UTRINEK IZ SLOVENSKE KNJIŽEVNOSTI Fran LEVSTIK MARTIN KRPAN Franciscus LEVSTIK DE MARTINO KRPANO Prevedel Matej HRIBERŠEK Pars prima Quomodo Martinus Krpanus Ioanni, imperatori Austriaco, admirationem moverit Narrabat aliquando mihi Moccilarius de temporibus antiquis, quomodo homines vixissent quemadmodumque iis dissensiones quaedam de variis rebus fuissent. Erat quondam die dominica post meridiem, cum suh um- bra tiliae sedens haec mihi fabulabatur. Est in terra interiori vicus, qui Vrh nuncupatur; quo in viculo tempo- ribus antiquis Krpanus, vir robustus viribusque multum valens, vivebat. Tan- tus erat, cui postea non multi compararentur. Laborem neglegebat, sed equula sua clitellaria salem Britannicum a mari transportabat, quod iam tum lege graviter severeque vetitum erat. Quamquam exsecutorum mini- stri, si fortuito in laqueos incideret, ei insidiabantur, tamen ipsam corpori- bus dimicationem cum eo vitabant, nam eis magnum timorem sicut poste- ro tem pore Robustissimus iniciebat. Krpanus autem semper ah insidiis ca- vebat atque curam adhibebat, ne ab illis comprehenderetur. Hiems erat omniaque nive obruta erant, sol um semita in nive patefac- ta a vico ad vicum ferebat; non enim tales viae erant, quales his tempori- bus exstant, quippe nostra aetate omnia aliter se habent, nam - Deo gra- tias - via ad unum quemque hortum holitorium fert. Krpanus equula sua per angustam semitam in nive patefactam ducentas vel trecentas libras salis transportabat, cum repente currus pulcher cum sono tinnienti ap- propinquat; quo in curru loannes, imperator Austriacus, sedebat, qui iter Tergeste faciebat. Krpanus quippe ex gente rustica oriundus imperato- rem non novit; cum tempus cunctandi non sit nec sit