Nr. 3484. VII. 1894. Kirchliches Derordmmgs-Matt für die Lavanler Diöccfc. Inhalt: I. Litterae Apostolicae Leonis P. P. XIII. de disciplina Orientalium conservanda et tuenda. — II. Decretum generale 8. Congreg. Rit. de Methodo in nuncupatione votorum sequenda. — III. Erlaß ber f. k. Statthaltern in Graz betreffs Behebung rückständiger Gebühren aus dem steierm. Religionsfonde. — IV. Verordnung, betreffend die Einführung des neuen Officium defunctorum für die Lavanter Diocese. — V. Bericht über den allgemeinen frommen Verein der christlichen Familien zu Ehren der Hl. Familie von Nazareth. — VI. Diöccsan-Nachrichten. I. Leonis P. P. XIII. Litterae Apostolicae de disciplina Orientalium conservanda et tuenda. LEO EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Orientalium dignitas Ecclesiarum, pervetustis rerum monumentis eisque insignibus commendata, magnam habet toto christiano orbe venerationem et gloriam. Apud illas enim, inita benignissimo Dei consilio humanae redemptionis primordia, celeriter ad ea properavere incrementa, ut laudes aposto- lati et martyrii, doctrinae et sanctitatis primo honore floruerint, primam saluberrimorum fructuum laetitiam ediderint. Ex illis autem perampla beneficiorum vis in ceteros late populos mire profluxit; quum beatissimus Petrus, princeps apostolici ordinis, multiplicem erroris vitiique pravitatem disiecturus, lumen veritatis divinae, evangelium pacis, Christi libertatem in dominam gentium urbem caelesti numine intulit. — At Ecclesiis Orientalibus Romana potissimum, ecclesiarum omnium caput, sane quantum honoris et caritatis inde a memoria apostolica tribuere consuevit et quam fideli obsequio vicissim laetari : easdemque, per varia deinde atque acerba tempora, nequaquam ipsa destitit, providentia et benefactis, a iacturis erigere, devinctas retinere, revocare discordes. Neque ultimum illud fuit vigilantiae officium, ut proprias cuiusque orientalis gentis consuetudines sacrorumque rationes, quas pro potestate et sapientia sua legitimas edixisset, integras in eis perpetuo custodiret ac tueretur : cuius rei documento multa sunt quae Decessores Pontifices, cum primis Pius IX fel. ree., vel suis ipsi actis vel per sacrum Consilium christiano nomini propagando prudentissime censuerunt. — Non minore permoti Nos adduetique studio, sub ipsa pontificatus initia, ad Christianas Orientis nationes oculos peramanter convertimus. Maturavimus quidem conferre curas ad earum allevandas necessitates, aliasque sumus deinceps occasiones nacti actuosae benevolentiae testandae : sed nihil profecto antiquius sanctiusque fuit neque est, quam animis cum Sede Apostolica obstrictis, adeo in eis ardorem excitare et fecunditatem fidei, ut ad maiorum excelen-tiam et laudem exemplis renovatis nitantur. Iam licuit aliquot adiumenta Ecclesiis illis afferre. — Collegium hac ipsa in Urbe clericis Armeniis et Maronitis instituendis, iteinque Philippopoli et Hadriano poli pro Bulga ris, condidimus ; Athenis Lconianum condendum decrevimus ; etiam seminario sanctae Annae, quod Hierosolymae, cleri Graeci Mclchitae educendi causa, coeptum est, maiorem in modum favemus. In eo praeterea sumus ut Syrorum numerum in alumnis Collegii Urbaniani augeamus ; utque Athanasianum Graecorum ad pris- tinum restituamus institutum, quod Gregorius XIII, munificus auctor, sapienter voluit, unde viri extite-runt clarissimi. Plura vero in hoc similiquo genere experiri Nos atque efficere posse, eo nunc vehe-mentiore voluntate exoptamus, postquam, aspirante Deo, consilium iamdiu meditatum perfecimus appellandi singulari epistola principes et populos universos ad felicem fidei divinae unitatem. Nempe inter Christianas gentes calamitose divulsas, primo loco Orientales vocare, adhortari, obsecrare contendimus, quanta maxima potuimus apostolica et paterna caritate. Inchoatam spem quotidie magis foveri periu-cundum accidit Nobis, ccrtumque est, opus tam salutare enixius insistere ; ut, quidquid ex Apostolicae Sedis providentia expectari possit, admodum expleamus, quum submovendis simultatis vel suspicionis causis, tum optimis quibusque reconciliationis praesidiis admovendis. — Praestantissimum id esse existimamus, ad incolumitatem disciplinae Orientalium propriae, cui valde semper tribuimus, animum curasque adiicere. Qua in re iam Nos clericorum ephebeis earum gentium proxime conditis hanc etiam dedimus praescriptionem, dabimus eamdem condendis, ut maxima religione ritus colant et observent suos, in eisque cognitionem usumque alumni capiant. Siquidem in rituum orientalium conservatione plus inest quam credi possit momenti. Augusta enim, qua varia ea rituum genera nobilitantur, antiquitas, ct praeclaro est ornamento Ecclesiae omni, et fidei catholicae divinam unitatem affirmat. Inde enim-vero, dum sua praecipuis Orientis Ecclesiis apostolica origo testatior constat, apparet simul et enitet earumdem cum Romana usque ah exordiis summa coniunctio. Ncque aliud fortasse admirabilius est ad catholicitatis notam in Ecclesia Dei illustrandam, quam singulare quod ei praebent obsequium dispares caeremoniarum formae nobilesque vetustatis linguae, ex ipsa Apostolorum et Patrum consuetudine nobiliores ; fere ad imitationem obsequii lectissimi quod Christo, divino Ecclesiae auctori, exhibitum est nascenti, quum Magi ex variis Orientis plagis devecti venerunt adorare eum'1). — Quo loco illud apte cadit animadvertisse, quod sacri ritus, tametsi per se instituti non sunt ad dogmatum catholicorum evincendam veritatem eadem tamen viva propemodum exprimunt splendideque, declarant. Quapropter vera Christi Ecclesia, sicut magnopere studet ea custodire inviolata quae, utpote divina, immutabilia accepit, ita in usurpandis eorumdem formis nonnunquam concedit novi aliquid vel indulget, in iis praesertim quae cum venerabili antiquitate conveniant. Hoc etiam modo et cius vitae nunquam senescentis proditur vis, et ipsa magnificentius Christi sponsa excellit, quam sanctorum Patrum sapientia veluti adumbratam in effato agnovit davidico : Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate . . . in fimbriis aureis, circumamicta varietatibus.'1) Quoniam igitur haec rei liturgicae disciplinaeque orientalis iure probata varietas, praeter ceteras laudes, in tantum decus utilitatemque Ecclesiae convertitur, eo non minus pertineant muneris Nostri partes oportet, recte ut sit consultum, ne quid incommodi imprudenter obrepat ab occidentalibus Evangeli! administris, quos ad eas gentes Christi caritas urgeat. — Rata quidem permanent quae in hoc Benedictus XIV, Decessor Noster illustris, sapienter provideque decrevit per Constitutionem Demandatam, in forma epistolae, dic datam XXIV decembris anno MDCCXLIII, ad Patriarcham Antiochenum Graecorum Melchitarum omnesque eiusdem ritus Episcopos eidem Patriarchae subiectos. Verum, aetatis decursu non brevi, novatis per ea loca rerum conditionibus, atque latinis Missionariis Institutisque ibidem multiplicatis, factum est ut peculiares quaedam Apostolicae Sedis curae in eadem causa exposcerentur : quod certe peropportunum fore, crebra per hosce annos occasione Nosmetipsi cog-noramus, et desideria aequissima confirmaverant Venerabilium Fratrum in Oriente Patriarcharum, non semel ad Nos delata. Quo autem totius negotii apertius pateret summa, aptioresque providendi rationes definirentur, eosdem Patriarchas haud ita pridem in Urbem advocare placuit, quibuscum communicaremus consilia. Tum eos, una cum nonnullis Dilectis Filiis Nostris 8. R. E. Cardinalibus, coram ad deliberandum frequenti congressione habuimus. — Iis autem rebus omnibus, quae communiter propositae et agitatae sunt, meditate perpensis, induximus animum certa quaedam eiusdem Benedictinae Constitutionis praescripta, congruenter novis earum gentium temporibus, explicatiora facere et ampliora. In quo prae- ') Matth. 11, 1—2. -) lì XLIV. stando, hoc tamquam principium ex ipsa deprompsimus, sacerdotes nempe latinos eo tantum consilio ab Apostolica Sede in illas regiones mitti, ut sint Patriarchis et Episcopis in adiutorium et levamen; cauto propterea ne udendo facultatibus sibi concessis, eorum iurisdictioni praeiudicium inferant et numerum subditorum imminuant1): ex quo perspicuum extat quibus legibus officia eorumdem Latinorum ad Hierarchiam Orientalem sint temperanda. Itaque rerum capita quae sequuntur visa sunt in Domino praescribenda et sancienda, ut facimus, Apostolica fulti auctoritate ; iam nunc declarantes velle Nos atque edicere ut eadem Benedictina decreta, quae de Graecis Mclchitis primitus data sunt, fideles omnes cuiusvis in Oriente ritus universe attingant. I. Missionarius quilibet latinus, e clero saeculari vel regulari, qui orientalem quempiam ad latinum ritum consilio auxiliove inducat, praeter suspensionem a divinis quam ipso facto incurret, cete-rasque poenas per eamdem Constitutionem Demandatam inflictas, officio suo privetur et excludatur. Quae praescriptio ut certa et firma consistat, exemplar eius patere vulgatum apud Latinorum ecclesias iubemus. II. Ubi desit proprii ritus sacerdos cui Patriarcha orientalis mandet spiritualem suorum administrationem, ibi eorum curam suscipiat Parochus alieni ritus qui easdem atque ipsi species, azymum vel fermentatum, ad consecrandum adhibeat ; anteferatur qui eas adbibeat ritu orientali. — Fidelibus autem sit facultas communicandi utrovis ritu, non eis tantummodo locis ubi nulla ecclesia nec sacerdos sui proprii ritus babeatur, prout a sacro Consilio christianonomini propagando decretum est die XVIII augusti anno MDCCCXCT1I, verum etiam ubi, propter longinquitatem ecclesiae suae, non eam possint, nisi cum gravi incommodo, adire : de quo Ordinarii esto indicium. Idquo fixum resideat, eum qui alieno ritu vel diu communicaverit, non propterea censendum mutasse ritum, sed in ceteris officiis omnibus perseverare Parocho suo addictum. III. Sodalitates Religiosorum latinae, quae inventati instituendae in Oriente dant operam, si quo in collegio alumnos ritu orientali non paucos numerent, sacerdotem eiusdem ritus, Patriarcha consulto, apud se habeant ipsorum commodo alumnorum, ad missae sacrificium, ad sacram synaxim, ad catechesim patria lingua impertiendam ritusque explicandos; aut saltem diebus dominicis cete-risque de praecepto occurrentibus festis talem sacerdotem arcessant, ea officia praestiturum. Quam ob causam eisdem Sodalitatibus quaevis privilegia, etiam speciali mentione digna, quibus gaudeant ut alumni orientalis ritus, quamdiu in collegiis ipsarum degant, latinum sequantur, adempta esse omnia edicimus : de ritualibus autem abstinentiis servandis moderatores cum religiosa aequitate videant. — Item alumnis externis prospiciatur : quos ad proprias ipsorum ecclesias seu curias remitti aut perduci oportebit, nisi videatur cos cum internis ad eiusdem ritus officia admittendos. IV. Eadem praescripta transferenda sunt, quoad fieri possit, ad Religiosarum Sodalitates, puellis educandis in asceteriis scholisque deditas. Quod si qua immutatio per tempora et res opportuna inciderit, ea non ante fiat quam Patriarchae consensus accesserit et venia Apostolicae Sedis. V. Nova, ritu latino, inventuris collegia vel domus Religiosorum utriusvis sexus ne in posterum aperiantur, nisi Apostolica Sede rogata et consentiente. VI. Presbyteris tum latinis tum orientalibus, ncque in suis, neque in alieni ritus ecclesiis, fas est quemquam absolvere a casibus qui suis cuiusque Ordinariis sint reservati, nisi facultate ab eisdem permissa : qua in re quodvis privilegium, vel speciali mentione dignum, prorsus revocamus. VII. Orientalibus qui ritum latinum, etiamsi ex pontificio rescripto, susceperint, revertere ad pristinum, Apostolica Sede exorata, licebit. VIII. Mulieri latini ritus quae viro nupserit ritus orientalis, aeque ac mulieri orientali quae nupserit latino, integrum erit ut ad ritum viri, ineundo vel durante matrimonio transeat : matrimonio autem soluto, resumendi proprii ritus libera erit potestas. IX. Quicumque orientalis, extra patriarchale territorium commorans, sub administratione sit cleri latini, ritu tamen suo permanebit adseriptus ; ita ut, nihil diuturnitate aliàve causa ulla suffragante, recidat in ditionem Patriarchae, simul ac in eius territorium revenerit. ‘) Const. Demandatam n. 13. X. Nulli, utriusvis sexus, Ordini vel Instituto religioso latini ritus, quemquam orientalem inter sodales suos fas erit recipere, qui proprii Ordinarii testimoniales litteras non ante exhibuerit. XI. Si qua ex dissidentibus communitas vel familia vel persona ad catholicam unitatem venerit, conditione velut necessaria interposita amplectendi latini ritus, huic ritui remaneat ea quidem ad tempus adstricta, in eius tamen potestate sit ad nativum ritum catholicum aliquando redire. Si vero eiusmodi conditio non intercesserit, sed ideo ipsa communitas, familia, persona a latinis presbyteris administretur quia desint orientales, regrediendum ipsi erit ad ritum suum, statini ut sacerdotis orientalis fuerit copia. XII. Matrimoniales et ecclesiasticae, quaecumque sint causae, de quibus ad Apostolicam Sedem appellatio liat, nequaquam Delegatis Apostolicis definiendae, nisi aperte ea iusserit, committantur, sed ad sacrum Consilium christiano nomini propagando omnino deferantur. XIII. Patriarchae Graeco Melchitae jurisdictionem tribuimus in eos quoque fideles eiusdem ritus qui intra fines Turcici Imperii versantur. Praeter istas peculiares cautiones atque ex iure praescripta, maxime Nos tenet cura, quod supra attigimus, ut condantur opportunioribus in Oriente locis seminaria, collegia, instituta omne genus, eaque prorsus ad iuvenes incolas ipso ritu patrio formandos in suorum auxilia. Hoc propositum, in quo dici vix potest quanta religioni inhaereat spes, studiose Nos aggredi, prolixisquc suhsidiis provehere, affluente, ut confidimus, catholicorum ope, deliberatum habemus. Sacerdotum indigenarum operam, quippe et convenientius impensam et cupidius acceptam, multo futuram quam advenarum fructuosiorem, paulo fusius est a Nobis monstratum in encyclicis litteris quas dedimus superiore anno de collegiis clericorum in Indiis Orientalibus constituendis. — Ita porro sacrae juventutis institutioni semel consulto, profecto studiis rei theologicae et hihlicao apud Orientales accrescet honos ; vigehit linguarum veterum eruditio aeque ac in recentibus sollertia ; doctrinae et litterarum census, quo Patres eorum scriptoresque abundant, in commune bonum, largius proficiet : eo demum peroptato exitu, ut sacerdotii catholici emergente doctrina integrique exempli laude praelucento, propensius eiusdem matris complexum fratres dissidentes requirant. Tum vero si ordines cleri animos, studia, actionem caritate vere fraterna sociaverint, certe, favente et ducente Deo, dies maturabitur auspicatissima, qua, occurrentibus omnibus in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, plene ex eo perfecteque totum corpus compactum, et connexum per omnem iun-cturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.1) Ea nimirum gloriari unice potest Christi vera esse Ecclesia, in qua aptissime cohaereat unum corpus et unus spiritus.2) Haec universa et singula, quaeeumque sunt a Nobis decreta, minime dubium quin Venerabiles Fratres Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi quovis orientali ritu catholici, pro ea qua praestant tum in Cathedram Apostolicam et in Nos pietate, tum suarum sollicitudine Ecclesiarum, omni sint reverentia et obtemperatione suscepturi, idque sedulo effecturi ut eorumdem observantia, ab iis quorum interest, plena consequatur. — Copia vero fructuu m, quos inde augurari licet et iure optimo expectarc, valde ex opera eorum proveniet qui gerunt personam Nostram per Orientem cliristianum. Delegatis propterea Apostolicis commendatissimum volumus ut illarum gentium tradita a maioribus instituta honore debito vereantur: Patriarcharum auctoritatem quo par est obsequio colant, colendam curent ; atque in officiorum cum eis permutatione, consilium expleant Apostoli : Honore invicem praevenientes3 ) : Episcopis, clero et populo studiosum ac benevolentem animum probent; eumdem plane spiritum in se referentes, quo Ioannes Apostolus agebatur, quum Apocalypsim dedit septem ecclesiis quae sunt in Asia, inscripta salutatione : Gratia vobis et pax ab eo gui est, et qui erat, et qui venturus est1): in omnique agendi ratione sese praestent eos, qui vere habeantur nuntii digni conciliatoresque sanctae unitatis inter Orientales Ecclesias et Romanam, quae centrum eiusdem est unitatis et caritatis. — Haec ipsa similiter sentiant, simi- ‘) Eph. IV, 13, 10. ») Ib. 4. s) Rom. XII, 10. *) Apoc. I, 4. liter peragant, hortatu iussuque Nostro, sacerdotes latini, quotquot in eisdem regionibus egregios labores obeunt ad sempiternam animorum salutem : religiose in obedientia Romani Pontificis laborantibus, tunc vero dabit Deus ampla incrementa. Igitur quaecumque his litteris decernimus, declaramus, sancimus, ab omnibus ad quos pertinet inviolabiliter servari volumus ac mandamus, nec ea notari, in controversiam vocari, infringi posse, ex quavis, licet privilegiata causa, colore et nomine ; sed plenarios et integros effectus suos habere, non obstantibus Apostolicis, etiam in generalibus ac provincialibus conciliis editis, constitutionibus, nec non quibusvis etiam confirmatione Apostolica vel quavis alia firmitate roboratis statutis, consuetudinibus ac praescriptionibus ; quibus omnibus, perinde ac si de verbo ad verbum hisce litteris inserta essent, ad praemissorum effectum, specialiter et expresse derogamus et derogatum esse volumus, ceterisque in contrarium facientibus quibuscumque. — Volumus autem ut harum Litterarum exempliis etiam impressis, manuque Notarii subscriptis et per constitutum in ecclesiastica dignitate virum suo sigillo munitis, eadem habeatur fides quae praesentibus hisce Litteris haberetur ostensis. Datum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo, nonagesimo quarto, pridie calendas decembres, Pontificatus Nostri decimo septimo. A. Card. BIANCHI — C. Card. DE RVGGIERO Pro-Datarius. Visa DE CVHIA I. DE AQVILA E VICECOMITIBVS Loco Plumbi Iteg. in Secret. Brevium I. CVGNONL II. Decretum generale 8. Congregationis Rituum. Methodus statuitur in nuncupatione votorum sequenda. Non semel a 8. Rituum Congregatione exquisitum fuit: Utrum, et quomodo solemnis votorum professio, aut eorum renovatio, quae in plerisquc religiosis tam virorum quam mulierum Congregationibus locum habet, intra Missam peragi valeat. Porro in peculiaribus casibus non una eademque fuit responsionis ratio, quin umquam Generale Decretum hac de re editum fuerit. Quapropter, ad omnem ambiguitatem de medio tollendam, et uniformitatem inducendam, eadem Sacra Rituum Congregatio, referente subscripto Cardinali eidem Praefecto, cunctis mature perpensis, atquc iis praesertim, quae in Bulla sa. me. Grcgorii Papae XIII. „Quanto fructuosius“, data Kalendis Februarii 1585 pro approbatione Constitutionum Societatis Iesu, hac de re continentur, in Ordinariis Comitiis subsignata die ad Vaticanum habitis, sequentem methodum, servari posse constituit : „Celebrans profitentium vota excepturus, sumpto Ssmo Eucharistiae Sacramento, absoluta confessione, ac verbis quae ante fidelium Communionem dici solent, Sacram Hostiam manu tenens, ad profitentes sese convertet: hi vero singuli alta voce professionem suam legent, ac postquam quisque legerit, statim Ssmum Eucharistiae Sacramentum sumet. In renovatione autem votorum, Celebrans ad altare conversus exspectet donec renovantes votorum formulam protulerint; qui, nisi pauci sint, omnes simul, uno praeeunte formulam renovationis recitabunt, ac postea ex ordine Ssmum Corpus Domini accipient. Haec tamen methodus, cum recepta fuerit, in respectivis Congregationum Constitutionibus minime apponenda est. Non obstantibus quibuscumque particularibus Decretis in contrarium facientibus, quae prorsus revocata atque abrogata censeantur“. Die 14. Augusti 1894. Facta autem 88. D. N. Leoni Papae XIII. per me infrascriptum Cardinalem Praefectum de praemissis relatione, idem Sanctissimus Dominus Noster sententiam Sacrae Congregationis approbavit, ratam habuit, ac Decreta in contrarium facientia per praesens penitus abrogata esse declavarit. Die 27, iisdem mense et anno. L. f S. t CAI. Card. ALOISI-M A SELLA, 8. R. C. Praef. Aloisius Tripepi, Secretarius. — tilu. Erlaß der lt. k. Statthaltern in Betreff brr Behebung riiiMiinbiger Gebühren uns beni ffeierm. Rrligionsfonbr. Die hvchlöbliche f. k. Statthalterei in Graz hat unterm 23. November d. I. Z. 31853 Nachstehendes anher mitgetheilt: „Nach Artikel VI. des Finanzgesetzes für das Jahr 1894 hat eine Verrechnung für den Dienst des Vorjahres mit Ausnahme jener Beträge, welche zur Bedeckung stehender Be üge, oder zur Erfüllung solcher Leistungen bestimmt sind, welche sich auf einen Rechtstitel gründen, und endlich jener Credite, welchen im Finanzgesetze für das Jahr 1893 ursprünglich eine Berwendungsdauer bis Ende März 1895 eingeräumt wurde, nicht mehr stattzufinden, und erlischt somit die Berwendungsdauer der mit diesem Gesetze bewilligten Credite mit Ende dieses Jahres. In Folge dessen hat das hohe k. k. Ministerium für Cultns und Unterricht mit dem Erlasse vom 8. November 1894 Zl. 1991 angeordnet, Veranlassung zu treffen, damit Beträge, welche den Dienst des Jahres 1894, zu belasten haben, noch vor Ablauf dieses Jahres zur Zahlung gelangen. Das Hochwürdige Fürstbischöfliche Ordinariat wird demnach mit Berufung auf das hierärntliche Schreiben vom 13. November 1893 Zl. 29757 neuerlich ersucht, die Seelsorgegeistlichkeit der Diöeese zur rechtzeitigen Behebung der ihr aus dem steierm. Religionsfonde angewiesenen Gebühren mit thunlichstem Nachdrucke beauftragen zu wollen." Wird dem Wohlehrwürdigen Diöcesanclerus unter Beziehung auf das d. ä Circulare vvm 5. December 1894 Zl. 3383 zur genauesten Darnachachtung für künftige Fälle nochmals mitgetheilt. IV. Verordnung, mit welcher bus nrurßr Officium defunctorum tum luisfchlicfilichcn Gebrauch in ber l'nnnnter Diörele ein-geführt wirb. Da das Exeguieu-Buch von Adolf Nepomutzky, welches nach seinem Erscheinen von vielen Div-cesanpriestcrn bei den Functionen für die Verstorbenen verwendet wurde, in Bezug auf den Choralgesang von den von der 8. Rituum Congregatio approbierten Choralbüchern mehrfach abweicht, und auch seit einer Reihe von Jahren bereits vergriffen ist; so waren die jüngeren Diöcesanpriester genvthiget, zum gedachten Zwecke das bei Friedr. Pustet in Regensburg erschienene Officium Defunctorum cum Exsequiis sich anzuschaffen, welches aber einen vom diözesanüblichen ganz verschiedenen Begräbnißritus enthält. Um diesem Übel stande abzuhelfen, hat das F.-B. Ordinariat die Herausgabe eines „Officium Defunctorum“ besorgt, welches Hiemit dem Hochw. Diöcesanclerus zum Gebrauche mit dem Aufträge übergeben wird, bei den Functionen für die Verstorbenen in Hinkunft sich ausschließlich desselben zu bedienen. Dieses ist ein Separatabdruck des unter der Presse befindlichen, von der 8. R. C. approbierten Lavanter Diözesan-Rituale, und enthält den in der Diöcese vorgeschriebenen Begräbnißritus, während der Choralgesang der von der 8. R. C. approbierten typischen Ausgabe des Rituale Romanum entnommen ist. Betreffend den Gebrauch dieses Officium Defunctorum wird nur noch folgendes zur genauen Dar-nachachtnng hervorgehobeit: 1. Die Rubriken sind vielfach nach dem Rituale Romanum und nach den Entscheidungen der 8. R. C. richtiggestellt. 2. Für das Begrübniß sowohl der Erwachsenen, als der Kinder wurde außer dem feierlichen Ritus noch ein Ritus communis für jene Fälle ausgenommen, wo die Leiche zur Kirche oder zur Friedhofthüre gebracht und vom Priester dort eingesegnet, aber nicht zum Grabe begleitet wird. Wird aber die Conducierung der Leiche bis zur Kirche, oder deren Begleitung zum Grabe gewünscht, so ist das Betreffende aus dem Ritus solemnior zu entnehmen. 3. Beim Begräbnisse der Erwachsenen sollen in Hinkunft überall 3 Pater noster, 3 Ave Maria und 1 Credo gebetet werden, und zwar: das erste Pater. Ave. für die Seele des Verstorbenen; das zweite Pater. Ave. für sene Verstorbenen, deren Leiber ans dem betreffenden Friedhofe ruhen; das dritte Pater. Ave. für alle abgestorbenen Christglänbigen; endlich das Credo, weil es eine Quelle des Trostes für die um den Dahingeschiedenen Trauernden ist. Beim Begräbnisse der Kinder wird das gleiche Gebet zu verrichten sein, nur mit dem Unterschiede, daß das erste Pater. Ave. nicht für das verstorbene Kind, sondern für dessen verstorbene Verwandschaft gebetet wird. 4. Im „Officium Defunctorum“ findet sich (S. 57) auch der Ritus, welcher bei der am Aller-heiligenseste nachmittags, oder am Gedächtnißtage aller verst. Christgläubigen aus den Friedhof zu veranstaltenden Prozession zu beobachten sein wird. V. Bericht über den allgemeinen frommen Verein der christlichen Familien ;u Ehren der Hl. Familie von Ua^areth. Die Hirtenworte, mit welchen im diesjährigen Fasten-Hirtenschreiben die Priester und die Gläubigen der Lavanter Diöcese zur Theilnahme an dem vom glorreich regierenden Hl. Vater Papst Leo XIII. so eindringlich empfohlenen allgemeinen frommen Vereine der christlichen Familien zu Ehren der hl. Familie von Nazareth eingeladen wurden, sind gottlob nicht wirkungslos geblieben. Seit der kurzen Zeit, als dieser fromme Verein in unserer Diöcese eingeführt ist, sind, so viel dem Diöcesandirector des Vereines bekannt, in 21 Pfarren 2190 Familien mit 10.588 Familiengliedern diesem Vereine beigetreten, an der Spitze der Hochwürdigste Oberhirt mit den Bewohnern der fürstbischöflichen Residenz. Wahrlich der schönste Beweis, wie zeitgemäß dieser fromme Verein ist, und wie sehr er den geistigen Bedürfnissen der christlichen Familien entspricht. Diese stattliche Anzahl christlicher Familien hat sich zum Ziele gesetzt, täglich die heilige Familie andächtig zu verehren, den Segen des göttlichen Jcsukindes durch die mächtige Fürsprache seiner hochgebenedeiten Mutter Maria und seines heiligen Nährvaters Josef auf ihr Tagewerk hcrabznflehcn, aber auch die erhabenen Tugenden Jesu, Mariä und Josefs nachzuahinen, und so an dem höchst verdienstlichen Werke, die menschliche Gesellschaft wieder christlich zu machen, thätig mitzuwirken. Gewiß ist aber dieser fromme Verein mittlerweile auch schon in vielen anderen Pfarren eingeführt worden, aus denen die Mitglieder-Verzeichnisse Hieramts noch nicht eingelaufen sind. Dieselben wollen wenigstens bis Mitte Mai des kommenden Jahres anher eingesendet werden, damit der Bericht des Diöcesandirectors rechtzeitig nach Rom abgehen kann. Am Sonntage in Octava Epiphaniae Domini des kommenden Jahres feiern die Mitglieder des allgemeinen frommen Vereines der christlichen Familien zu Ehren der Hl. Familie zu Nazareth das erste gemeinsame Familienfest. Gewiß werden die Herren Seelsorger in ihrem lobenswerthen Eifer alles thun, um dieses Fest recht feierlich zu begehen, und werden nicht versäumen, in der Festpredigt die Gläubigen über den Zweck des Vereines und dessen segensreichen Einfluß auf das christliche Leben aufzuklüren, die Familien ihrer Pfarren zum Beitritte in diesen Verein einzuladen, die dem Vereine bereits beigetretenen Familien aber zur Erneuerung der Weihe an die Hl. Familie zu ermahnen. Möge die ganze Lavanter Diöcese, mit dem Hochwürdigsten Oberhirten an der Spitze, eine einzige große Familie werden, geweiht der hl. Familie von Nazareth. In Betreff der Aufnahme in den Verein der hl. Familie werden die Herren Seelsorger auf die im Kirchlichen Vervrdnungsblatte für die Lavanter Diöcese vom 10. März 1894 Nr. 683 gegebenen Weisungen abermals aufmerksam gemacht. — - 8 -VI. Diöcesan-Uachrichten. Ernennung. Se. Majestät der Kaiser hat mit Allerhöchster Entschließung vom 7. December d. I. den Titl. Herrn Josef Heržič, F.-B. geistl. Rath und Pfarrer in Unterpulskau, zum infulierten Propste, Haupt- und Stadtpfarrer in Pettan zu ernennen geruht. Jnvestirt wurden: Herr Anton Lednik, Pfarrer in Hörberg, auf die Pfarre Hl. Geist in Soče; Herr Heinrich Verk, Pfarrer in Peilenstein, auf die Pfarre Videm; Herr Martin Gaberc, Kaplan in Hoheneck, auf die Pfarre Kapellen bei Rann; Herr Ignaz Rom, Stadtpfarrkaplan in Wind.-Feistritz auf die Pfarre Windischlandsberg und Herr Mathias Strnad, Pfarrer in Saufen, auf die Pfarre St. Cantius in Riez. Bestellt wurden: Herr Heinrich Verk, Pfarrer in Videm, als Dechant des Dccanates Videm und Herr Augustin Hecl, Pfarrer in Mahrenberg, als Deck)ant des Decanates Mahrenberg; Herr Valentin Vogrinc als Provisor in Hörberg; Herr Markus Tomažič als Provisor in Peilenstein; Herr Josef Gunčer als Provisor in Saufen; Herr Alois Arzenšek als Provisor in Trostu und Herr Alois Cilenšek als Provisor in Stoperzen. Wicderangestellt wurden als Kapläne die Herren Provisoren: Jakob Korošak in Hl. Geist in Soče; Franz Valenko in Reichenburg; Josef Potovšek in Videm; Johann Pavlič in Pischez und Stephan Pivec in Riez. Ilcbcrsctzt wurden die Herren Kapläne: Alois Kokelj nach Drachenburg ; Fortunat Končan nach Poniti ; Jakob Kitak nach Saufen: Anton Mojžišek nach St. Georgen an der Stainz; Karl Presker nach St. Michael bei Schönstein; Anton Ravšl nach Süßenberg ; Alois Rožman nach Kostreinitz ; Alois Šoba nach Gonobitz; Martin Stolz nach St. Marciti ; Franz Šaloven nach Trennenberg; Robert Vaelavik nach Windifchfeistritz; Josef Kržišnik nach Hoheneck und Anton Zavadil nach St. Kunegund am Pachern. Gestorben ist Herr Georg Purgaj, Pfarrer in Stoperzen, am 21. December im 49. Lebensjahre. Unbesetzt sind geblieben: Eine Kaplanei in St. Martin bei Windischgraz; ferners die Kaplaneien in Peilenstein^ Maria Schnee in Wölling, St. Jakob in Galizien und Reischach. F. B. Lavanter Ordinariat in Marbnrg, am 31. December 1894. f MiHsek, Fürstbischof. Dturt der St. Sdrillud-Buchdruckerei in Marburq.