantis opus est? Nonne „Petro dictum est: Tu es Petrus, et super hanc pe-„tram aediflcabo Ecclesiam meam, et portae inferi „non praevalebunt adversus eam ? Igitur in fide „Petri nihil minus est, nihil obscurum, nihil imperfec-„tum, nihil adversum quod doctrinae nequam senten-„tiaeque perversae, quasi portae inferi, praevalere suf-„ficiant. Et ubi fides Petri nisi in sede Petri ? Illuc „certe, illuc mihi eundum est, ut exiens de terra mea „et de cognatione mea et de domo patris mei merear „in terra visionis videre voluntatem Domini et protegi a templo eius')“. Itaque Romam venerabundus prope-ravit; cumque ad sepulcra Apostolorum de ipso fonte et capite catholicae veritatis large accepisset, iussu mandatoque Pontificis maximi domum reversus, roma-nac fidei documentis cives imbuit, Ecclesiamque Gallo-vidiensem condidit, duobus ante saeculis, quam beatus Augustinus ad Anglos appulit. Hanc fidem S. Columba, hanc ipsam veteres monachi, quorum est Ionensis sedes tarn Claris nobilitata virtutibus, et summo servarunt obsequio et alios diligentissime edocuerunt. Quid Margaritam reginam memoremus, non Scotiac tantum-modo, sed Christian! nominis universi lumen etdecus? quae in rer um mortalium collocata fastigio, cum nihil tarnen nisi immortale ac divinum in omni vita specta-visset, suarum splendore virtutum orbem terrarum im-plevit. Iamvero si tantam excellentiam sanctitatis attigit, catholicae fidei afflatu impulsuque attigit. Wallacem vero Brucemque, lumina vestri generis, nonne Constantia catholicae fidei fortissimos patriae propugnatores praestitit? Mittimus innumerabiles alios utilissimos rei-publicae cives, quos Ecclesia parens educere numquam destitit. Mittimus adiumenta cetera per ipsam vobis publice importata; eius certe providentia et auctoritate, celeberrima studiis optimis domicilia S. Andreae, 61a-scuae, Aberdoniae patuerunt, ipsaque est exercendorum iudiciorum civilium constituta ratio. Quamobrem intel-ligimus satis fuisse causae cur honestissimum nomen sanctae Sedis specialis filia genti Scotorum adhaeserit. --------------- (Continuabitur.) ') Excerpta ex historia vitae 8. Niniani, Episcopi Candi-dae Casae seu Gallovidiae, in Scotia, a 8. Aelredo abbate Rie-vallensi conscripta. 57. Confessio facienda ad lucrandas indulgentias pro die festo B. M. V. sub tit. Sacr. Rosarii potest anticipari feria sexta praecedente. S. Gong. Indulg, 25 Martii 1897 — Beatissime Pater. Pater Provincialis Ordinis Prae-dicatorum Provinciae Germanicae ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humiliter postulat privilegium, quod Confessio, ad lucrandas Indulgentias Plenarias pro Festo Sacratissimi Rosarii (Dominica 1a octobris) possit fieri jam tres dies ante Festum, id est feria quinta, propter paucitatem Confessariorum. Sanctissimus dominus Noster Leo Papa XIII in audientia habita ab infrascripto Cardinal! Praefecto Sacrae Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, die 25 martii 1897, attenta Confessariorum inopia, benigne indulsit, ut Confessio, quae ad lucrandam Plenariam Indulgentiam concessam pro die festo B. Mariae Virginis sub titulo Sacratissimi Rosarii foret peragenda Dominica prima octobris, anticipari quoque valeat feria sexta eandem Dominicam imme-diate praecedente, caeteris servatis de jure servandis. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscunque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria ejusdem Sacrae Congregationis die 25 martii 1897. Fr. Hieronymus Maria Card. Gotti, Praef. L. f S. f Arcliiepisc. Nicopolit, Secret. 58. Cesarjeva vladarska petdesetletnica. Z ozirom na razne razloge sc preklicuje s tcm narcdba glcde cerkvenega praznovanja vladarske pctdesetlctnice Njegovega apostolskega VeliSanstva ccsarja Franca Jozefa /., ki je bila objavljena v zadnjem „Skofijskem listu“ (st. VI. 47, str. 102). Od pctih tock tc navedbe ostane v veljavi le zadnja (5.) glcdc oracije pro Imperators. Omcnjeni jubilcj se bo praznoval se le 2. de-ccmbra t. I. Natanencje odredbe se bodo naznanile pravocasno. 59. Pozvedovanje. Ncka Matilda Protzcr zcli ex offo poroöni list svojih starisev Petra Protzer in Marjete lhan. Porocena sta bila okoli leta 1843 in oce je bil tedaj c. kr. narednik. Cc. gg. pisci matic naj poiscejo v po-rocnih knjigah omenjeno poroko in kdor jo najde, naj poälje semlcaj proseni poroöni list. 60. Birma in kanonicno obiskanje. Premilostni gospod knezo&kof bodo delili letos dnd 23. oktobra v K r a n j u, 25. v Predosljih, 26. v zalcrament sv. birme tudi §e v naslednjih zupnijah: Velesovem. 61. S k o f i j s k a k r o n i k a. Kanonicno vmescen je bil c. g. dr. Ivan Koren na baron Codellijev kanonikat pri tukajsnji stolnici dnd 8. septembra. H krati je bil imenovan za pravega konzistorijalnega svetnika. C. g. dr. Josip Dolen ec, profesor bogoslovja, je bil imenovan naslovnim konzistorijalnim svetnikom. Zupnija Studcnec je podeljena ondotnemu upra-vitelju c. g. Simon u Az manu; zupnija Ambrus pa tamosnjemu upravitelju Vaclavu Vondraäku. Premesceni so bili cc. gg.: dr. Josip Gruden, zupni upravitclj na Bohinjski Bistrici, kot prefekt v AlojzijeviSce; Feliks Knizek, kapelan v Preserji, kot zupni upravitclj na Vrabce; K a r o 1 J aklic, bene- fieijat na Vacah, kot zupni upravitclj na Prezganje; Andrej Krajec iz Smihela pri Novem mestu kot benefieijat na Vace; Valentin Oblak iz Senozec v Poljane nad Loko; Josip Svigelj iz Poljan nad Loko v Senozece. Na novo je namescen c. g. novomasnik Josip Hartman kot kapelan v Smihelu pri Novem mestu. Kot klerik je sprejet v ljubljansko skofijo g. Jurij vitez p 1. Langer Podgoro iz Brälina pri Novem mestu, doslej bogoslovec sekovske skofije, kateremu se je dovolilo dovrsiti cetrto leto svojih studij na bogoslovni fakulteti v Inomostu. Ivnezoskofijski ordinarijat ljubljanski, dnd 20. septembra 1898. Izdajatelj in odgovorni urednik Josip Siäka. — l'iskala Katoliäka Tiskarna.