Macher WcchMatt. Nr. 6. Inhalt: I. Epistola Sanctissimi Patris ad Episcopos in regione sicula. — II. Decretnm generale sacrae Rituum Congregationis. —III. Zur Eheschließung ungarischer Staatsbürger.— IV. 0 pozakonitvi nezakonskih otrok. — V. Historia Cathe-dralis Ecclesiae Labacensis auct.ore Joanne Gi-egorio Thalnitschero (continuatio). — VI. Priester-Kranken-Unterstützungs-Verein. — VII. Literatur. — VIII. Firmung und catto* nische Visitation. — IX. Coneurs-Verlautbarung. — X. Chronik der Diözese. I. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA um EPISTOLA AD ARCHIEPISCOPOS EPISCOPOS ALIOSQVE LOCORVM ORDINARIOS IN REGIONE SICVLA LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES ET DILECTI FILII Salutem et Apostolicam Benedictionem. Sicut multa audacter et insidiose ii susceperunt, qui de pernicie catholici norainis iarndiu cogitant: ita nominatim videntur decrevisse, vira quamdam popularis invidiae in Pontifices maximos excitare. — Quod quidem ipsorum consilium quotidie magis illustratur et erumpit. Omnem enim oc-casionem vituperandorum Pontificum datam avide ampiunt, non datam studiose captant: incorrupti rerum gestarum monumentis postliabitis, fictos sermones dissipant: falsa crimina, tamquam venenata tela iaciunt, tanto effrenatiore ad audendum licentia, quanto est impunitas maior. In qua male dicendi consuetu-dine aliud quippiam: videlicet huc plane spectant homines improbi, ut e persona Pontificum Romanorum ad ipsum Pontificatum divinitus institutum contumelia perveniat, adductisque in contemptionem summis Ecclesiae Principibus Ecclesia ipsa, si fieri possit, opinione hominum iudicioque damnetur. — Harum machina-tionum triste ad recordationem documentum extremo mense martio Vos, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, Panormi vidistis. Nec tacita esse potuit indignatio vestra: significationem eius luculentam et no-bilem, qualem ab Episcopis expectari oportebat, ad Nos per litteras officii plenas deferendam curavistis. Profecto illae iniuriae praeter modum graves fuere, ut qui ex constituto Panormum convenerant, con-iiciendis certatim probris in Pontifices Romanos visi sint convenisse. Ne ulla quidem verecundia reli-gionis fuit, quam Siculi homines ab avis et maioribus sancte inviolateque conservant, quaeque est atro-citer dictis lacessita, in quibus ipsam agrestem immanitatem nemo probus ferre aequo animo potuit. 13 Quantus harum rerum inustus animo Nostro sit dolor, coniecturam ex dolore vestro singuli facite. Nihil enim tarn lamentabile est, quam publice licere Ecclesiae maiestatem sanctitateinque nefarie contemnere; nihil tarn miserum, quam summorum Poiitificum memoriam ab italis hominibus indigne violari. Ea quae Pontifices Romani pro salute ltaliae gesserunt, orbis terrae testimonio iudicioque comprobantur, ita ut nihil sit, quod nomini Decessorum Nostrorum metuamus ab aequis et prudentibus viris. Verumtamen Nos in criminationibus, de quibus loquimur, valde commovit primum rei indignitas per se: deinde multitudinis minus eruditae periculum, quae facilius decipi et in errorem impelli potest. Et sane magnus futurus est error, si in re iudicanda sex ante saeculis gesta non ab bis temporibus moribusque nostris cogitatio avocetur. Respicere quippe opus est ad instituta et leges eius temporis, maxime vero ius gentium, quo tune viveretur, repetere. Exploratum est, quaecumque demum illius juris origo et indoles extiterit, temporibus illis plurimum in rebus etiam civilibus auctoritatem Romanorum Pontificum valuisse, idque non modo non repugnantibus, sed couseutientibus libentibusque principibus et populis. Cumque optabile videretur Vicarii lesu Christi patrocinium, non raro usu veniebat praesertim in Italia, ut ad eum velut ad parentem publicum confugerent civitates, eidemque sese in fidem sponte sua traderent et commendarent. Domina aniinorum religione, Äpostolica Sedes perinde habebatur ac propugnaculum iustitiae, et infirmiorum tutela adversus injurias potentiorum. Et hoc quidem cum magna utilitate communi: hac enim ratione factum est, ut Pontificibus auctoribus diremptae saepe sint contro-versiae, sedati tumultus, sublatae discordiae, bella composita. — In hoc tarnen magisterio populorum ac pene dictatura, nemo Romanos Pontifices iure coarguet imperii sui vel opes augere, vel fiues pro- ferre voluisse. Omnem potestatem suam illuc semper converterunt, ut civitatibus prodessent: nec semel ipsorum opera et auspiciis Italia impetravit, ut vel externorum liostium propulsarentur incursiones, vel domesticorum adversariorum turbulenta ambitio frangeretur. Quam ad rem sapienter et opportune, Venevabiles Fratres et Dilecti Filii, commemorati a Vobis sunt Gregorius VII, Alexander III, Innocen-tius III, Gregorius IX, Innocentius IV. Decessores Nostri, qui exterarum gentium dominationem rebus italicis saepius imminentem prudentia et fortitudine summo prohibuerunt. Quod ad Siciliam vestram pertinet, fidei et pietati eius in hanc Apostolicam Ledern paterna benevolentia Pontificum mutue cumulateque respondit. Revera ipsorum consiliis vigilantiaeque, non medio cri ex parte Siculi debent quod potuerint Saracenam servitutem effugere. Gratamque etiam et aequam libertatem ab Innocentio IV. et Alexandro IV. gens Sicula tune impetravit, cum, post Conradi Impera-toris obitum, summ am imperii penes municipium esse placuit. Post autem si Clemens IV. Carolum Andegavensem solemni ritu Siciliae regem appellavit, cur Pontifex reprehendatur nihil est. Fecit ille iure suo, fecit quod e republica Siculorum magis esse iudicavit, delatis imperii insignibus viro nobili et potenti, qui civicas res ordinäre et exterorum ambitioni resistere posse videbatur: de quo viro vel ipsa maximarum virtutum domestica exempla sperare iubebant, fore ut iuste et sapienter imperaret. Nec causa est, quamobrem vel Urbano IV. vel Clementi IV. vitio detur, quod homo natione exterus regnum Siculorum capessivit. Etenim praeterquam quod exemplis huius generis nec antea carebat nec postea caruit historia, Siculi ipsi in potestatem extern! principis illo eodem anno volentes concesserunt. Simul ac vero se Carolus inflexit in dominatum iniustiorem, maxime ministrorum vitio praecipitata in perniciosana partem republica, desiderata certe non est Romanorum Pontificum in admonendo caritas, in corripiendo severitas. Constat inter omnes, quot quantasque curas Clemens IV. et Nicolaus III. adhibuerint, ut hominem ad aequitatem iustitiamque revocarent. Quorum providentia pervicisset fortasse obstinationem viri principis, nisi viam rebus novis cruenta multitudinis ira subito patefecisset. Post inhumanam illam caedem, cuius, ubi fuvor constitisset, ipsos puduit auctores, conscientia officii impulit Martinum IV., ut Siculos itemque Petrum Aragonium aliquanto severius pro merito ipsorum adhiberet. Nihilominus tarnen eam severitatem et ipse Martinus et Honorius IV., Nicolaus IV., Bonifacius VIII. lenitate et misericordia mitigarunt; iidemque non antea quiescere visi sunt, quam, omnibus iis controversiis per litteras lega-tionesque compositis, Siculorum saluti et legitimae libertati, quantum fieri poternt, consuluerunt. Quibus ex rebus manifestum est, quod Vos, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, verissime dixistis, fautores iniusti dominatus vel popularis invidiae concitatores appellari Romanos Pontifices nisi per summam in-iuriam non potuisse. In quo quidem Decessores Nostri iustioribus iudicibus usi sunt iis ipsis hominibus Siculis, qui, recenti adbuc caede, Ledern Apostolicam fidentibus animis implorandam censuerunt. Haec commemorare voluimus, ut de tot tantisque iniuriis Ecclesiae et Pontificatui Romano impositis querelas Nostras publice testaremur: eodemque tempore ut vos intelligeretis, gratas admodum accidisse Nobis communes litteras vestras, quibus easdem iniurias summa voluntatum concordia Nobiscum pariter deploratis. Apparent in iis litteris episcopalis vestigia virtutis, cuius gratia forsan ignoscentior posteritas erit eorum temerftati, qui nihil dubitarunt Romanum Pontificatum, hoc est nobilissimum et maximum Italiae decus, incesto ore lacerare. Ceterum ex hoc ipso magis ac magis perspicitis, quod superiore mense Februario monuimus, quanta vigilantia providere oporteat, ut fides catholica in tanta iniquitate temporum apud Italos con-servetur. Pergite itaque, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, fortiter pro iuribus Ecclesiae propugnare, mendacia improborum convincere, fraudes detegere, Siculosque universos in fide et amore retiriere huius Apostolicae Sedis, unde iis, beneficio Apostolorum, christianae sapientiae lumen affulsit. Divinorum munerum auspicem et praecipuae benevolentiae Nostrae festem Vobis, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, et populis curae fideique vestras concreditis Apostolicam Benedictionem pera-manter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die 22. Aprilis Anno 1882, Pontificatus Nostri Anno Quinto. LEO PP. XIII. II. DECRETUM GENERALE Sacrae Ritunm Congregationis. Ex minus recta interpretatione Decreti sacrorum Rituum Congregationis, sub die 8. Aprilis 1808 lati in una Compostellana, quo declaratum fuerat dici posse Missam de Requie, praesente cada-vere, diebus primae classis, licet non festivis de praecepto, excepto Festo Titularis, factum est ut in nonnullis Ecclesiis usus invaluerit eiusmodi missas canendi in solemnitate anniversarii propriae dedica-tionis, quod utpote Festum Domini ac prae Titulari maioris dignitatis honore pollens, vi decretorum nunquam ipsi postponendum est. Quocirca eadem sacra Rituum Congregatio ad omnem ambiguitatem tollendam opportunum e re esse duxit declarare, quemadmodum per praesens decretum declarat atque praescribit, nullibi licere in anniversario dedicationis propriae Ecclesiae, Missam de Requie, ne praesente quidem cadavere, decantare, quemadmodum in Patriarchal! Basilica Lateranensi aliisque praestan-tioribus Urbis Ecclesiis semper cautum fuit. Non obstante decreto diei 16. Aprilis 1853, in una Or- 13* dinis Minorum S. Francisci de Observantia ad Dubium XX, quo Missa huiusmodi permissa fuerat. Atque ita declaravit ac servari mandavit die 27. Februarii 1882. Facta autem per infrascriptum Secretarium SSmo. Dno. Nostro Leoni Papae XIII. relatione Sanctitas Sua Decretum sacrae Congregationis approbavit et confirmavit. Die 16. Martii 1882. D. CARD. BARTOLINIUS S. R. C. Praef. PLACIDUS RALLI S. JR. C. Secretarius. III. Zeugnis der persönlichen Mhigkeit bei Eheschließung von ungarischen Staatsangehörigen. Die k. k. Landesregierung für Kram hat mit Zuschrift vom 24. April 1882, Z. 3543, Folgendes anher mitgcthcilt: „Das königlich ungarische Ministerium für Cultus und öffentlichen Unterricht hat an das f. k. Ministerium für Cultus und Unterricht unter dem 13. Jänner 1882, Z. 25, nachstehende Mitteilung gelangen lassen: Da die vom königlich ungarischen Ministerium für Cultus und öffentlichen Unterricht ausgestellten, einzig rechtsgiltigen Zeugnisse über die Zulässigkeit der durch ungarische Staatsangehörige in den im Reichsrathe vertretenen Ländern oder im Auslande ab-znschließendeu Eben laut königlich ungarischer Gebührenbemessung, Tarifpost 21 lit. a) und aa) mit einer Stempelmarke von Einem Gulden österr. W. zu versehen sind, ist fortan sämmtlichen Gesuchen, mittelst welchen ein solches Zeugnis erbeten wird, eine ungarische Stempelmarke zu Einem Guldeu oder dessen Aequivalent in Baarem von den Bittstellern beizuschließen, widrigenfalls die betreffenden Gesuche beliuss Ergänzung zurückgesendet werden." Hievon werden die Herren Seelsorger, welche in die Lage kommen, ungarische Nupturienten zu berathen, mit Hinweisung auf die Vorschriften, welche im Diözesanblatte vom Jahre 1879, Seite 46 und vom Jahre 1881, Seite 45 veröffentlicht wurden, in Kenntnis gesetzt. IV. 0 pozakonitvi nezakonskih otrok. Vdova M. K. pride k 2upniku ter pripoveduje: „Moj starejsi sin hodi v Solo. Te dni je ucencem g. uöitelj prebval vec razpisanih ustanov, vmes tudi eno, ki je v prvej vrsti namenjena ustanovnikovim sorodnikom. Vem da je moj ranjei moä bil iz sorodovine ustanovnikove; prosim tedaj, da bi mojemu sinu pripomogli k raz-pisanej ustanovi.“ — „Najprej bo tveba dokazati sorodstvo“, odgovori duhovni pastir, ter gre po krstno knjigo, da v njej poisce imenovanega ueenca. Najde ga bii, ali vpisan je za nezakonskega; predalcek za oeeta je prazen; ko mati je vpisana „M. B. samska hei gostaeeva.“ „Mati, bo teäko kaj“, odgovori zupnik. ,,Va5 sin je vpisan kot nezakonsko dete, oceta ni v rojstnem zapisniku, tedaj se se celo ne ve, je li nas solar sin ranjeega vasega inoLa, ali ni.“ — „Kaj pa da je, to vedö vsi moji sorodovinci“, odgovarja vdova. „Zakaj ga pa niste dali ob poroki prepisati na moLevo ime, ali pozakoniti, kakor pravimo ?“ — „Nisem vedela, da se da to storiti, povedal mi pa tudi niliee ni.“ Kaj je tu storiti zupniku ? Kako naj se v dosego ustanove (lokale sorodstvo ? Najprej je treba sina pozakoniti, legitiinovati. Da bi se bil ranjei moL ob rojstvu svojega nezakonskega otroka, ali pozneje dal vpisati v krstno knjigo kot oeeta, bila bi pozakonitev lahka; a sedaj po njegovej smrti in brez njegovega vpisa v rojstnej knjigi, je stvar te^avniäa; izpeljati se pa vender le da. Kako? Za odgovor spregovorimo najprej nekoliko o pozakonitvi v obce, in potem, kako je Äupniku ravnati v naäem primerljeji. Kako zamore nezakonsko dete zadobiti pravice zakonskih otrok, to je, kako zamore pozakonjeno biti ? Na trojni nacin: a) Otroci iz neveljavnega zakona se pozakonijo s tem, da veljavnosti zakona nasprotujoci zadrLek ali sam ob sebi jenja, ali pa po zadobitvi dispenze, tako da se potem prej neveljavna zveza poveljavi, konvalidira (glej Instr. §. 94 in drl zak. §. 160). b) Ako oöe in mati nezakonskega otroka pozneje skleneta veljaven zakon, to je: „per subsequens ma-trimonium.“ Tako po cerkvenem pravu in po avstrijskej postavi (drL. zak. §. 162). c) Po milosti vladarjevej — „per Principis rescriptum“ — na podlagi §. 162 avst. drz. zak., ki se glasi: „Die uneheliche Geburt kann einem Kinde an seiner bürgerlichen Achtung und an seinem Fortkommen keinen Abbruch thun. Zu diesem Ende bedarf es keiner besonderen Begünstigung des Landesfürsten, wodurch das Kind als ein eheliches erklärt wird. Nur die Eltern können um solche ansuchen, wenn sie das Kind gleich einem ehelichen der Standesvorzüge oder des Rechtes an dem frei vererblichen Vermögen theilhaft machen wollen. In Rücksicht auf die übrigen Familienglieder hat diese Begünstigung keine Wirkung.“ Narnavadniäa je pozakonitev nezakonskega otroka „per subsequens matrimonium.“ Po dobroti legiti- macije hoce cerkev pospeSevati sklenitev zakonske zveze onib, katerim so bili rojeni nezakonski otroci. Z naslednjim zakonom namrec nekako popravijo prejsnjo krivico, izbriäejo madeL in otroku preskrbe boljso in skrbnejso vzgojo. Da se otrok pozakoni po tem potu, ni po cerkvenem in avstrijskem pravu mcesar druzega treba, kakor da oöe in mati nezakonskega otroka skleneta veljaven zakon. 8 tistim trenutkom, ko je med njima sklenjen veljaven zakon, je uLe tudi nezakonski otrok pozakonjen, zadobi vse pravice in prednosti zakonskih otrok. Ni pa treba, da bi zakon bil tudi „matrimonium consummatum,1' kajti tudi po zakonskej zvezi, sklenjenej v visokej starosti ali na smrtnej postelji, se pozakoni nezakonsko dete. Tudi ni na tem, kdaj da se sklene zakon — ali kmalo po rojstvu otrokovem, ali cez vec let, ali pa tudi se-le tedaj, ko je vmes oce ali mati nezakonskega otroka vLe s kom drugim v veljavnem zakonu zivel in pozneje §e le kot vdovec ali vdova z onim sklene zakon, s komur je pred prvim zakonom imel nezakonskega otroka. Da se pa pozakonitev po postavi zamore izvräiti, je neobhodno potrebno dokaza, da je dot cno dete zares sin, hei, onih dveh, ki sta sklenila zakonsko zavezo. Ta dokaz pa duhovnemu pastirju poda ali uze krstna knjiga sama, ali pa je treba Se od ätariäev otrokovih tirjati dokaza. 1. Kedar je gupniku uLe krstna knjiga zadosten dokaz, tedaj on sam, brez vsaeega visega dovoljenja sme, oziroma inora, izvrsiti pozakonitev, ali prav za prav le vpisati jo Ako namrec duli. pastir o tem nikakor ne move vec dvomiti, da bi porocena res oöe in mati omenjenemu nezakonskemu otroka ne bila, takrat sme on vsled ministerskega ukaza od dne 12. septembra 1868. ät. 3649, potreben popravek kar sam vpisati v krstno knjigo. Potreben dokaz pa mu podaja rojstna knjiga: a) ako je v njej vpisana mati dotiönega nezakonskega otroka z svojim pravim imenom. Duhovni pastir navadno pozna nezakonsko mater, ter jo v krstno knjigo vpise z njenim pravim imenom, a ko bi ptuja, neznana Lenska nezakonsko porodila v fari in bi ne hotela povedati pravega svojega imena, bi jo po avstrijskej postavi Lnpnik ne smel siliti, da pove pravo ime, ampak vpisati mora ime, kakoräno mu pove, pa s pristavkom: „po napovedi“— „angeblich“. Ko bi se tedaj pokazalo, da je vpisano kako izmisljeno ime, moralo bi se pred po-zakonitvijo vpisati materno pravo ime. b) ako je pravilno vpisan tudi oce otrokov, bodisi, da se je br£ ob lcrstu otrokovem zglasil in prosil, da äeli kot oöe vpisan biti, bodi si, da je to storil pozneje. Po postavi duhovni pastir ne sme vpisati v krstno knjigo imena oceta nezakonskemu otroku, ako oce s:im ne zahteva tega, ali vsaj ne dovoli v to (der! zak. §. 164). Kedar pa dovoli ali prosi, da se vpiüse, zgoditi se mora to v postavnej obliki. Dve priöi namrec morati potrditi, da jima je znan vpisani oöe, in da je vpisano ime res njegovo pravo ime. Le je oce duh. pastirju znan, sme duhovnik sam biti za eno priöo. Oceta vpis se tedaj pravilno zgodi tako-le: V prazeh predalöek naj oöe sam vpise svoje krstno in rodbinsko ime pa stan, ali naj ga pa vpiäe duhovnik. Potlej naj se (narbolje pod ime otro-kovo) zapise tako le : Da je I. I. (stan) podpisanima dobro znan, da je tukaj zapisano ime res njegovo pravo ime, in da se je vprico naju oceta spoznal tu vpisanemu otroku I., pa Mel, lcot oöe v krstno knjigo vpisan biti, potrjujeva. V............dne . . leta ... I. I. stan, I. I. Lupnik, priöa. prica. c) Ko sta oce in mati nezakonskega otroka s p avima imenoma v krstnej knjigi zapisana, je le se treba, da se ali iz domaöe porocne knjige razvidi, ali pa po donesenem poroönem listu dokaLe, da ste bili v rojstnej knjigi zapisani osebi (oce in mati) res cerkveno poroceni. Öe tudi o tem ni vec dvombe, vpiäe se (narbolje pod ime oöetovo in materno) tako-le: Vsled porocne knjige domaöe fare, stran . . (vsled donesenega porocnega lista fare .... dne . . . ) sta I. I. in I. I. bila cerkveno porocena. V . . dne . . leta ... I I. Lupnik. Po nekej izjavi ministerstva za notranje posle dne 20. februarija 1871, Zt. 289. pozakonitev veljavna postane z dnevom, ko sta. se porocila oce in mati, a ne se-le z dnevom, ko se je to vpisalo v rojstno knjigo. Ni treba zapisavati besedij: ,,per subsequens matrimonium legitimatus“ ali kaj enacega, ker je to nie samo ob sebi nmljivo vsled zaznamovane poroke. 2. V na Sem primerljeji pa krstna knjiga duhovnemu pastirju ne podaja posebnih dokazov. Mater najde sicer vpisano s pravim iemnom, tudi ve, da je bila porocena z otrokovim ocetom: ali oce ni vpisan in se tudi ne more dati vpisati, kajti umrl je uze pred leti. Zupnik sarn tu ne more izvrsiti legitimacije, a materi zamore po-magati, da doseLe namen. Ker rqjstna knjiga ne spricuje, da bi bil vpisani decek res sin ranjcega K., mora mu vdova M. K. to dokazati. Naroci naj jej duhovni pastir, da mu pripelje dve zanesljivi in znani priöi, kateri ste dobro poznali ranjcega K. in poznate tudi vdovo, ter jima je znano, da je zamrli moz omenjenega sina imel vedno za svojega otroka, in da se je kot oce vedno obnasal do njega. Ko vdova privede taki prici, naj jima duhovnik stavi po-trebna vpraäanja, napravi naj potem zapisnik, v katerem popise vso obravnavo in katerega vsi podpisejo. I'riMi naj zapisniku rojstni list deckov, in pa povocni list, iz katerega je razvidno, da sta ranjci oöe otrokov pa mati res v zakon stopila. Yse te spise naj zupnik poslje knezoskofijskemu ordinarijatu, ki se v tej zadevi obrne do deLelne vlade. Ako se dobi z viSega mesta dovoljenje, da se sme izvrsiti pozakonitev, naj zupnik zapige v krstno knjigo k omenjenemu otroku: „Vsled pisanja prec. knezoskof. ordinarijata od dne . . . je slavna c. kr. deL. vlada v Ljubljani dovolila dne . . . st. . ., da se I. I. vpise kot oce otroka I., in da se v dosego legitimacije pristavi, da sta se I. in I. res porocila, kakor je razvidno iz porocnega lista fare .... dne . Tako je sedaj ucenec pozakonjen, gre mu oöetovo rodbinsko ime, in sedaj bo moc dokazati sorodnost z ustanovnikom razpisane stipendije. A. Z. V. Historia Cathedralis Ecclesiae Labacensis. Auctore loanne Gregorio Thalnitschero I. U. D. (Continuatio.) CAPUT XI. De planta novae Basilicae snl) Sigismnndo Christophoro inchoatae. His breviter indicatis ad novum opus accedamus, quod, ut initio operis insinuavimus, Decanns Labacensis et in spiritualibus per universam Dioecesim Vicarius Generalis randitus reaedificandi animo sibi proposuerat, neque a proposito tarn pio, Deo duce, ungue recessit, donec superatis tot difficultatibus opus incaeptum arl optatum finem deduceret. Postquam eniin patentes subsidii charitativi jussu celsis-simi Principis-Episcopi Labacen., sub dato . . quibus omnibus parochis per universam dioecesim injun-gabatur ad hoc novum opus contribuendi, emanarunt, et ex liac ac aliis collectis aerarium sufficiens pro initio operis dando constitutum fuerat, cum architectis singulis rite perpensis omnia stäbilita, nec non anno priori saeculari 1700. nonnulla provisio materialium, lapidis, calcinae et lignorum facta erat, vastam hanc ac magnificam Basilicae molem ad Andreae de Puteis e 8. I. exemplar aedificare agresssus est idem Decanus Tlialnitscherus initio mensis Aprilis anno 1701., anno utpote ter fausto, quo Jubilaeum saeculare ex iudultu Pontificis concursu maximo ex tota dioecesi Labaci celebrabatur. Libet ad majorem claritatem narrationem temporibus distingui, ut perpetua oratione et brevi compendio currat historia. Die proinde 3. dicti mensis Aprilis, utpote die Dominica, E. P. Mathias Paradischiz e 8. J., vir rarae facundiae et zelo pietatis insignis, Concionator Ordinarius loci, ultimam in veteri templo ad populum dixit concionem, ea efficacia, ut lapides ipsos com movere videretur, laudando piam intentionem eorum, qui templum, quod rimis vetustate contractis ruinam minitatur, in ampliorem et magnificentiorem formam redigere meditantur, adhortando pariter omnes incolas urbis, ut cum haec sancta Ecclesia, matrix omnium ecclesiarum totius dioceseos Labacensis per universam Carnioliam, partem Styriae et Carinthiae sit, in qua omnia Sacramenta piis fidelibus administrantur, pro possibili consilio et opere cooperari studeant, ut ad optatum finem deducatur, et in fine admonuit, ut magna copia ad comitandum sanctiss. Sacra-mentum, quod sequenti die Martis ad contiguum Oratorium Corporis Christi, ubi durante aedificio omnes functiones ecclesiae peragendae erant, processionaliter transferretur. Die itaque 5. Aprilis, hora septima matutina, absente Episcopo Labacensi Sigistnundo Christo-phoro, qui 2da huius ad castrum Görtscliach, quod Labaco duobus milliaribus distat, quo annuatim Majali tempore ad captandam recentem auram se conferre solebat, discessit, a memorato Decano Labacensi Joanne Antonio Thalnitscher de Thalberg benedictum fuit Oratorium Corporis Christi ritu so-lemni, hora nona vero ab eodem ss. Sacramentum ex propria capella veteris cathedralis Ecclesiae elevatum et processionaliter translatum ad dictum Oratorium, ubi ab eodem' Decano missa solemnis pro felici successu fabricae liabita. Huic processioni non soluin omnes civium ordines mechanici adfuerunt et praecesserunt, sed et summa Nobilitas, inter quam Principes ab Auersberg et Eggenberg, post clerum cum magna multitudine populi comittabatur. Sexta Aprilis suppellectilis sacra e sacrariis in alium commodum locum fuit translata, altaria spoliata et suis pariter locis servata, pavimentum marmoreum erutum, monumenta conspicua illustrissi-marum familiarum alio reposita, ne pessumdarentur, quorum inter illustrissimae familiae Lambergicae quinque numerabantur, quae eminentissimus Cardinalis Joannes Philippus Comes a Lamberg, Episcopus Passaviensis, Roma redux Labacum transiens, 7. elapsi mensis Februarii cathedralein Basilicam invisens, magna cum voluptate lustrabat, ac a Praeposito Labacensi eidem inservienti horum copiam sibi trans-mittendi expetiit. Fuit hie Cardinalis tribus diebus, a Comite Joanne Weichardo a Gallenberg, utpote suo affine, in cuius aula divertit, quam lautissime tractatus. Octava Aprilis fabri lignarii, circa parvam turrim companariam detectionis, et sequenti die murarii ex parte sacrarii demolitionis initium dedere Templi, quod suo loco delineatum videre licet. Secundum id numero fuit ab incolis urbis anno 1356. reaedificatum. Primum enim nautae octavo sae-culo, Caroli Magni tempore, in honorem tutelaris sui s. Nicolai eo loco excitarunt, cuius forma in pa-riete sub scalis, quae ad chorum musices aditum dabant, expressa omnium oculis patuit. In quo opere depositionis tecti octiduum fabri lignarii et demolitionis Templi quinque septimanas murarii consumpse- runt: illi 16. Aprilis, hi 14. Maji finierunt, pridie utpote festorum Pentecostes. Quibus finitis in efos-sione fundamentorum juxta dispositionem Francisci Ferrata, Mediolanensis, provinciae Carnioliae arehitecti, usque ad 6. Junii consumptum. Cum haec agerentur, supra memoratus Princeps-Episcopus Labacensis, postquam 11. Maji con-sensum resignationis Episcopatus sui a Summo Pontifice Clemente XI. Roma obtinuisset,, ad iter se accinxit, Perusium (urbs est celebris Italiae in Tuscia sita, quae biduo Roma distat) petiturus, in cnius urbis Oratorio s. Philippi Nerrei, altioris Spiritus instinctu, reliquum vitae cursum consumere sibi firmiter proposuit. Antequam autem id aggrederetur, cum suo Vieario Generali, moderno Decano, de tota sua substantia disposuit, eidemque, quem summe dilexit, absque ulla dandä ratione in fideles manus totam dictam substantiam concredidit et administrationi commisit. Bibliothecam pnblicam pariter vi instrumenti pnblici ante eius discessum una cum D. Praeposito Labacensi Joanne Bapt. Prescbern et saepe memorato Decano errexit et fundavit. Dispositis proinde omnibus prima die mensis Junii, hora secunda pomeridiana, pilento seu lectica portatus, una cum suis itineris sociis: P. Andrea Schweiger e 8. J., suo confessario, D. Joanne Jacobo Schilling, Parocho Crainburgensi ac duobus inservientibus . . . Freii, camerario et Joanne, famulo, iter sereno tempore aggreditur, sumpto itinere Carinthiam versus, ut ibidem in Pontafel cum sua sorore, illustriss. Comitissa Kuenhillerin, nata ab Herberstain, quo pariter, uti literis conventuni, statuto tempore advenerat, supremum vale summeret. Comitium ei dederunt sequentes, tribus curribus vecti usque ad 8. Vitum, pagum uno milliari Labaco dissitum: D. Praepositus Labac., D. Canonicus a Pillichgraz L. B., D. Joannes Rudolphus L. B. Coraduzi, D. J. Bertholdus ab Höft'er, D. Adamus ab Erberg et una mecum D. germanus meus, Decanus, cum D. Maximil. Leopoldo Rasp, Parocho Lythopolitano, Crain-burgum usque. Famuli inferiores in Siscia cum lacrimis dimissi, officiales vero equites ad s. Vitum ultimam benedictionem acceperunt. Sede vacante Capitulum Labacense, ut moris est, in suum Vicarium Capitularem saepedictum Decanum, qui pariter bona ac dominia Episcopatus administrabat, constituit, qui licet variis occupatio-nibus pene obruebatur, omnium tarnen maxime sibi neofabricam cordi sumpsit, ita, ut eundem nihil ab assumpto proposito abstrahere posset. Hinc, ut opus cum majori decore assummeretur, cum Ferdi-nando ex Comitibus de Küenburg, Canonico et Scolastico Salysburgensi, Romae ob negotia publica, Capitulum Saysburgense concernentia, existenti, quem Sigismundi Christophori successorem futurum com-pertum liabuit, correspondit, ac eo disposuit, ut ibidem ichnographicam delineationem, a famosissimo architecto Andrea de Puteis e 8. J., cathedralis Templi formari curaret, quod lubens suis sumptibus eftecit ac eidem Decano transmisit. Sexta Junii, die s. Norberto Episcopo sacra, initium fabricae juxta exemplum Roma trans-missum datum. Lapis autem primus ea de causa absque solemnitate positus, ut successor a nobis ab-euntis Episcopi primarium lapidem, de quo sequenti capite, majori cum solemnitate ponere campum habeat. Cumque operis ingenti, fervore aggressi paries sensim ab humo extare coeperat, solemnes Ju-bilaei saecularis expiationes, 24. Julii die Dominica, copiosissimae christiüdelium omnis status processiones initium sumunt, de quo, cum locus non vacet, minimum quid referremus. Vidisses ea tempestate in una urbe Labacensi Romam redivivam et triumphantem utpote, ad quam quotidie spatio duorum mensium processionaliter non solum ex universa Carniolia, sed et Styria et Carinthia populus maximo nurnero confluxit. Quatuor expiantibus fidelibus praefinita fuere templa visitanda. 1. Cathedralis Basilica s. Nicolai, seu loco eius Oratorium ss. Corporis Christi, 2. Parochialae templum s. Petri, principis Apostoloruin extra urbem, 3. s. Jacobi Apost. P. P. 8. J. de urbe et 4. An-nunciatae extra Portam hospitaleiisem. Incolae proinde urbis 15 vicibus dictas 4 ecclesias visitare tene-bantur; qui vero trinis a Cathedrali institutis processionibus intererant, tantumdem effecerant, ac si separatim soli 15 vicibus visitassent. Exteri autem et e longinquis venientes solurn ad binas proces-siones comitandas obligabantur. Redeamus modo, unde recessimus, ad fabricam. Haec cum vix sese ab humo, ut diximus, extollerc coeperat, ingens inter architectos Franciscum Ferrata, Mediolanensem, et Michaelem Samerlium Labacen. orta aeinulatio et dissidium, ita ut idem Ferrata ab opere incoepto resilierit 27. Julii, ob has praecipue rationes, cum ferre non posset, ut Michael plures operarios, quam idem haberet; hinc omnem lapidem movit, ut praefatus Michael amoveretur et totum opus solus regeret. Cum vero De-canus, supremus utpote Director, in Samerlio singulärem industriam et indefessam solicitudinem perspi-ceret, illum potius, quam hunc dimisit, et quidem ex hac potiori causa, quod idem Ferrata genio supremi Directoris, qui magui quid, ut decebat, moliebatur, minime correspondere noverit. CAPUT XII. Acta sub Ferdinando I. Episcopo Labacensi. Initio itaque vix operi dato, ut mox dictum, Neo-Pontificem Labacenses salutarunt Ferdinan-dum, ex illustrissima familia Comitum a Kuenburg, Canonicum et Scolasticum Salysburgensem, Maximi-liani Gandolphi de Kuenburg Comitum, quondam Archiepiscopi Salysburgensis cognatum, ac primario Aulae Caesareae ministro Ferdinando Bonaventum, C'omiti ab Harrach, supremo Aulae Praefecto, pro-xirna affinitate junctum. Appulit is . . Augusti anno 1701. inter festivas saecularis -Tubilaei solemni-tates felici omine, ut Neo-Pastor mundatas a contractibus maculis seu expiatas sibi concreditas oves cum novo saeculo pascere aggrediatur. Obviam eidem celsissimo Principi Neo-Episcopo Labacensi nomine Capituli eundem salutatum fuere missi Hyper Labacum Decanus Labacensis una cum seniore Ca-pituli Canonico D. Joanne Pichi, qui eum venusta navi, vulgo dicta „Storia“, exceptum, huc Labacum commitati sunt. Hic Princeps, cumprimum appulit, praevie abunde literis de neofabrica informatus, praefato Decano Labacensi über am, quam antecessor suus una cum reverendissimo Capitulo Labacensi eidem ob singulärem, quam erga dictam Basilicam gerebat devotionem et zelum, tribuit facultatem, ratihabuit et confirmavit, videlicet pro libitu omnia disponendi, omnes operarios, ministros et praefectos ac alias personas pro dicta fabrica cum salariis et emolumentis debetis et consuetis eligendi et deputandi, illosque et alios ad sui beneplacitum cassandi et amovendi et de omnibus necessariis, prout illi melius videretur, providendi. Quos autem architectos, operarios et praefectos constituerit, et qualiter de necessariis providerit, suo quaeque loco dedimus, quo lectorem benevolum remittimus. Modo autem cum superius de felici ad-ventu nostri Neo-Episcopi motum fecimus, non ingraturn lectori fore arbitramur, si saepe memorati Epi-scopi installationis actum fusius communicaverimus, in spiritualibus videlicet. In temporalibus etenim primo 18. sequentis mensis Decembris a celsissimo Principe Joanne Antonio Josepho ab Eggenberg, Capitaneo Carnioliae, et Comite Francisco de Lanthieri, Vicedom. Carnioliae, qua ab Aula caesarea deputatis commissariis, fuit installatus. Postquam in sacro DD. Canonicorum senatu decretum fuerat, Neo-Sponsum sanctae Labacensis Ecclesiae, Ferdinandum, in sua desponsatione, seu possesione capienda, cum omni solemnitate excipere: 14 tres arcus triumphales eiusdem honori errigi curare statuerunt. Commissum negotium subtili ingenio viri exactae sapientiae ac doctrinae, Joannis Bapt. Preschern, Praepositi Labacensis. Hic cumprimum varia emblemata ad stemma seu insigne nobilissimae gentis Kuenburgicae alludentia composuit, ac convocatis variis opificibus, fabrilignariis, arculariis et artis pictoriae peritis, exposuit meutern suam : illis, quo loco arcus ponendi, ac quali altitudiue juxta cuiusque loci capacitatem exstruendi; bis penicillo couceptus pro viribus secundum normam illis datain exprimendi. In primo itaque arcu juxta veterem portam atrii, quae paulo post destructa fuit, in summitate eiusdem cernebatur insigne gentis illustriss. Künburgicae cum sequenti inscriptione: Caesare faVente ferDInanDo eX antIqVa GENIE kYnbVRGICa prInCIpe aC xnn epIsCopo LabaCensI CatheDraM CapIente. Secundus arcus triumphalis erat in porticu, seu vestibulo Oratorii sanctissimi Corporis Christi, utpote loco ad hunc actum celebrandum destimito. In apice eiusdem arcus stetit Fortunae simulacrum, globo gentilitio volubili innixum, quod, ut perpetuo staret, a duobus aligeris id sustentantibus humo af-tigitur cum sequenti inscriptione: MOBILE FIT FIXVM. Tertium in summitate scalamm, in ingressu ad atrium Oratorii ostendisses. Duae hic pyra-mides repraesentabantur, utraque circa medium riinas agens et vectibus Künburgicis compaginata cum inscriptione: DOMVS SVPERNAE VTRVMQVE IVNXIT ET INFIMAE ANGVLVM. Pyramidibus superne eminebat >-x nubibus „Providentia divina“, utraque manu pvramidibus imponens globos Kiinburgicos cum inscriptione: HIC FACTVS EST IN CAP VT ANGVLI. Marc. 12. Supra portam interiorem Oratorii omnium maxima conspiciebatur imago, repraesentans 8. Ni-colaum, Archiepiscopum Myrensem, qua tutelarem sanctae Basilicae Labacensis Patronum, pontificali amictu stantem, qui sponsam Ecclesiam Labacensem cum Neosponso Ferdinando, Episcopo Labacen., conjungit; tribuens manu dexträ Sponsae pomum aureum, genethliaco globi Künburgici colore obductum, sinistra vero porrigens aureum Sponso pomum; stolae extrema ornabantur genethliaco pariter colore cum inscriptione: POMA NOVA ET VETERA SERVAVI TIBI. Cantic. 7 Subtus vero sequens legebatur stichon: CONNVBIO IVNGAM STABILI, PROPRIAMQVE DICABO. Virg, 1. Aenead. Stabilito proinde die 22. Septembris hora 10. matutina e Palatio episcopali sub baldachino, a quatuor Interioris consilii civibus portato, processit celsissimus Princeps-Episcopus, comitante eundem universo clero, sub pulsu omnium campanarum cathedralis Basilicae, ad Oratorium, quo Iota confluxit urbs: optimales, populus, summi infimique, adventum Neo-Pontificis sui gratulantes. Hic cumprimum Oratorium ingressus, praevia solita oratione, catbedram, ab antecessoribus suis in functionibus publicis usurpari solitam, rite ornatam conscendit; quo facto Bulla Pontificia ad Capitulum, Clerum universum Dioeceseos et incolas urbis directa perlegitur, tum a Praeposito Labacensi, pontificali habitu induto, brevi, ast eleganti sermone, salutatur. Pone omnes, quorum interest, ad obedientiae osculum juxta di-gnitatis gradum admissi; qua prima veneratione finita, idem Praepositus mutato habitu ad altare majus inter amoenos sympboniacos et vocales concentus privatam dixit missam. Tum Neo-Pontifex „Te Deum laudamus“ inter tubicinum et tympanarum clangores intonuit, quo durante omnes campanae totius urbis in signum laetftiae personabant. Pro coronide demum Capitulares et Optimales lautissimä, nt par est, condecoravit mensa. Et liaec obiter insinuata sufficiant. Ad fabricam redeamus. Jactis itaque, ut supra dictum, feliciter fundamentis, indies moles surgebat, cuius parietes ex-trinsecus, cumprimum ex humo se tollerent, quadrato ac sextili lapide terno qua meridiem, et quin-queno qua septentrionem respicit ordine contra quascunque injurias temporis muniebantur ; quorum cum magna copia requireretur, Omnibus, ne opus incoeptum sisteretur, latomis Labaci existentibus dictos lapides conficiendi commissum fuit. Posita prima solea Templi cum eiusdem cooperculo, bases lapideae, ex qua surgunt stylobatae majores, locantur, inter quae monumenta varia e penu sacrae vetustatis, seu rude-ribus veteris Aemonae eruta. ad ejusdem memoriam passim excitandam reposita, quorum inscriptiones suo loco dedimus. Portae binae, ut Sacrariis duobus aditum praebeant, ea parte, quae Oratorium saepe-dictum Corporis Christi respicit, erriguntur. Effigies proinde illa lapidi incisa, quae sacratissimum vultum Salvatoris nostri repraesentat, ac e regione domus DD. Vicariorum conspicitur, me hortatore eo locata fuit; cum enim omnes memorias veteris Basilicae ex incuria operariorum disjici ac muro novo imponi avimadverterem, haue unicam ex centenis, ut salfein aliquid salvum maueret, servari ac eo re-poni curavi. Cum praeterea aedificium altius se extolleret, armatura, ut ajunt, tarn intra, quam extra, ut operarii operam suam commodius exercerent, adhibita, trabibus haec plus centum majoribus innixa. De aliis necessariis alibi; hoc unicum hic non omittendum ducimus, quod magna copia vini loco aquae ad conficiendum coementum adhibita fuerit, cuius vini 5 väsa a diversis donata uno tempore numerata fuerint et hoc ea de causa, ut solidiores redderentur muri, qui ob eandem rationem trabibus durissimis, longo temporis intervalo praevie exsiccatis, ferro concatenatis ligebantur. Demum Decano extimulante opus usque ad stylobatarum majorum coronidem circa finem mensis Octobris deductum, cuius ne recens murus ingruente hieme damnum ullum patiatur, ex omni parte tectus fuit; operariorum vero quisque se ad proprios lares ad quietem capiendam recepit, ac sic finis fabrice pro hoc anno impositus. Liceat nobis pro supplemento huius anni, quod circa finem eiusdem, mense Decemb. die 13., in Aula episcopali actum, ubi Palladi ac Minervae magnifice litatum, commemorare, cum actus ibidem publicus a nobili ac erudita Academia Operosorum Labacensium coram celsissimis Principibus, Optiina-tibus, Patribus patriae, nec non coram Senatu, populoque academico discursum formante, inter Operosos dicto Tinnulo, inter tubarum et tympanarum clangores ac sympboniacos selectionis musices concertus, magno cum applausu celebraretur. Haec obiter hic insinuare, et si lector benignus de eodem actu plura nosse maluerit, ad librum, liac de re editum ac in ipso actu distributum, remitiere volui. CAPUT XIII. Acta anno secnndo fabricae. (1702.) Cum ea, quae primo anno acta, modo dedimus, ad ulteriora progrediamur. Non quievit animus Decani, ut aliorum, hiemis tempore ac incoepto labore, sed solicitus de futuris necessariis ad omnia intentus providebat: parando imprimis ac congregando nova media, seu aes ad sumptus necessarios ex-solvendos, insistendo calcariis Igii, ut calx mature ac in conventa copia sistatur; consultando cum fabris lignariis de tecto ponendo; cum laterariis, quali forma lateres, ut coronix iirmior existat, perficiendi; cum latomis et lapidariis de levi lapide comparando, ut is absque magno dispendio aeris in loco quodam vicino haberi posset. Detexit quidam lapidariorum 11. Februarii anni currentis 1702., quod juxta cam-pum Jaculatorium extra portam Claustralem ad pedem montis, cui arx Labacensis incumbit, lapidem levem dari, qui operi inserviet ac levissimo pretio adduci poterit; quod oculari inspectione compertum, ac obtenta a civico Magistratu licentia effodiendi, magno dein fabricae erat commodo. Et quia ad annum elapsum insinuavimus, quod Franciscus Ferrata architectus inclyti Ducatus Carnioliae ab incoepto opere destiterit, diu consultatum, cuius in successu fabricae industria utendum foret. Non deerant cum primum hoc notefieret, qui se ex remotissimis pariter locis huc venturos ad opus prosequendum obtu-lerint, speciatim ex urbe Pragensi, Viennensi, Salysburgensi et Mediolanensi Italiae, de quibus suo spe-ciali titulo distinctius dedimus notitiam. Accersitus inter hos Petrus Janni, architectus Goritiensis et Fr. Josephus, Capucinus, quorum ultimus tuguriorum potius quam molium assuetus, ob conceptus eius-dem humiles et modicam experientiam dimissus. Janni e contra majoris experientiae et judicii opus incoeptum juxta meutern et prototypon Andreae de Puteis, architecti praestantissimi, prosequendum censebat, cuius sensui obtemperans Decanus exinde fabricam ad meutern dicti de Puteis et ab eodem transmissam ichnograpliicam plantam ope Francisci Bombasii, architecturae peritissimi prosequitur. Hoc unum aegre tulit saepe memoratus Decanus, quod eadem tempestate in tot diversis locis Labaci aedificaretur. Patres Soc. Jesu non solum eorum templum altius tollebant, sed et sub turri novo sumptuoso operi initium dedere, P. P. Franciscani ambitum extra templum, Sanctimoniales Ord. s. Clarae sacellum ss. Cordis Jesu, Augustin! murum horti formabant, ac sic quam plurimi religiös!, sae-culares omittendo, novo operi incumbebant, non absque singulorum damno, quia materialia ob eandem causam majori pretio redimere debebant. Die 19. Aprilis, fiuitis utpote festis paschalibus, magno denuo fervore reassumptum opus, felici, ut speratur omine, cum eadem die hora octava matutina magnus Labaci terrae motus sentiebatur, absque 60, quin minimum causaverit damnum. Crevit id indies sub mit! temporis cursu, ita, ut primis duobis annis, quod notatu dignum, nunquam operarii a sinistro aliquo accidenti vel tempestate impediti fuerint, quin a labore cessare debuissent. Dimidium proinde operis 27. Septemb. ad apicem deductum, ita ut sequenti die 28. fabris lignariis locus vacabat pro tecto parando, quod quoad compositionem tignorum spatio 20 dieruni industria Sebastian! Lagoia, fabrorum lignariorum praefecto, perfectum fuit, nec non eodem die tribus globis cupreis deauratis, utpote die festo s. Lucae 18. Octobris, sequens inscriptio cum sacris reliquiis fuit imposita: t t t AD LAVDEM SSmae. TRINITATIS, IESV CHRISTI DOMINI NOSTRI, EIVSQVE Sae. VIRGINIS MATRIS MARIAE, NEC NON SANCTORVM OMNIVM, SED PRAECIPVE SANCTI NICOLAI EPISCOPI, HVIVS CATHEDRALIS ECCLESIAE PATRONI HONOREM ET GLORIAM. ANNO SALYTIS M.DCCI. DIE 24. MAY, A FVNDAMENTIS EXTRVI COEPTA EST HAEC BASILICA, CONSUMMATA VERO QVOAD CHORVM ET DVAS LATERALES MAIORES CAPELLAS DIE 11.ma OCTOBRIS, M.DCC.II. GVBERNANTE ECCLESIAM VNIVERSAM CLEMENTE XL PONT. MAXIMO, IMPERATORE AVGVSTISSIMO LEOPOLDO MAGNO, EPISCOPO LABACENSI, CELSISSIMO AC REVERENDISSIMO PRINCIPE DNO. DNO. FERDINANDO, EX COMITIBVS A KUENBVRG &&. SVMPTIBVS COLLATITIIS CLERI IMPRIMIS ALIORVMQVE VRBIS INCOLARVM IOANN. ANTONII THALNITSCHER A THALBERG, EIVSDEM ECCLESIAE DECANI, VICARU GENERALIS, ET FA-BR1CAE HVIVS DIRECTORIS INCREDIBILI CVRA, ET INDEFESSA INDVSTRIA OBTENTIS. GLOBVS VERO ISTE SVPERIMPOSITVS FVIT DIE 18. OCTOBRIS, EODEM AN. 1702. IN FESTO 8. LVCAE EVANG., ET IN EODEM INCLVSAE DIVERSORVM 88. RELIQVIAE. Item crux vera Caravacensis, numisma benedictum s. Benedicti, cera benedicta ab Innocentio XI. Pont., particula tincta de sanguine, uti de bireto eiusdem sanctae memoriae Pontificis, de aqua sepulchri s. Nicolai, particula petrae de grotta s. archangeli Michaelis, ubi apparuit et creditur, quod splendore suo reddiderit candidam; numisma s. Venantii et imago quae tetigit sanguinem suum, hic est declaratus specialis patronus contra terraemotum; annulus, qui tetigit originalem Perusii lignum rosarum, in quibus se s. P. Franciscus volutavit et ex illo tempore non amplius habet spinas; crucula miracu-losa arboris, quae crevit ex arrido baculo s. P. Francisci; clavis sacrae domus Lauretanae, quae tetigit originalem; imago ss. Nominis item Lavretana, quae tetigit originalem Laureti; particula syndonis, quae tetigit syndonem, in quo involutum fuit corpus Redemptoris Nostri Taurini; imago B. Mariae V. Dolo-rosae, quae tetigit originale Labaci ad s. Florianum, et una imago, quae pariter tetigit originale Viennae B. V. M. in Bötsch. QVAE OMNIA TECTVM HOC, CVM ECCLESIA, IMO TOTA CIVITATE, AC DIOECESI LABACENSI, AB OMNI TEMPESTATVM ATQVE ADVERSITATVM PROCELLA, ATQVE DAMNO TVEANTVR PER CHRISTVM DOMINVM NOSTRVM, AMEN. Haec inscriptio, ut supra dictum, supra membranam majusculis ter descripta manu D. Danielis Peer, officii episcopalis Notarii, manu propriä Decani tribus globis imponebatur, et quia de aqua sepulchri s. Nicolai ad unum globum tantum venit, eius loco in alterum globum particula ex praecordiis 8. Francisci Xaverii, ac in tertium de mensa, in qua celebravit. s. Petrus, Apostolorum Princeps, impo-situm; in eadem membrana reperitur a tergo sequens inscriptio: t t CHRISTVS t REX t FORTIS f REGNAT f IN f PACE f DEVS t HOMO f FACTVS f EST + AMEN + SANCTVS DEVS, 8. FORTIS, 8. IMMORTALIS MISERERE NOBIS. Antequam ullerius progrediamur, libet aliqua notatu digna, quae interim acciderunt, comme-morare. Ipsa die, quo tectum imponi coeptum, videlicet 28. Septembris, ut nobis biduo post innotuit, factum est, quod supremus Gallorum piratarum Generalis Fourbin Camioliam infestis armis invaserit, et civitatem Louranam, quae sat commodo maritimo portu gaudet, injectis 200 pilis incendiariis et pyrobolis, eam circa meridiem vi occupaverit, igne tectis injecto, et spoliato loco ad naves se receperit. Haec sinistra nova bona comitata sunt, cum nobis mox innotuit, quod augustus noster Rex Josephus, Landavium, fortalitium summum in Alsatia, a Gallis 20 pene annorum spatio exstructum, vi ad aetemam sui famam expugnaverit, ad grates proinde maximo Deo referendas, dies 29. Octobris in Oratorio Corporis Christi, praefixa, ubi „Te Deum laudamus“ omni possibili solemnitate cantatum, perorante viro undequaque eximio et literatiss. P. Philippe Hoffstetter e 8. J. 111. Comes Weichardus a Gallenberg, Locumtenens Carnioliae, magnates patriae lautä mensa excepit; tota pone dies, iteratis vicibus explosis tormentis majoribus, inter festivas acclamationes „vivat Josephus“ fluctuabat. Tertia proinde Decembris in dicto Oratorio sacerdos quidam, nomine Clemens Justinziz, qui ante 50 annos in cathedrali Basilica Labacensi primuiu Deo litavit ad aras, secundas Lidern Magno Deo obtulit primitias. Astitit eidem D. Praepositus una cum duobus D. D. Canonicis senioribus ac dein festivo convivio honoravit. Supervixit is secundas bas suas primitias incolumis et sanus multis annis. Ad fabricam revertamur. Sumpto consilio de reliqua Basilica evertenda, totum negotium ex pacto commissum Michaeli Samerlio, murariorum Praefecto, qui hoc onus ergo modicum Stipendium assumpsit, ac initium demolitioni 13. Novembris dedit, experimentatis hic usus operariis et suo maximo commodo sensim opus dejecit. Cum aliunde laquearia columnis innixa animadverteret, subductis horum fundamentalibus basibus, magnam inde causavit ruinam. Accidit e contra, ut cum minime crederet, ex bis ingentibus columnis una non eo, quo illam deducere parabant, sed alio a muro eidem incum-benti flexa, tanta vehementia ruerit, ut firmissima laquearia monumentorum binorum illustrissimae gentis Ursinorum et Lambergiorum Comitum funditus disruperit, nemine tarnen laeso, quod speciali providentiae divinae tribuendum, universis tarnen ex ingenti fragore innoxio pavore perculsis. Quo ab opere non cessavit praefatus Michael, donec ab ingruente hiemis rigore ultra laborare impediebatur. Spatio autem unius mensis cum demolitione eiusdem operis eo devenit, ut solum 9 pedum altitudinis e solo veteris Basilicae relictum faerit, et sic labori pro hoc secundo anno tinis totaliter impositus. (Continuabitur.) VI. Priester-Kranken-Unterstühungs-Derein. Der Vorstand des Merauer Unterstützuugs-Bereiues für kranke Priester hat mit dem V. Jahresberichte folgende Mitteilung und Bitte an das Laibacher fürstbischöfliche Ordinariat gerichtet: „Im Jahre 1881 haben zur Zeit der Traubencnr 8, während der Wintersaison 14 Priester im Vereinshause Aufnahme gefunden und seit dem Bestehen des Vereines, 1877—1881, bereits 128 Priester (72 aus Deutschland, 51 aus Oesterreich-Ungarn, 1 aus der Schweiz und 4 aus Russisch-Polen) an den Emolumenten des Vereines Theil genommen. Die Generalversammlung vom 23. Februar d. I. hat, theilö um eine ständige Besorgung der ungemein vermehrten Administration, theils die wünschenswert gewordene Erweileruug der Wirksamkeit des Vereines zu ermöglichen, den Sitz des Vereines nach G ö rz zu verlegen beschlossen, woselbst eilt zweites Vereinshaus, vorzugsweise für Priester aus Oesterreich-Ungarn, eröffnet werden soll, während das bisherige Vereinshaiis „Marienherberge" in Meran vornehmlich zur Aufnahme kranker Priester aus Deutschland bestimmt ist, wenn von ärztlicher Seite dieser oder jener Ort für die betreffenden Patienten nicht als speziell angczeigt bezeichnet wird. Der neue Vereinsvorstand in Görz wird vom 15. Mai an fungiren; derselbe ist aus Mitgliedern des hochwiirdigen Domcapitels, des Prosessoren-Collegiums und hochachtbaren katholischen Laien zusammengesetzt, welche die Leitung des Vereines unter der Obhut und Oberaufsicht des P. T. Hoch». Herrn Fürsterzbifchofes von Gör; besorgen werden und deren Persönlichkeiten die vollste Garantie in jedweder Beziehung bieten. Es sind dies namentlich die folgenden P. T. Herren, und zwar als Vorstand s-M itglieder: Mons. Dr. Eugen Balussi, inful. Dombrobst; Theol.-Pros. Dr. Johann Flapp; Andreas Marusiö, Religionsprofessor am k. k. Obergymnasinin; Anton Sessig, Religionsprofessor an der k. k. Oberrealschnle; Se. Excellenz Graf Karl Co -ronini, gewesener Statthalter von Salzburg; Heinrich Graf Strassoldo; Med. Dr. Favento; Gemeinderath und Apotheker Chr i sto ffo letti; k. k. Oberbaurath Ritter von Claricini; außerdem ist der bisherige Präsident, als Stifter des Vereines, nach den Statuten lebenslängliches Mitglied des Vorstandes. Als Revisoren: Msgr. Stephan Kafol, Canonicns, fürsterzbischöflicher Kanzler; Canonicus Professor Dr. Zoru, eventuell Theol.-Pros. Dr. Anton Mahn iö und als deren Ersatz mann: Einer. Religions-Piof. Lanrenz P e rt out. Mit dieser Mittheilung verbindet ver hochachtungsvoll gefertigte Vorstand die ehrfurchtsvolle Bitte, dem Vereine eine hochgeneigte Förderung und Unterstützung gütigst gewähren zu wollen, und glaubt diese um so mehr hoffen zu dürfen, als der Verein mit seinem Zwecke und seinen Mitteln Eigenthum des hochwürdigen Clerus ist, als bereits viele Mitglieder desselben aus den meisten deutschen und österreichisch ungarischen Diözesen in den Vereinshäusern Unterkunft und Pflege gefunden haben und als nach den Statuten die Aufnahme nur Vereinsmitgliedern gewährt werben kann, und zwar in der Weise, daß Gründer vor lebenslänglichen, diese vor beitragenden Mitgliedern, die früher Eingetretenen vor den später Eingetretenen bevorzugt und jene Diözesen, welche sich um den Verein besonders verdient gemacht haben, auch ganz besonders berücksichtigt werden. Mögen auch manche Priester sein, die gegebenen Falls einer Unterstützung des Vereines nicht bedürfen würden, so sind andererseits weitaus die meisten auf eine solche angewiesen und dürften gerade von ihren vermögendem Mit-brüdern eine Forderung des Vereines erwarten. Und jene Priester endlich, die sich einer anscheinend unverwüstlichen Gesundheit erfreuen, können gewiß durch nichts besser ihren schuldigen Dank gegen Gott für das unschätzbare Gut ihrer Gesundheit an den Tag legen, als durch die thatkräftige Milwirkung zur Heilung ihrer erkrankten Mitbmber. Man wird Gründer durch einen einmaligen Beitrag von 100 fl. oder 200 Mark, lebenslängliches Mitglied durch einen einmaligen Beitrag von 20 fl. oder 40 Mark und beitragendes Mitglied durch einen jährlichen Beitrag von 1 fl. oder 2 Mark. Durch eine einmalige Gabe von weniger als 20 fl., sowie durch eine jährliche Gabe von weniger als 1 fl. tritt man in die Reihe der Wohlthäter. Priester können auch durch Pcrsolüimug von 200 Intentionen Gründer, durch Persolvirnng von 40 Intentionen lebenslängliche Mitglieder, sowie durch jährliche Uebernahme von 5 Intentionen beitragende Mitglieder werden. Jedoch müssen die Anmeldungen derjenigen Priester, welche auf diese Weise Mitglieder werden wollen, durch deren kirchliche Behörde vermittelt, respect. befürwortet werden. Der Jahres-Bericht wird den einzelnen Mitgliedern von hier aus direct zugesendet werden. Schließlich erlaubt sich der Vorstand die ergebenste Bitte, ein hochwürdigstes Ordinariat geruhe von den beifolgenden Subscriptionslisten je ein Exemplar an die unterstehenden hochw. Decanatsämter mit dem hochgeneigtesten Auf- träge gütigst gelangen zu lassen, dasselbe unter dem hochwürdigen Decauatselerus in Emulation bringen zu wollen. (Was auch bereits geschehen ist. Anm. der Red.)" VII. Kteratur. Compendium des katholischen Eherechtes von I. M. S., ehemaligen Professor des Kirchenrechtes. 1882. Verlag des sürstbischöslichm Priesterseminars in Marburg, Buchdruckern der St. Hermagoras-Bruderschaft in Klagenfurt, 150 Seiten, 8°. Unter obigem Titel hat der hochwürdigste Herr Fürstbischof von Savant, Jakob Maximilian, die theologische Literatur mit einer neuen wertvollen Gabe bereichert. Durch seine kurze, bündige Fassung, sowie durch die scharfe Scheidung und Unterscheidung wird das bezeichnet? Werk insbesondere den Seelsorgern die ersprieslichsteu Dienste leisten. In Bezeugung des ehrerbietigsten Dankes gegen den hochwürdigsteu Herrn Verfasser finde ich mich veranlaßt dasselbe dem wohlehrwürdigen Laibacher Diözesanclerus auf das Wärmste zu empfehlen. Chrysostomus. VIII. iirmung und kanonische Visitation. Mit Bezug auf die Verlautbarung im Heurigen „Diozesanblatte« Nr. 3, Seite 56, wird Hiemit des Näheren bekannt gegeben, daß die Firmung und canonische Visitation heuer noch stattfinden wird: Im Decanate Oberlaibach: in der Pfarre Rakitna am 3. Sonntage nach Pfingsten, d. i. am 18. Juni. Jni Decanate Zirkniz: in der Pfarre St. Veit ob Zirkniz am 19. Juni. In den Decanaten Gottschee und Möttling: in der Pfarrc Altlag am 1. Juli, in der Pfarre Gottschee am 2. Juli, in der Pfarre Altenmarkt bei Pölland am 4. Juli, in der Pfarre Nesselthal am 5. Juli, in der Pfarre 6ernembl am 6. Juli, in der Pfarrc Weiniz am 8. Juli, in der Pfarre Möttling am 9. Juli und in der Pfarre Semiö am 10. Juli. IX. Concurs-Derlautbarung. Die unter dem Patronate dcs Allerhöchsten Landesfürsten stehende Pfarre Suchen (Draga) im Decanate Ribnica ist durch Pensionirnng dcs Pfarrers Josef Jereb in Erledigung gekommen und wird dieselbe unterm 1. Juni d. I. zur Bewerbung ausgeschrieben. Die Bittgesuche sind an die hohe k. k. Landesregierung für Kraiu in Laibach zu stilisiren. Die Pfarre Mitterdorf in der Wochein ist durch Todfall in Erledigung gekommen und wird unterm 6. Juni d. I. zur Bewerbung ausgeschrieben. Die Gesuche sind an das hochwürdigste fürstbischöfliche Ordinariat in Laibach zu richten. X. Chronik der Diözese. Zu Confistorialräthen wurden ernannt die Herren: Thomas Zupan, k. k. Gymn.-Prof. und Direetor dcs fb. Knabcnseminars Collegium Aloysianum in Laibach und Johann Flis, Spiritual im Clericalseminar in Laibach. Zn sürstbichöflicheii geistlichen Rächen wurden ernannt die Herren: Mathias Hocevar, Pfarrer zu 8 t. Peter in Laibach; Valentin Se2un, Pfarrer in Gutenfeld; Mathias Kulavic, Pfarrer in St. Veit bei Sittich; Johann Po-toönik, Pfarrer in Brezovica und Friedrich Kriänar. Religionsprofessor an der k. k. Oberrealschule in Laibach. Die Pfarre Cirknica erhielt der hochw. Herr Johann Porenta, Domcaplan und Chorvieär in Laibach und wurde auch zum Dechante des Decanalbezirkes Cirknica und zum fb. geistlichen Rathe ernannt. Am 19. Mai erhielten die canonische Investitur die hochw. Herren: Johann Oblak auf die Pfarre Kamnik und Johann Porenta auf die Pfarre Cirknica. Der Pfarreooperator in Trebnje, Herr Mathias Kolär, wurde als Domcaplan und Chorvicär nach Laibach einberufen, und der bisherige Pfarreooperator in Hl. Kreuz bei Neumarktl, Herr Johann Sakser, in gleicher Eigenschaft nach Trebnje übersetzt. Gestorben sind die hochw. Herren : Johann Stritar, Curatbeucfieiat in St. Veit bei Sittich am 21. Mai, Johann Pfeifer, gewef. Curalbeneficiat in Hrastje am 27. Mai und Lueas Porenta, Pfarrer zu Mitterdorf in der Wo- chein am 3. Juni. Dieselben werden dem Gebete des hochw. Diözesanclerus empfohlen. Bom fürstbischöflichen Crbinariatc Laibach am 6. Juni 1882. Herausgeber und für die Redaction verantwortlich' Anton Koblar. — Druck der „Narodna Tiskarna“ in Laibach.