Jìr. 2134. 1868. VI. lìinliliilira ààimW-Mtt für die Canantcr Diözese. Inhalt: I. Die Allocution Sr. Heiligkeit Papst PinS IX. vom 22. Juni 1868. II. Abforderung von Ausweisen über die Versicherung sämmtlicher Kirchen und Pfründen der Diözese gegen Feuerschäden. III. Diözesan-Nachrichten. I. Sanctissimi Domini Nostri Pii Divina Providentia Papae IX. Allocutio habita in Consistorio secreto die XXII. Junii MDCCCLXVIII. Venerabiles Fratres! Nunquam certe fore putavissemus, Venerabiles Fratres, ut post Conventionem a Nobis cum Austriae Imperatore et Rege Apostolico, bonis omnibus exsultantibus, tredecim fere abhinc annis initam cogeremur hodierno die gravissimas deplorare aerumnas, et calamitates, quibus inimicorum hominum opera nunc in Austriaco Imperio catholica Ecclesia miserandum in modum affligitur ac divexatur. Siquidem divinae nostrae religionis hostes non destiterunt, omnia conari, ut enmdem Conventionem destruerent, et maximas Ecclesiae, Nobis, et Apostolicae huic Sedi inferrent iniurias. Etenim die vicesima prima mensis Decembris superiori anno infanda sane ab Austriaco Gubernio veluti status fundamentum lata lex est, quae in omnibus Imperii regionibus etiam catholicae religioni unice addictis valere, et vigere omnino debet. Hac lege omnis omnium opinionum et librariae artis libertas, omnis tum fidei, tum conscientiae, ac doctrinae libertas statuitur, et civibus cuiusque cultus facultas tribuitur excitandi educationis, doctrinaeque instituta, et omnes cuiusque generis religiosae societates aequiparantur, et a Statu recognoscuntur. Equidem ubi primum id dolenter agnovimus, Nostram vocem statim attollere optavissemus, sed longanimitate utentes tunc silendum censuimus, ea praesertim spe sustentati, fore, ut Austriacum Gubernium iustissimis Venerabilium Fratrum Sacrorum in Austriae Antistitum expostulationibus dociles praebens aures vellet saniorem induere mentem, et meliora suscipere consilia. Sed inanes Nostrae fuere spes. Namque idem Gubernium die vicesima quinta Maii hoc anno aliam edidit legem, quae omnes illius Imperii populos etiam catholicos obligat, et iubet, filios ex mixtis couiugiis natos sequi debere patris religionem, si masculi sint, si vero feminae religionem matris, et septennio minores debere parentum a recta fide defectionem sectari. Insuper eadem lege plane omnis deletur vis promissionum, quas merito, atque optimo iure catholica Ecclesia omnino exigit, ac praescribit antequam mixta contrahantur matrimonia, et ipsa apostasia tum a catholica, tum a christiana religione ad civile ius elevatur, et omnis Ecclesiae auctoritas in sacra coemeteria de medio tollitur, et catholici coguntur humare in suis coemeteriis haereticorum cadavera, quando iidem haeretici propria non habeant. Ipsum praetera Gubernium eadem die vicesima quinta Maii huius anni non dubitavit de Matrimonio quoque legem promulgare, qua leges ad commemoratae Nostrae Conventionis normam editas plane abolevit, et in pristinum vigorem restituit veteres Au-striacas leges Ecclesiae legibus vehementer adversas, et matrimonium etiam, uti dicunt, civile, omnino improbandum, asseruit, confirmavit, quando cuiusque cultus auctoritas deneget matrimonii celebrationem ob causam, quae nec valida, nec legalis a civili auctoritate recognoscatur. Atque hac lege Gubernium idem omnem Ecclesiae auctoritatem, et jurisdictionem circa matrimoniales causas, omniaque tribunalia de medio sustulit. Legem quoque de scholis promulgavit, qua omnis Ecclesiae vis destruitur, ac decernitur supremam omnem litterarum disciplinarumque institutionem, et in scholis inspectionem, ac vigilantiam ad Statum pertinere, ac statuitur, ut religiosa dumtaxat institutio in popularibus scholis a cuiusque cultus auctoritate dirigatur, utque variae cuiusque religionis Societates aperire possint peculiares, et proprias scholas pro iuveu-tute, quae illam credendi nortnan profitetur, utque eiusmodi quoque scholae supremae Status inspectioni subjiciantur, ac doctrinae libri ab auctoritate civili approbentur, iis tantum libris exceptis, qui religiosae institutioni inservire debent, quique ab auctoritate cuiusque cultus approbandi sunt. Videtis profecto, Venerabiles Fratres, quam vehementer reprobandae, et damnandae sint eiusmodi abominabiles leges ab Austriaco Gubernio latae, quae catholicae Ecclesiae doctrinae, eiusque venerandis i uri bus, auctoritati, divinaeque constitutioni, ac Nostrae et Apostolicae huius sedis potestati et memoratae Nostrae Conventioni, ac vel ipsi naturali iuri vel maxime adversantur. Nos igitur pro omnium Ecclesiarum sollicitudine Nobis ab ipso Christo Domino commissa, Apostolicam vocem in amplissimo hoc vestro consessu attolimus, et commemoratas leges, ac omnia, et singula, quae sive in his, sive aliis in rebus ad Ecclesiae ius pertinentibus ab Austriaco Gubernio seu ab inferioribus quibusque Magistratibus decreta, gesta, et quomodolibet attentata sunt, Auctoritate Nostra Apostolica reprobamus, damnamus, et decreta ipsa cum omnibus inde consecutis eadem Auctoritate Nostra irrita prorsus, nulli usque roboris fuisse, ac fore declaramus. Ipsos autem illorum auctores, qui se catholicos esse praesertim gloriantur, quique memoratas leges, acta vel proponere, vel condere, vel approbare, et exequi non dubitarunt, obtestamur, et obsecramus, ut meminerint Censurarum, poena-rumque spiritualium, quas Apostolicae Constitutiones, et Oecuraenicorum Conciliorum decreta contra invasores iurium Ecclesiae ipso facto incurendas infligunt. Interim vero summopere in Domino gratulamur, meritasque tribuimus laudes Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis Austriaci Imperii, qui episcopali robore tum voce, tum scriptis Ecclesiae causam, et praedictam Nostram Conventionem impavide tueri, ac defendere, et gregem officii sui admonere non destiterunt. Atque vel maxime optamus, ut Venerabiles Fratres Ilungariae Archiepiscopi et Episcopi, egregia eorum Collegarum exempla imitantes, velint pari studio et alacritate omnem in Ecclesiae iuribus tutandis, et in eadem Conventione propugnanda impendere operam. In tantis autem, quibus Ecclesia luctuosissimis hisce temporibus ubique affligitur, calamitatibus, non desinamus, Venerabiles Fratres, ardenti ori usque studio in humilitate cordis nostri Deum exorare, ut omnipontenti sua virtute velit nefaria omnia suorum, et Ecclesiae suae sanctae inimicorum consilia disperdere, impiosque eorum conatus reprimere, impetus frangere, et illos ad iustitiae, salutisque semitas sua miseratione reducere. Indem das Ordinariat in pflichtmüßiger Obsorge für Kirchen- und Pfründengebäude nicht gleichgiltig sein kann, ob und wie diese Gebäude assekurirt und die Assekuranzbedingungen eingehalten werden, so sieht es sich hiemit zum Aufträge veranlaßt, daß sümmtliche Kirchen- und Pfründenvorstehungen der Diözese im Wege der Vorgesetzten f. b. Dekanalämter bis 15. September l. I. einen Ausweis anher vorlegen, welcher nachstehende Rubriken zu enthalten hat: 1. Name der Seelsorge-Station. 2. Detaillirte Bezeichnung der Gebäude, für welche die Kirchen- und Pfründen-vorstehung zu sorgen hat. 3. Angabe des Bau- und Deck-Materials jedes dieser Gebäude. 4. Ob und bei welcher Anstalt jedes dieser Gebäude assekurirt ist. 5. Bezeichnung des asseknrirten Werthes. 6. Bezeichnung der jährlich zu zahlenden Asseknranz-Prämie. 7. Termin, bis zu welchem das Objekt assekurirt ist. 8. Angabe der hierüber im Besitz der Kirchen- und Pfründenvorstehung befindlichen Dokumente. 9. Anmerkungen. Sollten irgendwo kirchliche Gebäude gar nicht versichert sein, so sind die zu versichernden Gebäude und sonstigen Objekte genau zu bezeichnen und zugleich die Ursache an-zugeben, warum diese Vorsichtsmaßregel bisher unterblieben ist. Ferner, wenn welche Kirchen- und Pfründenvorstehung, deren Gebäude bereits bei einer anderen Anstalt versichert sind, zu der vom Ordinariate wiederholt anempfohlenen Riunione Adriatica di Sicurtà zu übertreten wünschen, so haben sie am Schluße dieser oberwähnten Ausweise diesen Wunsch auszusprecheu und ihre bisherigen Versicherungs-Dokumente dem Ordinariate zur Einsichtnahme und Umschreibungsveranlassung. einzusenden. III. Diözesan-Stachrichten. Neue Anstellungen: Herr Georg Koschcl als Provisor zu Süsscnberg. Herr Franz Klauscher als Provisor zu St. Judok am Kosiak. Herr Dr. Johann Lipold als 1. und Herr Barthlmä Voch als 2. Kaplan zu Franz; Herr Johann Krischanitsch als Kaplan zu St. Martin bei Wurmbcrg; Herr Anton Lazko als 2. Kaplan zu St. Georgen an der Stainz; Herr Anton Pust als Kaplan zu St. Ruperti ob Tüffer; Herr Franz Ferk als Kaplan zu St. Gertraud ob Tüffer; Herr Johann Fraß als Kaplan zu Unterpulsgau; Herr Anton Goretschan als 2. Kaplan zu Trifnil; Herr Anton Kaulschilsch als 2. Stadtpfarrkaplan zu W. Fcistritz; Herr Martin Lapuch als Kaplan zu Kapelle»; Herr Johann Lenart als 2. Kaplan zu Skalis, Herr Vinzenz Plaskan als 2. Kaplan zu Weitenstein; Herr Josef Probst als Kaplan zu Lembach; Herr Rodoschek Anton als 2. Kaplan zu Fraßlau; Herr Georg Schmauz als 2. Kaplan zu Obcrburg; Herr Florian Wisovffchek als Kaplan zu St. Faveri; Herr Blasius Zilcnschek als 2. Kaplan zu St. Martin bei W. Graz. Uebersctzungen: Herr Johann Vrabl als 1. Kaplan nach Reichenburg; Herr Andreas Kraner als Stadtpsarrkaplan nach Pettau; Herr Josef Lach als 2. Kaplan nach Schleinitz bei Marburg; Herr Ferdinand Jan als 1. Kaplan nach Oberburg; Herr Jakob Petschnik als 1. Kaplan nach St. Marein bei Erlachstein; Herr Anton Mertschnik als 2. Kaplan nach Luttenbcrg; Herr Petschnik Peter als Kaplan nach Artisch; Herr Gostentschnik Peter als Kaplan nach Greis; Herr Johann Bapt. Kunci als Kaplan nach M. Neustift bei Pettau; Herr Koschar Jakob als 1. Kaplan nach Jaring; Herr Kofchar Mathias als Kaplan nach St. Benedikten in W. B. ; Herr Stuchez Markus als Kaplan nach LcSkovez; Herr Merkusch Anton als Kaplan nach St. Martin im Rosenthalc. Herr Martin Kovatschitsch, Professor der Theologie und Subdirektor des Priestcrhauses zu Marburg, wurde zum f. b. Lavanter geistl. Rathe ernannt. Herr Josef Voisk und Herr Georg Jugovitz treten krankheitshalber in den zeitweiligen Ruhestand. Gestorben ist der Jubelpriester und pensionirtc Kurat von Maria in der Wüste, Herr Georg Skof. F. B. Lavanter Ordinariat zu Marburg am 26. August 1868. Jakob Maximilian, Fürstbischof. Druck von 6. Janschiß in Marburg.