Leto-igog LJUBLJANSKI stev-7 ŠKOFIJSKI LIST 65. Constitutio Apostolica SS. D. N. Pii div. prov. Papae X. de Romana Curia. Ordo servandus in sacris congregationibus tribunalibus officiis romanae curiae. (Dalje.) Normae Peculiares Cap. I. De ambitu competentiae singulorum officiorum sanctae sedis. 1. Secundum praescripta Constitutionis Sapienti consilio, Officiorum Sanctae Sedis competentia partim territorium, partim vero materiam afficit. a) Congregationi Sancti Officii, in suae competentiae rebus, territorii limites nulli sunt. b) Consistorialis munia sunt circumscripta regionibus iuri communi obnoxiis, in quibus ipsa suam et cum aliis non communem habet competentiam circa ea omnia, quae ad regimen dioecesanum, ad Seminaria, ad Episcoporum aliorumque Ordinariorum electionem, ad Apostoiicas visitationes, ad relationes de statu dioecesum referantur. c) Congregationi de disciplina Sacramentorum in iis, quae matrimonium spectant, competunt quoque loca Congregationi de Propaganda Fide obnoxia, ad memoratae Constitutionis normam. Circa cetera Sacramenta competentiam habet circumscriptam regionibus iuri communi subiectis. d) Concilii et Studiorum Congregationibus, in ipsarum competentiae negotiis, certi locorum assignati sunt limites, quemadmodum Consistoriali. e) Congregatio religiosorum Sodalium praecipuam et propriam habet competentiam in religiosos ubicumque versantur, atque in rebus omnibus, quae statum, disciplinam, studia et sacram ipsorum Ordinationem spectant, salvo iure Congregationis de Propaganda in religiosos qua missionarios. f) Propagandae Fidei Congregatio jurisdictionem locis et rebus circumscriptam habet, iuxta memoratae Constitutionis praescriptum g) Congregationibus Indicis, Rituum, pro Negotiis ecclesiasticis extraordinariis, Caeremoniali, itemque Tribunalibus tum interni tum externi fori, pro suae competentiae negotiis, nulli sunt constituti territorii limites. 2. Etsi, abrogata iurium cumulatione in Sanctae Sedis Officiis, sua cuique negotio sit constituta sedes; nihilominus, quia in peculiaribus casibus dubitationi aut errori locus esse potest, firma manet antiqua lex, qua, delato et excepto ab aliquo Officio supplici libello pro impetranda re sive ad gratiam pertinente sive ad iustitiam, nemini ulla de causa licet aliud suo marte Officium ad eumdem finem adire; sed opus est adsensu Officii ipsius quocum agi coeptum est, aut Congregationis Consistorialis decreto, quo venia detur transmittendi negotii. Quaevis concessio ab Officio alio profecta, contra memoratam legem, irrita esto. 3. In expostulationibus ad Sanctam Sedem, si libellus ad S. Rotam delatus est, Decanus cum duobus Auditoribus primis; si ad aliquam Congregationem, ordinarius eiusdem Congressus, de quaestionis natura videbunt, utrum res administrationis ac disciplinae tramite tractanda sit, an summo iure agendum. Horum primum si accidat, iudicium quaestionis reservatur sacrae Congregationi cui competit, ad normam Const. Sapienti consilio. Alterum si fiat, quaestio ad proprios iudices ac sua tribunalia deferatur ad norman iuris communis definienda, salvo semper proprio Signaturae Apostolicae procedendi modo. Cap. II. De iis quae plenae congregationi reservantur et congressui tribuuntur. 1. In sacris omnibus Congregationibus communiter iudicio Patrum Cardinalium, quibus ipsae constant (vel, uti vulgo dicitur, plenae Congregationi), est reservata solutio dubiorum omnium aut quaestio 14 nuni de iure interpretando; examen controversiarum ordinis administrationem ac disciplinam spectantis, vel per se vel ob adiuncta graviorum; disceptatio de gratiis ac facultatibus maioris momenti, iisdemque vel per se vel ratione modi insuetis; acta denique omnia publici ordinis atque communis, sive praeceptiones ea sint sive praescriptiones. 2. Ad Congressum pertinet ea praeparare quae ad plenam Congregationem erunt deferenda; deliberata exsequi post approbationem Summi Pontificis; eadem casibus aptare similibus, ubi res perspicua sit, obvia, nullique obiecta controversiae; largiri, pro potestate a Pontifice Maximo facta, facultates, gratias, in-dulta, quae consueta sint et facilia; providere ut quae in Officio geruntur, omnia rite procedant secundum normas tum communes tum peculiares huius legis, et Constit. Sapienti consilio. Cap. III. De modo tractandi negotia non stricte iudicialia Art. 1. — Quando agitur de rebus gratiae. 1. Si gratiae, seu facultates, dispensationes, in-dulta, quae quis a Sancta Sede postulet, ius aliis quaesitum laedant; ii, quorum interest, aut directo aut per Ordinarios suos ante concessionem audiend sunt. 2. Gratiae, quas quis pro se a Sancta Sede ore-tenus assequitur, ipsi petenti in foro conscientiae suffragantur. Nemo tamen potest cuiuscumque privilegii usum adversus quemquam vindicare, nisi privilegium ipsum legitime probet. 3. Gratiae, quae a Sancta Sede scripto conceduntur, communiter ab ipsa directo promanant per personas et Officia iure recognita. Quandoque vero supplex oratoris libellus ad Ordinarium, vel ad alium eius loco ecclesiasticum virum, .per personas et Officia memorata remittitur, cum facultatibus petitam gratiam largiendi, sive totam sive certis limitibus circumscriptam. Quum preces ad Ordinarium cum facultatibus remittuntur, eius aequo iudicio rectaeque conscientiae imploratae gratiae largitio permittitur, habita ratione formae rescripti, rerum Sanctae Sedi expošitarum, et opportunitatis gratiae concedendae. Ubi vero ab ipsa Sancta Sede, interposito nemine, gratia impertiatur, exarari rescripta possunt, aut forma gratiosa aut commissoria. 4. Si formä gratiosa, exsecutorem suapte natura non postulant. Exhibenda tamen Ordinario sunt, qui ea suo recognitionis rescripto roboret, si de rebus agatur publicis, cuius generis indulgentiae sunt communiter impertitae, sacrae reliquiae publicae venerationi proponendae, aliaque huiusmodi; aut si comprobare conditiones quasdam oporteat, uti loci decorem in sacellis privatis, aliaque id genus. Si vero commissoria formä rescripta expressa sint, opus habent exsecutore. Nec licet Ordinario exsecutionem detrectare, nisi forte horum alterutrum occurrat, ut, aut manifesto vitiosae, hoc est obreptitiae vel sub-reptitiae sint preces, aut qui gratiam impetravit adeo videatur indignus, ut aliorum offensioni futura sit in-dulti concessio. Haec si accidant, Praelatus intermissa exsecutione, statim ea de re certiorem faciet Apostoli-cam Sedem. 5. Pro recognitionis testimonio, quo rescripta muniuntur, ut est in superiore num. 4., nulla est repetenda compensatio. Necessariae tamen impensae sarciri possunt, quales ex. gr. occurrunt ad loci cognitionem in sacelli usum adhibendi, aut ad fidei comprobationem circa aliquam sacram reliquiam. 6. Servatis, tum quae superiore num. 4. statuta sunt circa rescriptorum exsecutionem, tum necessariis conditionibus, ad sacras indulgentias lucrandas; a die 111. mensis Novembris MDCCCCVII1, quo die incipient vim legis habere praescripta in Constitutione Sapienti consilio, gratiae ac dispensationes omne genus a Sancta Sede concessae, etiam censura irretitis, ratae sunt ac legitimae, nisi de iis agatur qui nominatim excommunicati sint, aut a Sancta Sede nominatim pariter poena suspensionis a divinis multati. Art. II. — Quando agitur de causis ordinis disciplinam et administrationem spectantis. 7. In causis apud sacras Congregationes administra-tionis ac disciplinae tramite agitandis, remota litis contestatione, exclusa auditione testium nullisque scriptis patronorum receptis habebitur quaestio; audientur tamen semper partes quorum interest, ab iisque producta documenta excutientur. 8. Ut ii, quorum interest, suam causam dicere valeant, erunt praemonendi, vel per suos Ordinarios vel directo, ad iuris communis normas. 9. Quod si pro re sua typis edere ac distribuere scriptum suum aliquod vellent, facere hoc poterunt, servatis normis statutis in can. 29 Legis propriae S. Romanae Rotae, congrua congruis referendo. 10. Quaestione semel instituta penes Congregationem aliquam administrationis ac disciplinae tramite, et a partibus admisso aut saltem non recusato hoc agendi modo; his iam non licet eadem de causa actionem stricte iudicialem instituere. Eoque minus, deliberata re atque ad sententiam deducta, fas erit hoc agere. Est nihilominus Congregationi sacrae facultas, quovis in stadio quaestionis, ad iudices ordinarios causam deferre. Cap. IV. De diebus quibus cardinalium coetus coadunantur ac de modo procedendi plenarum congregationum. 1. Stati dies habendis coetibus Patrum Cardinalium erunt dies Lunae pro SS. CC. Propagandae Fidei, et In- dicis; n Martis pro SS. CC. Rituum, Caeremoniali, et Studiorum ; „ Mercurii pro S. C. Sancti Officii ; „ lovis pro SS. CC. Consistoriali, et pro Ne- gotiis ecclesiasticis extraordinariis ; „ Veneris pro SS. CC. Sacramentorum, et religio- sorum Sodalium ; „ Sabbati pro S. C. Concilii, et pro Signatura Apostolica. In Officiis, quae unum eumdemque suis conventibus agendis habent constitutum diem, ipsorum Moderatores consilia inter se inibunt de iisdem habendis per hebdomadas diversas. 2. Si quaestio eiusmodi sit, quae plenae Congregationis iudicium postulet, conficiendum erit officiale folium, compendio collectam questionem exhibens, cum adiecto brevi summario ac dubiis ad excutiendum propositis. In gravioribus aut difficilioribus sive de facto sive det iure quaestionibus, singularum Congregationum Moderatores curabunt unius vel alterius Consultoris rogare sententiam, officiali folio adiiciendam. 3. Folia officialia, Consultorum vota, quidquid proelo edi debeat nomine Officiorum Sanctae Sedis, documenta ipsa aut defensiones, quae partes exhibere velint, ubi agatur de criminum aut matrimonii causis prudentius cautiusque tractandis, haec omnia Vaticanis typis imprimenda tradentur. Cetera aliis etiam officinis committi poterunt, quae a Cardinali a secretis Congregationis Consistorialis in suo Congressu probatae sint, et in quibus cautum sit circumspectioni pro variis casibus necessariae. 4. Scripta typis impressa Patribus Cardinalibus dispertientur decem saltem ante diebus quam Congregatio habeatur. 5. Qui typis edita folia scriptave alia receperint, quae, sive positivo praecepto sive rei delicatiore natura, postulant secreti religionem, de arcano servando erunt maxime solliciti; idque, non per dies tantum rei studio tributos, sed etiam posthac, quamdiu impressa ea folia scriptave domi retinuerint. lidem curare debebunt, ut, post obitum, ea documenta suo quaeque Officio inviolata restituantur. Hac lege aeque obstringuntur uniuscuiusque Officii administri, Consultores ac Patres Cardinales. Easdem qui chartas alio deferat, debitis modis ac tutiore via transmittendas curabit. 6. Nulla fit immutatio in recepto more, quo sacrae Congregationes quaedam in certis negotiis, aliquot ante dies quam Patrum Cardinalium cogatur coetus, convocant Consultorum collegium, ut eorum sententiam rogent. Summam hanc sententiarum postulare poterunt semper Moderatores Congregationum aut Patres Cardinales aliis etiam in causis, praeter ordinarias, modo sint maioris momenti. 7. In Patrum Purpuratorum coetibus primus sermonem instituet Cardinalis Ponens, seu relator, si aderit; eo absente, aut post ipsum, Cardinalis priorem obtinens locum; subinde ceteri ex ordine; denique Cardinalis Praefectus aut eius vice fungens. 8. Quae sacrae Congregationi aut plerisque illorum, qui interfuerunt, decernenda visa sint, ea, constanti lege, cui derogabitur nunquam, exarari scripto debebunt, perlegi et pro contione approbari. Eadem servabitur lex in Consultorum conventibus. 9. Si nihil obstet, sententia, in quam sacer Ordo devenit, a Praelato a secretis in suo Officio evulgabitur; et de ea scriptum aut typis impressum exemplar tradetur omnibus eiusdem Congregationis Cardinalibus in Urbe residentibus. 10. Sententia evulgata, parti oneratae licet intra dies decem novae audientiae beneficium flagitare. Cardinali autem Praefecto, audito Congressu, arbitrium erit eius beneficii concedendi aut recusandi, prout rerum adiuncta suaserint. Quod si Patrum Cardinalium deliberatio secum-ferat clausulam amplius non proponatur, non poterit novae audientiae beneficium concedi, nisi ab ipsa Congregatione universa. 11. Expensae, quas partes in causis agendis coram sacris Congregationibus obierint, generatim repeti non possunt. Attamen cum pars vocata ad suum ius persequendum, per contumaciam defuerit si postea velit rem iudicatam referre, hoc est, causam denuo cognoscendam proponere, debebit aut se de contumacia purgare, aut congruam pecuniae summam deponere, qua impensae sarciantur diligentem partem aut Sanctae Sedis Officium rursus gravaturae. Item si quis absque legitima causa temere postulet ut quaestio in plena Congregatione proponatur, Cardinalis Officii praeses una cum suo Congressu exigere ab instante poterit, ut congruam summam ad eumdem finem, ut supra, deponat. Cap. V. De relationibus summo pontifici agendis. 1. In relationibus Pontifici Summo faciendis iuxta memoratam Constitutionem, curae erit, pro implicatioribus saltem negotiis, scriptum rei compendium prae oculis habere quod deinde in tabulario adservabitur una cum resolutione, appositis die et anno subscrip-toque nomine referentis. 2. Si Romano Pontifici visum fuerit aliquid a sacra Congregatione deliberatum immutare, de hac re certiores fient Emi Patres in proximo coetu, ad ipsorum normam. Cap. VI. De munere variorum administrorum communiter. 1. Praelatus, ad quem, quovis nomine, moderatio Officii a secretis proxime spectat, ut est num. 2., cap. 1. Norm. comm. huius legis, providebit ut negotia, qua par est celeritate ac diligentia expediantur, secundum normas constitutas. Ad eum pertinet maiorum praesertim negotiorum tractatio, et cura ut, quae ad eadem referuntur, epistolae ac rescripta redigantur. Ipse Consultoribus committit studium causarum, seu positionum, de quibus dicant rogati sententiam; eosdem convocat quoties oportet, eorumque coetibus praeest. Interest Congregationibus Patrum Cardinalium, notat forma praescripta quae ipsi decreverint, et ad Sanctissimum Patrem refert statis diebus, quibus ei facta sit Ipsum adeundi potestas. Pro Cardinali Officii praeside, si desit, Congressus habet ac moderatur. Salvis autem peculiaribus cuiusque Officii normis, communiter eius actis cum Cardinali subscribit. Administration! pecuniae advigilat, eamque dirigit secundum legis huius praescripta num. 7°., cap. XI. Norm. comm. Prudenti eiusdem iudicio relinquitur decernere, utrum praestet, ad eos, qui directam petierint expeditionem negotii tributo gravati, rescriptum, tamquam rem creditam, transmittere, an postulare ut ante solvatur. Iuxta praescriptum Constit. Promulgandi, quae hac ipsa die vulgatur ac praesentis legis pars, moderatoribus Commentarii officialis de Apostolicae Sedis actis ipse tradere tenetur exemplaria decretorum Officii sui, quae promulgari debent. Quae vero utiliter evulgari possunt, eisdem tradet, Cardinali Officii praeside consetiente. In utroque casu, ea subsignabit, aut ab alio administro subsignari iubebit, in fidem et testimonium veritatis Si quae cum aliis S. Sedis Officiis communicari aut eisdem tradi debeant, et in omnibus ubi gravius aut urgentius quid accidat, Cardinalem praesidem sem-per conveniet. 2. Fungentes pro Praelato a secretis, aut Substituti, debent, non solum praescriptas officii sui partes exsequi omnes, sed etiam adiumento esse Praeposito in iis omnibus quae ipse postulet, eiusque absentis aut impediti vice munus implere. 3. Studii adiutores, seu informatores (minutanti), debent a) in suae quisque causae, seu positionis, studio versari, in iisque praeterea quas ipsis Officii Praepositi cognoscendas committant; eas in epitomen cogere distincto in folio, quod velut indicem positionis exhibeat actorumque seriem, quae deinceps adiecta sunt. Eo compendio non egent expostulationes aut supplices preces paucis contentae verbis, et quae forte longius non protrahentur; b) interesse Congressui, ut de commissis ad cognoscendum negotiis referant, suamque sententiam proponant, cauto primum, ut, exceptis urgentioribus casibus aut positionibus, de quibus in litt, a, relatio semper fiat ex scripto ante compendio; deinde, ut in maioribus ac difficilioribus causis positio cum adiecto compendio, ante quam cogatur coetus, ad Praelatum Officio praepositum deferatur, ab ipso vel per se vel per alium primi ordinis administrum expendenda, quo plenius atque facilius possit de causa penitus cognita in Congressu dicere; c) epistolas et rescripta de rebus ad suam positionem pertinentibus, aut sibi commissis, ductu maiorum administrorum exarare, et statuere quomodo sint transmittenda, utrum et quodnam sive ordinarium sive speciale tributum solvendum sit, an fiat exemptioni locus; d.) officiale folium et summarium documentorum maioris momenti conficere, quum res erit ad plenam Congregationem referenda; eius imprimendi curam suscipere, typicas formas emendare. In hoc autem redigendo folio vigentem consuetudinem retinebunt; et, ubi res postulaverit, inserent iuris et facti animadversiones vel necessarias vel utiles, ad iustam solutionem quaestionis. 4. Adiutoribus, et, si fieri potest, etiam scriptoribus sua cuique negotia erunt, materiae aut regionis ratione divisa. 5. Adiutores laurea doctoris oportet esse insignitos in sacra theologia et in iure canonico. lidem in Congregationibus praesertim, quorum negotia regionis ratione divisa sunt, unam saltem callebunt ex his linguam: gallicam, germanicam, anglicam, hispanicani, lusitanam. Curabunt autem Praepositi ut in Officio a secretis sermones hi omnes intelligantur cuius rei gratia opportunum erit, candidatis, etiam ad alia inferiora officia, tamquam conditionem proponere, ut vel unam ex memoratis linguis, pro casibus ac necessitate sciant. 6. Scriptorum amanuensium est, Officii epistolas et rescripta e positione exscribere, et quae paucis re cepto usu indicata sint verbis, ea fusius evolvere. Curam omnem adhibebunt, ut quavis menda scriptura careat; nec subscribendam tradent, nisi prius attente perlegerint. Huic diligentiae qui desit identidem, praebere poterit causam, cur in ipsum severius animadvertatur. Absoluta scriptione, nomen suum et cognomen initialibus litteris positioni adiicient in confecti operis testimonium. Epistolae ac rescripta redigentur communiter in foliis, quae inscriptum gerant suae Congregationis nomen, induentque formam ex instituto Romanae Curiae vigentem. 7. Qui conficiendis tabulis, seu protocollo, dant operam, in librum et in parvam rubricam documenta referent actaque Officio exhibita; relatarum in album rerum indicium, vulgo oculum, folio vel positioni apponent; rite digestum habebunt librum rerum notabilium; positiones in tabularium nondum relatas ordine disponent, eas dividentes pro sua quamque dioecesi et pro annorum ac mensium serie, secundum progredientem protocolii numerum. 8. Tabulario addicti, eidem recte ordinando vacabunt; positiones resument; utrumque indicem conficient, alterum, litterarum ordine digestum, referentem petentium nomina, aut eorum contra quos expostulatum sit, in causis alicuius momenti; alterum ordine materiae, res maiores complectentem quae anni decursu actae sint; denique, muniti scripto mandato in actis ad-servando, petita documenta exscribent, eaque exempla cum primo concordare declarabunt. 9. Ad officium expeditionis pertinent ratiocinator, et distributor qui etiam arcarii fungetur munere. 10. Ratiocinatoris erit in menstruum folium referre (de quo huius legis num. 4., cap. XI. Norm, comm.) rescripta omnia taxationi obnoxia, indicata dioecesi, numero protocolii ac pecunia Sanctae Sedi solvenda, a maioribus administris aut adiutoribuš taxata; ex ea taxatione supputare, servatis normis in memoratis locis huius legis descriptis aliisque seorsim exhibendis, expensas procurationis et exsecutionis, si id negotii fuerit Ordinario commissum; in tergo rescripti, vel distincto in folio secundum praescripta num. 6. memorati cap. XI, impresso signo vim pecuniae solvendam notare; eamque, ubi de maiore agatur pecuniae summa, exprimere integris litteris. 11. Distributoris munus erit: a) partibus quarum interest aut ipsarum procuratoribus seu agentibus, acta, litteras, rescripta distri- buere; pecuniam exigere Sanctae Sedi debitam, si quae sit, eamque in arcae folio notare. b) Prospiciet ut epistolae et fasciculi actorum, in Urbe distribuenda, ad eos, ad quos pertinent, apparitorum adhibita opera mittantur: quae vero extra Uibem ex officio mittenda sunt, ea per publicos cursores transmittantur. c) Litteras et rescripta, quae occlusa mittenda sunt iuxta num. 6. memorati cap. XI, praeposita nominis et loci inscriptione, obserabit. d) Ante vero quam acta tradat vel mittat, inspiciet sintne ipsis rite subscripta nomina; eaque sigillo munienda curabit, secundum Officii normas. e) Acta taxationi obnoxia nunquam dimittet ante solutam pecuniam, nisi scripta Praepositorum accedat auctoritas. Quam si cautelam neglexerit, in se periculum recipiet, expletoque mense, de suo restituet. f) Distributoris quoque munus est, Praepositorum auctoritate, officiales curare sumptus pro necessaria tabularii seu cancellariae supellectili sive comparanda sive instauranda. g) Tandem si quis Ordinarius petierit ad se directo aliquid mitti, simulque aliquam pro expensis pecuniae vim ad Sanctam Sedem expedierit, distributoris erit missam ad Officium a secretis pecuniam servare, cuius partem administrationi oeconomicae S. Sedis debitam, impetrata gratiä, tradet; reliquum arbitrio mittentis adhibendum retinebit. Ad hunc finem, accepti et expensi tabulas peculiares habeat, omnium rationem Praelato a secretis sub exitum mensis redditurus. Pecunia vero in Officii arca, distincto loco, servetur. 12. In Officiis, ubi propter negotiorum numerum unus distributionis administer non sufficiat, alius adii-cietur. Munia superius recensita prudenti Moderatorum arbitrio, inter utrumque dividentur, ita ut uni cura sit praesertim distributionis litterarum, alteri rescriptorum et perceptionis taxatae pecuniae. 13. Tabularii, protocolii, expeditionis et scriptionis administri censentur inter se pares. Patet igitur iis transitus de uno in aliud officium ex prudenti Moderatorum iudicio, nullo ulterius indicto certamine. 14. A mox recensitis officiis ad munus adiutoris nullus datur adscensus. Quare. vacuo adiutoris officio, peculiare certamen indicetur. 15. Etsi, quod supra dictum est, sua cuique definita sint munia, firma tamen communis manet lex, qua omnes administri debent absentium partes mutua vice supplere, ac fraterna caritate alter alteri adiumento esse, prout aequum Praepositi iudicaverint. 16. Apparitores seu ianitores debent aedes sibi commissas custodire, earum nitorem curare, epistolas et actorum fasciculos ad quos spectant, vel ad stati ones tabellarias ferre, aliaque peragere quae a Moderatoribus commissa habeant in sui Officii commodum. Salvis, si quae sint, iuribus acquisitis a praesentibus Officiorum apparitoribus, ceteri ex eo numero posthac eligentur ad triennium, eaque nominatio poterit ad ulteriora triennia prorogari, prout ipsi sese integros idoneosque probaverint. Omnes denique iusiurandum interponent de secreto servando in sui Offici rebus huic nexui subiectis. Cap. VII. De singulis sacris congregationibus Art. 1. — Congregatio Sancti Officii. 1. Huius Congregationis administri maiores, post Cardinalem a secretis, sunt Adsessor et Commissarius. 2. Consilium constabit, ut ante, Consultoribus a Summo Pontifice nominadis. Praeter Consultores, pergent esse nonnulli Censores, vulgo Qualificatori. 3. Minores administri ad cetera quae retinebunt munia adiunctam habebunt indulgentiarum expeditionem. 4. Unus e substitutis notariis officium sibi assumet imponendae taxationis rescriptis, quibus dispensatio conceditur ab impedimentis disparitatis cultus et mixtae religionis, aut impertiuntur indulgentiae. 5. Alterius erit epistolas et rescripta distribuere debitamque pecuniam exigere. 6. In tractandis negotiis, quae ad catholicam doctrinam moresque pertineant, et in iudicio ferendo de criminibus haeresis aliisve suspicionen haeresis inducentibus, atque in iis omnibus quae ad dispensationes ab impedimentis disparitatis cultus et mixtae religionis referunfur, Congregatio Sancti Officii suo more institutoque procedit; sibique propriam consuetudinem retinet, servatis, normis in hac lege constitutis, quantum cum necessaria S. Offici disciplina componi possint. Congruenter ad haec, dubia quae circa competentiam Sancti Officii in aliqua re oriri possunt, ipsamet haec Oongregatio per se dirimet, servatis semper terminis a Constitutione Sapienti consilio praefinitis. 7. Mos procedendi S. Officii, de quo in superiore num. 6. itemque temporalis suae administrationis gerendae ratio, quamprimum erunt scripto redigenda, et postquam a Patribus Cardinalibus revisa fuerint, per Cardinalem a secretis Summo Pontifici erunt subiicienda ut approbentur. 8. Circa indulgentias, in ea parte quae est disciplinae et gratiae, nova Romanae Curiae ordinatione Sancto Officio tributa, haec Congregatio adhaerebit normis ea de re propositis a Clemente IX in Constit. In ipsis die vi mensis Iulii a. MDCLX1X, quae lex plene vigebit. Ipsius igitur erit „omnem difficultatem ac dubietatem in indulgentiis emergentem, Romano Pontifice circa graviora difficilioraque consulto, expediendi; ac, si qui abusus in eis irrepserint, illos, iudicii, forma plane postposita, corrigendi et emendandi; causas vero iudicialem formam requirentes ad proprios iudices remittendi; falsas, apocryphas indiscretasque indulgentias typis imprimi vetandi; impressas recognoscendi et examinandi, ac, ubi Romano Pontifici retulerit, illius auctoritate reiiciendi; ac in concedendis indulgentiis moderationem adhibendi.“ Firma pariter manet lata lex per decretum sacrae Congregationis Indulgentiarum ac Reliquiarum a Benedicto XIV approbatum die XXVlll mensis lanuarii a. MDCCLV1, et a Pio IX confirmatum die XIV Aprilis MDCCCLV1, hoc est: „Impetrantes posthac generales indulgentiarum concessiones teneri, sub poena nullitatis gratiae obtentae, exemplar earumdem concessionum ad Secretariam sacrae Congregationis deferre“. 9. Rebus huius partis liber protocolli, destinabitur ac distinctum tabularium. Erunt etiam et administer maior titulo Substituti, et peculiares Consultores. 10. Congressus pro his negotiis constabit Cardinali a secretis, Adsessore, Commissario, et Substituto indulgentiarum. 11. Administri, Consultores, Cardinales, quibus de hisce rebus erit agendum, non obstringentur circa eas speciali vinculo secreti Sancti Officii, sed communi a praesenti lege praescripto. 12. Indulgentiarum petitiones, dubia, occurrentes quaestiones, relata prius in librum protocolli, ad Substitutum transmittentur primo eius examini subiicienda. 13. Si, quemadmodum superius praescriptum est cap. II. Norm, pecul., agatur de gratia, quae secundum vigentem consuetudinem communiter concedi soleat, et si dubiorum et quaestionum solutio obvia et perspicua fiat ex iam probatis receptisque sententiis, res in Congressu diiudicari poterit, ad normam facultatum, quas Pontifex Maximus concedendas censuerit. Sin aliter, res in plena Congregatione tractabitur cum folio officii per Substitutum redigendo, atque uno aut pluribus Consultorum suffragiis. De soluta vero quaestione relatio erit peragenda Pontifici. 14. Mittentur per Breve indulgentiae perpetuae, itemque ex temporariis illae, quae totam dioecesim, provinciam, regionem, vel universam Ecclesiam complectuntur; tum etiam facultates perpetuae applicandi indulgentias alicui piae supellectili. Substitutus ab indulgentiis cum Cancellario Brevium communicabit de rebus necessariis ad exsecutionem Brevis. 15. Epistolae ac rescripta de indulgentiis a Congregatione Sancti Officii exarata, subscriptum gerent nomen Cardinalis a secretis, aut alicuius ex Emis Patribus eiusdem sacri Consilii, contra posita subscriptione Ad-sessoris, eoque impedito, Substituti ab indulgentiis. Art. 11. — Congregatio Consistorialis. 1. Post Cardinalem a secretis, maiores administri sunt Adsessor et Substitutus. 2. Collegium erit Consultorum iuxta praescriptum Constitutionis Sapienti consilio. 3. Habebitur quoque sufficiens administrorum minorum numerus pro expediendis negotiis huius Congregationis propriis, iuxta statuta in cap. VI. praecedenti. 4. Praetercommuneiusiurandum, omnes qui aliquo munere in hac sacra Congregatione funguntur, illud etiam dabunt, quod Sancti Officii iusiurandum dicitur, his verbis expressum: „In nomine Domini. „Ego N. N. sub poena excommunicationis latae sententiae ipso facto et absque alia declaratione incurrendae, a qua, praeterquam in articulo mortis, a nullo nisi a Summo Pontifice, ipso quidem Cardinali Poeni-tentiario excluso, absolvi possim; et sub aliis poenis etiam gravissimis arbitrio Summi Pontificis mihi in casu transgressionis infligendis, spondeo, voveo ac iuro, inviolabile secretum me servaturum in omnibus et singulis quae ad Episcoporum, Administratorum Apo-stolicorum aliorumque Ordinariorum electionem, vitam, mores agendique rationem delata sint; itemque in omnibus quae ad dioecesum erectionem seu earumdem unionem spectent, exceptis dumtaxat iis quae in fine et expeditione eorumdem negotiorum legitime publicari contingat: et hoc secretum me servaturum cum omnibus qui eodem iuramenti vinculo constricti non sint, et cum iis etiam qui quamvis hoc secreto teneantur et ad Congregationem Consistorialem pertineant, nihilo- minus in Urbe habitualiter non commorantur: neque unquam, directe, nutu, verbo, scriptis, aut alio quovis modo et sub quocumque colorato praetextu, etiam maioris boni aut urgentissimae et gravissimae causae, contra hanc secreti fidem quidquam commissurum, nisi peculiaris facultas aut dispensatio expresse mihi a Summo Pontifice tributa fuerit. „Denique si supplices libellos, commendationes aut litteras de memoratis negotiis a qualibet persona receperim, sacrae Congregationi rem patefaciam. „Sic me Deus adiuvet, et haec sancta Dei Evan-gelia, quae meis manibus tango.“ 5. Invitationes ad sollemnia pro decernendis Sanctorum Caelitum honoribus, ad aliasque sacras celebritates, fient per huius Congregationis epistolas. 6. Plenae Congregationi ius competit nominandi Episcopos omnes, stabiles Ordinarios dioecesanos, Visitatores Apostolicos dioecesum. Ad eamdem pertinet novas dioeceses constituere, constitutas unire; canonicorum collegia, seu Capitula, erigere; Visitatorum at-que Ordinariorum de statu suarum dioecesum relationes expendere; dioecesano regimini ac Seminariis universim prospicere; specialiter vero iis omnibus occurrere quae graviora videantur, prout ante praescriptum est; denique in conflictatione iurium dubia solvere circa competentiam omnium Officiorum, excepta Congregatione Sancti Officii, quae ipsa per se de sua competentia iudicabit, iuxta superius dicta. In Episcopis nominandis, quoties id ei competat, Congregatio Consistorialis inhaerebit normis Constitutionis Romanis Pontificibus, diei XVII mensis Decembris MDCCCCUI. (Dalje.) 66. Missae apud ecclesias filiales. Synodus Labacensis 11. prohibet excursus ad eccle- Ab hac prohibitione eximuntur festa principaliora sias filiales in festis per annum principalioribus (Sy- per annum, si diebus istis apud ecclesiam filialem pa-nodus II. pag. 37. e.) trocinium celebratur. Ordinariatus Labacensis die 28. Iulii 1909. f Antonius Bonaventura episcopus. 67. Slovstvo. Vole Jožef: Velike zgodbe svetega pisma stare in nove zaveze. Za višje razrede ljudskih šol in za meščanske šole. Cena vezani knjigi 1 K. Potrdil kn. šk. ordinariat ljubljanski. Pripustilo c. kr. ministrstvo za bogočastje in uk z razpisom z dne 16. julija 1909, št. 21.121 kot učno knjigo v ljubljanski škofiji. — Ko se čč. gg. katehetje na to knjigo opozarjajo, se jim obenem naznanja, da je s tem zaukazana uporaba te knjige na meščanskih šolah in v 4. razredu ljudskih šol ljubljanske škofije. 68. Konkurzni razpis. Razpisujejo se župnije: Ambrus v žužemberški, Motnik v kamniški, Spodnja Idrija v idrijski (drugič), Rakitna v vrhniški dekaniji. Prošnje za župnijo Ambrus in Spodnja Idrija naj se naslove na c. kr. deželno vlado, za župnijo Motnik na kn. šk. ordinariat, za Rakitno na lastništvo graščine v Bistri. Zadnji rok za vlaganje prošenj je 31. avgust 1909. 69. Škofijska kronika. Podeljene so župnije: Podbrezje č. g. Venceslavu Vondrašek, župniku v Ambrusu, Goriče č. g. Jerneju Zupanc, župniku v Motniku, Gora nad Idrijo č. g. Lavrenciju Lahu, Lesce č. g. Janezu Lovšinu, župniku na Rakitni. Umeščen je bil 21. julija t. 1. č. g. Janez Kramar, beneficiat na Vačah, za župnika v Ribnem, in 29. julija t. 1. č. g. Franc Vidmar, kaplan v Krškem, za župnika pri Sv. Trojici pri Tržišču. Premeščeni so čč. gg. kaplani: Frančišek Gaberšek iz Postojne za župnega upravitelja v Šmihel pri Žužemberku, Anton Gole iz D. M. v Polju v Tržič, Valentin Jerše iz Škocijana pri Dobravi v Poljane nad Škofjo Loko, Janez Klavžar iz Starega trga pri Ložu v Ško-cijan pri Dobravi, Frančišek Zorko iz Smlednika v Košano, Josip Gostiša iz Radovljice v Horjul, Janez Miklavčič iz Horjula v Smlednik, Martin Drolc z Iga v Radovljico, Alojzij Breceljnik iz Semiča na Ig, Friderik Rodič iz Črnomlja v Semič, Frančišek Vovko iz Šent Vida nad Ljubljano na Vrhniko, Anton Tomelj z Bleda v Šent Vid nad Ljubljano, Alojzij Jerič iz Radeč pri Zidanem mostu v Stari trg pri Poljanah, Janko Kmet iz Boštanja v Kranjsko goro, Josip Fröhlich iz Kranjske gore v Boštanj, Valentin Zupančič iz Mokronoga na Dovje, Frančišek Majdič iz Polhovega gradca na Vače, Josip Bambič iz Poljan nad Škofjo Loko v Polhov gradeč, Alojzij Kurent iz Trebnjega v Krško, Janez Noč iz Št. Janža v Trebnje, Janez Jaklitsch iz Črmo-šnjic v Altlag, Janez Prijatelj iz Tržiča v D. M. v Polju, Janez Kovač iz Starega Loga pri Kočevju in Tomaž Klinar iz Novega mesta za prefekta v zavod sv. Stanislava, Frančišek Kerhne iz Toplic k Sv. Jakobu v Ljubljani, Anton Demšar iz Šmartina pri Kranju v Toplice, Matija Noč iz Sv. Trojice pri Tržišču v Predoslje Nameščeni so za kaplane čč. gg. se m en iški duhovniki: Frančišek Škvarča v Črmošnjicah, Leopold Perme v Postojni, Frančišek Žitnik v Mokronogu, Frančišek Golmajer v Trnovem pri II. Bistrici, Jožef Anžič v Šmartinu pri Kranju, Andrej Kopitar v Kočevju. Čč. gg. novomašniki: Jakob Omahna pri Sv. Trojici pri Tržišču, Janez Šešek na Trebelnem, Frančišek Zabret na Bledu, Andrej Zupanc v Radečah pri Zidanem mostu, Anton Černugelj v Šent Janžu, Anton Šifrar v Senožečah, Josip Gnidovec kot kapiteljski vikar v Novem mestu. Nemški viteški red je premestil kaplana P. Gregorja Cerar iz Podzemlja v Črnomelj, P. Pavlina Bitnar iz Ljubljane v Podzemelj, imenoval pa P. Rajmunda Kubinek, kaplana v Črnomlju, za župnega upravitelja istotam. V začasni pokoj je stopil č. g. Frančišek Žvan, kaplan pri Sv. Jakobu v Ljubljani. Umrla sta č. g. Stanislav Peharc, župnik-vikar v Črnomlju, dne 26. julija v Kandiji pri Novem mestu, in č. g. Karol Ceme, župnik v pokoju, v Tržiču dne 29. julija t. I. — Priporočata se čč. gg. sobratom v pobožno molitev. Knezoškofijski ordinariat v Ljubljani, dne 6. avgusta 1909. Vsebina: 65. Constitutio Apostolica de Romana Curia. (Nadaljevanje.) — 66. Missae apud ecclesias filiales. — 67. Slovstvo. — 68. Konkurzni razpis. — 69. Škofijska kronika. Izdajatelj kn. šk. ordinariat. Odgovorni urednik Viktor Steska. — Tiskala Katoliška Tiskarna.